장음표시 사용
201쪽
D. BASILII hie homo λ & quo nam id modo, cum de se ipso dicat, Ego magis ploraui,
quam quiuis alius, omnibus miseriis coopertus. Num ergo mentitus est haec, dicens λ nequaquam, ipsa enim ueritas testimonium ipsi praebet, afferendo, eum ad caeteras suas uirtutes etiam uerita tem adiunxisse. sic enim inquit, Homo reprehensione uacans , iustus, pius, uerax . uerum plurimi mortalium cantil nis quibusdam ad tristitiam compositis lamentantur, carminibusque lugubri-hus , ut animae ipsoru diiuuant, studenti ac sane queadmodum Tragoedorum proprium est figmentum ipsum, & scena, quibus theatra occupantur; sic etiam putant conuenire lugenti uestem nigram , squalidam comam, tenebras in domo , sordes, puluerem, ac cantum lugubrem ;qui animae omni tempore recens moeroris uulnus in memoriam reuocat. Ne
sciunt equidem, quod animae, quae semel desiderio creatoris ardere coepit, quaeque rebus pulchris, quae ill hic sunt, assueta est, gaudium, a uario lapsu carnalium perturbationum non immutatur,
sed quae sunt aliis tristia , iis illa laetitiam suam cumulat atque auget. maenaad-
202쪽
modum enim qui debiles oculos ha- nt, ipsos a rebus splendidis longe amouentes, floribus ac herbis recreant; sic etiam animam oportet, non semper intueri id, quod lugubre est , neque praesentibus molestiis deditam esse, sed oculos suos ad uerorum bonorum speculationem conuertere. Nam res aduersae animum sicuti ignis aurum probant: ac sane illis, qui recte sunt instituti, calamitates ueluti alimenta quaedam athletica atque exercitationes sunt, quae luctatore ad paternam gloriam deducunt. Nimia autem tristitia , auctor peccati esse solet, cum moeror mentem submergat, consilii inopia uertiginem afferat, penuria cogitationis ingratum animum generet. Turpe etenim est benedicere uos res obsecundas, silere uero ob aduersas: immo tunc uel maxime gratiae nobis agendae essent, cuil exploratu habeamus, quod
quem diligit dominus, castigata stagelis Iat autem omnem filiunt, quem recipit. Eripit quidem ex miseriis sanctos suos PQRS, non tamen absq; probatione, sed tolerantiam ipsis tribuit. Quod si calamitates , & miseriae tolerantiam operantur , tolerantia uero probationem ,
203쪽
qui miserias aequo animo ferre non uult, is probatione scipsum priuat . Proin Uesicut nemo coronatur sine aduersario : sic neque probatusa unciari quisquam PO-test, nili multas calamitates pertulerit. Ex omnibus itaque miseriis, atque calamitatibus eripiet ipsos dominus, non sinens eos nimium calamitatibus affligi, sed una cum tentatione dabit etiam exitum, hoc est, ut tolerare eas possi mus. Q i uero dicit non conuenire iusto afflictionem, aliud nihil dicit, nisi quod non conueniat, ut athleta sese ex-Crceat. Q aoniam uero afflictis ingentem consolationem assert, cum participes habent aliquos sui luctus, ideo simul cum iis dolere, qui calamitate aliqua afficiantur, aequum est: . hac enim ratione socium te praebebis afflictis, non autem si in calamitate alterius hilaris fueris, nec si in alienis malis indifferentem te exhibueris . non tamen simul cum affictis adeo luctu efferri conuenit, ut una exclames, aut lamenteris, aut ipsos in aliis imiteris, nec aemuleris eum, cui ἔerumna: tenebras obduxerunt, hoc est,
qui seipsum abdit, nigrum uestitum gerit, humi procumbit, capillos negligit.
204쪽
his enim calamitas magis augetur, quam 'leuatur. Angi quidem ob ea, quae acciderunt , & quiete contristari ob aerumnas licet, sed tamen ita, ut in omnibuS grauitatem serues. ubi uero ad colloquium uiniendum erit , non conuenit statim ad obiurgationes descendere, uelut iacentibus insultantem . acerbae enim esse solent amictis obiurgationeS , nec eorum sernaonem ferre possunt, qui dolore non tanguntur in alienis malis , quique in persuadendo parum ualent.
nam ut oculo inflammato , ctiam mollissimum medicamentum molestiam CX-hibet ; sic etiam & animo, qui grauitate calamitatis ardet, quan uis multam consolationem afferat sermo , molestus tamen quodammodo esse solet, si tum , cum in dolore sumus, proferatur. Cum uero ob delictorum poenitentiam fratrem lugere conspexeris, una cum eiuscemodi fleto . nam & tu in alienis malis , propria corrigere poteris . qui enim rio peccato proximi calidam lacryma-- gu si polandit. is sibi ipsi mecu-cinam facit, eo quod fratrem deflet. Ob peccatIm luge ; hoc enim animae aegritudo est; hoc rei immortalis mors, hoc
205쪽
D. B ASILII OR AT. hoc luctu, & ingenti eiulatu dignum est,
ob hoc lacrymae profundantur , & necesset gemitus ex medio corde proficiscens. Sic fiebat Hieremias ob pereuntem populum, cui cum non satis essent naturales lacrymae , fontem lacryma rum , & abditum locum requirebat Pro his autem omnibus gratias agamus Christo Deo nostro, quoniam illum solum decet omnis gloria , honos & cultuS, una cum patre aeterno, & sancti simo ac uiuificatore Spiritu , nunc & semper & in sempiternum. Amen.
210쪽
Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, Orationum de moribus,
a Simone magistro ac sacripalatii quaenore, ex eius scriptis in unum congestaurum,