장음표시 사용
221쪽
que multiplicem fructum gignet . Tu u ro dicis, quod proximum tuum diligis, ut teipsum : uerum id, quod a Domino fictu est, redarguit te, & declarat quam
logissime abesse a uera charitate . si enim tantum largitus es unicuique, quantum
tibi ipsi, unde tibi haec tanta pecuniarum ubertas λ ui enim proximum ita charum habet, ut seipsum, hic nihil amplius proximo postidet: sed cum tu possideas, uideris aperte proprium usum pluris facere, quam multorum commoda, Atque solatium . quanto enim mutoribus circunfluis diuitiis, tanto magis charitatis expers es. nam si charum habui L. ses proximum tuum, iam diu cogitationem abalienandae pecuniae suscepisses. nunc uero opes tibi magis quam corporis membra creuere, & dolori maximo tibi est ipsarum separatio, ueluti partium corporis abscissio. Si enim uestiuisses nudum, si dedisses esurienti panem tuum, si fores tuae omni peregrino patuissent, si pupillis patrem te praebuisses, si debilis
ac infirmi uicem doluisses, quarum nunc diuitiarum causa moerore assiigeris , iam
olim ipsas indigentibus distribuere studuisses. o quantas te benefactori gra-
222쪽
tias agere oportebat , & quam hilari ac laeto animo esse, ob eum honorem, nimirum quod ipse aliorum fores non obis, sed quod alij tuas circunstant. Pa ticipes facias frumenti fratres. id , quod cras putrescet, hodie trade egenti. Auaritiae equidem forma pessima est, quapneque ea, quae corrumpuntur, egenis ii
pertiri uult. Q lodii ille, qui uestem homini induto detraxerit, praedator nominabitur , certe ille, qui hominem nudum non uestierit, cum id facere possit, alia quadam peiori appellatione dignus est. Esurientis est panis, quem tu detines; nudi est pallium , quod tu in uestiario conseruas; calceus, qui apud te putrescit, eius, qui eo caret; indigentis est aurum, quod terra obruisti. proinde tot hominibus iniuriam infers, quot beneficio complecti potuisti. mioinodo tibi pauperis miserias ob oculos ponam, quo scire postis, e quibus gemitibus tibi thesaurum comparas..O' quam preti
sum tibi in die illa iudicij uerbum illud uidebitur, Venite benedibi patris mei,
possidete regnum iam multis a saeculis uobis paratum. QSantus rursuS horror, quantus sudor, quantae tenebrae tibi o
223쪽
orientur, cum sententiam illam audies, Abite a me maledicti in tenebras ext riores , quae paratae sunt daemoni, & angelis ipsius. Neque enim misericordia sine iudicio, neque iudicium sine misericordia est. ante iudicium cordi est illi misericordia, & post misericordiam uenit ad iudicium. haec autem ita inter se coniuncta sunt, misericordia nimirum cum iudicio, ut neque misericordia sola securitatem parere, neque iudicium solum desperationem afferre possit . Si neminem morte affecisti, si adulterium non perpetrasti, si nec furtum fecisti, nec falium testimonium contra quenqua dixisti; studium, & operam, quam in iis rebus ponis, perdis, cum id non addas, quod reliquum est: cuius opera solum poteris consequi regnum Dei. Q aod si tibi medicus promitteret, se membra
tua correcturum, quae aut natura, aut
aegritudo mutila effecit; non animo uti que tristi haec exciperes. cum uero te magnus animorum medicus , omnibus numeris absolutum opera misericordiae facere uult, cui maximae ac principalisia simae partes desunt; non agnosciS beneficium , sed luges , ac tristem uultum prae
224쪽
te fers, animum tuum dolore conficiens,& ea omnia, quae erant tibi praParata,
inutilia ipsemet reddis. Non studiosus
eris tui non hi hac uita recondes futurae quietem atque tranquillitatem formicae exemplo quae aestate ea, quibus hyeme uictitet; reponit, nec quia non dum hyemis incommoda adsunt, tem pus per negligentiam ociumque transmittit: sed perpetuo quodam studio seia
ipsam ad opus compellit, quoad quan tum satis est ad uitam tuendam, reposue rit . neque id inertia & ignauia ulla facit, sed prudenti quadam consideratione, qui res ad uictum necessaria, diutissime esse possit, excogitat. suo enim ore id , . quod in mediis fructibus est, uerberat &secat, ne si germinarent, nihil ipsi ad uictum conducerent . praeterea eos siccat,
cum illos humidos esse senserit, nec eos quouis tempore proseri, sed tum dentiaque , cum coelum serenum praesenserit. nunquam imbrem ex nubibus delabi uidere poteris, quandiu frumentum ex formicarum cauernis prolatum est. Imitare terram, o homo, fructum ferto uelut illa, ne iudicaris deterior esse re, quae est animae expers. illa enim fructus non ad A v usum
225쪽
D. BASILII usum suum, sed ad tuum gignit uii uero
quem ostendere debebas beneficetiar fructum , hunc tibi ipsi cumulas. Benefactorum autem gratiae, M illos, qui ea i alios collocarint, reuertuntur. Dedisti aliquid esurienti, tuum hoc, quod de . disti, efficitur, magno cum scenore ad te redicias. emadmodum enim semen. terrae mandatum, lucrum ei parit, qui illud mandauit; sic etiam panis, qui ho- .mini esurienti largitur, magnam utilit tem in posterum affert. Si aliquis pro foribus tuis astiterit, necessitati suae medicinam aliquam quaerens, ne, quaeso, ad inaequalia respicias, neue dicas, Hic amicus est, hic cognatus, hic benefactor, ille peregrinus, alienus, ignotus : nam si ad inaequalia respexeris, non tibi etiam impertietur misericordia. una est natura , homo & hic & ille, una necessitas, penuria uterque eadem laborat; largire fratri & peregrino, & ita neque fratrem despicies, & peregrinum , fratrem proprium efficies. Vult te Deus omnipotens consolationem adhibere egentibus, non
autem rationem habere personarum . nouult ut cognatis des, perςgrinum uero repellas . omnes enim crenati, omnelu fratres,
226쪽
fratres, unius patris filii omnes. Dantur nonnulli, qui ex alicuius dominationis graui periculo a creatore sunt erepti, nec est illis quidquam, unde uitam sustentent suam: solo nanque animo, &corpore periculum illud declinarunt. nos itaque , qui molestiarum periculo non gustato, illaesi permansimus , communicemus cum illis opes nostras; amplect mur eos statres, qui uix seruati sunt; dicat unusquisque ad unumquemque , E uita iam deces erat, & reuixit: perierat, & inuentus est. contegamus denique corpus nobis propinquum , Opponamus iniuriae ac impetui hostili auxilium a que consolationem nostram: quo etiam
si laesit ille, nullum tamen damnum dedisse uideatur, & illato bello nullum uictum ostendisse, & si fiatrum facultates abstulerit, a nostra munificentia, & liberalitate superatus appareat. propter charitatem quidem simplicem ac liberalem erga eos, qui petunt, distributorem esse oportet, iuxta illud praeceptum , Petenti dato: at ratione rursum diiudicare conuenit uniuscuiusque eorum, qui petunt , necessitatem, ut ex actis didicimus ; ubi dicitur , Datum uuicuique est
227쪽
tantum, quantum opus habebat. Cum enim multi transgredientes usum rerum necessariarum, occasionem nundinationis , & materiem obsceni luxus , petitionem faciant, scite & apte pro necessitate atq; usu uniuscuiusque, distributio rerum necessariarum fieri debet. illis enim, qui cantilenas lugubres, ut mulieres circunueniant, componunt , & qui mutilationes corporis, & ulcera quaestus gratia sibi inferunt, non omnino utile est abundans ac liberale illud ministerium rnam illa erogatio occasionem, illis dat
uitiorum perpetrandorum: pauca tamen largitione oportet talium clamorem retundere . Animus uero fraternus, & co-
miseratio in eos confereda est, qui aequo ac patienti animo miserias ferre didicerunt ; de quibus etiam illud dicetur, Esurivi, & dedistis mihi comedere. Eam ob causam magna opus est experientia ad dignoscendum', qui nam uere indigeat, &qui auaritia adductus petat. Atque ille
quidem, qui homini afflicto aliquid dat,
domino ipsi dat, ab eoque mercedem accipiet: qui uero erroni praebet, is pro iecit cani molesto ob impudentiam, non
autem homini miserabili ob egestatem. Audite
228쪽
Audite diuites, qualia conssilia, propter uestram inhumanitatem, damus paupe- peribus: satius esse dicimus, ea mala, quibus urgentur, sustinere, quam ζas calamitates, quae ex usuris descendunt, subire. Q od si domino obediretis, quid esset iis sermonibus opus Mutuum d te , inquit ille, his, a quibus speratis ui hil uos accepturos. Cum enim pati ridabis propter dominum, idem illud Ndonum & mutuum efficietur ; donum quidem ideo , quia nihil te speras hinc recepturum; mutuum uero propter domuni magnificentiam, qui pro ipso rependet: qui cum pauca per pauperem acceperit , magna pro ipsis referet. Perpe dat autem unusquisque diuitum proprios fructus, ex quibus dona Deo consecraturus sit; ne pauperem opprimat, ne in firmiorem se cogat, ne eius bona, qui imperio illius paret, inuadat, potentia imperio loco iustitiae utens. nam iustitiam & aequalitatem seruare, etiam ad uersus seruos iubemur . ne ideo, quoniaimperas, cogas, neque quia uales, aliena
diripias: sed quoniam facultas tibi est,
ostende opera iustitiae . non enim ex eo,
quQd potis non eras, probabis te Deo
229쪽
obedientem fuisse, ac eum timuisse, umerum ex eo, quod cum transgredi posses, tamen non es transgressus. Qui uero bona pauperum diripiunt, ut in alios benefici sint, hi melius, me hercule, ac lon-- ge honestius facerent, si nec r/perent, nec largirentur. Nam neque beneficentia ex iniustis lucris in egenos profecta, grata Deo est; neque is, qui a rebus i iustis abstinet, laude est dignus, si nemini res suas impertierit. Nam de his quia dem , qui iniuriam faciendo, dona Deo dicare instituunt, sic scriptum est, Id
stiam improboru abominatur dominuS. de illis uero, quos aliorum non m i seret, hunc in modum, Q i aures suas obturat , ne pauperem audiat, & ipse aliquando alterius opem implorabit, nec erit, qui hominem exaudiat. Eam ob causam
praeceptum illud tale nobis consilium dat, I Onora, inquit, Dominum iustis tuis laboribus,& primitias ei offerto ex fructibus iustitiae. Si enim ex iniustitia, &rapina Deo sacrificium facturus sis, muruto satius esset, non tenere talem postensionem, neque ex ipsa offerre. Purum nanque donum liberabit animam , ut ii teris mandatum est; & preces hominum proborum
230쪽
ptoborum gratae, atque acceptae sunt illi. &rursum, Si cum possideas ea, quae iustis laboribus acquisiuisti, non autem ex iis offers Deo, offers autem ex his, quibus nutriuntur pauperes, pro rapina illud habebitur . nam per Malachiam in quit Deus, Primitiae, & decimae uestrae sint vobiscum, & remaneat rapina in dotamibus uestris. Cur igitur contaminas diuititias tuas, o homo, introducendo in eas lucra iniusta λ cur execrabilem iniustitia facis tuam oblationem λ osterre aggrediens illud, quo debebas pauperem hominem prosequi. Illius te miserico dia teneat, quem iniuria affecisti: hunc humanitate comprehendito, huic benigne facito; & ita magno cum iudicio se tisfacies misericordiar. Nullum enim est
Deo cum auaritia commercium, neque
ulla cum praedonibus aut sicariis consuetudo. Neque ideo quasi ipse non posset
alere pauperes , eos nobis alendos reli
quit , sed iustum ac benignum fructum a
nobis requirit, nostrae beneficetiae caussa. Benignitas & iniustitia esse non solet, nec ex execratione benedictio, neque ex lacrymis beneficentia: ostentationis gratia talia fiunt; nec laudem Dei Opt..max.