D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

praesens hominem repellas; cuni nihil sit, quod te impediat, quominus etiam nunc. Iargiri possis. Αn'non indigens adest pem non tibi sunt reserta horrea λ an'non merces proposita Z an no praeceptum maenisestum esuriens fame conficitur, nudus alget, miser ob aes alienum uincitur itu tamen beneuolentiam tuam in crastinum differs. Audi, obsecro, Salom nem dicentem , Ne dixeris, inquit ille Rursus redeas, & cras dabo, cum possis iam benigne facere . clam enim te est quid crastilius afferet dies. Tu quidem, cum pecuniam erogas in equum comparandum , moerore conficeris nullo; ac si quid numerandum sit, ad comparan dum regnum coelorum , lacrymis opples os tuum , & eum , qui opem implorat tuam, repellis, ac negligis, nec quidquaimpertiri uis , innumerabiles sumptuum causas afferendo. Ruid, quaeso, tu respondebis iudici λ qui parietes uestis, his

minem uero non induis; qui equum Ornas , fratrem uero tuum pannis obsitum despicis; qui frumentum putrescere si

niS , esurientes uero non nutris; qui aurum terra- obruis tuum, eum uero, qui

fame conficitur negligis miomodo ti-

262쪽

o RATIONES. 2qhi miserias pauperis ob oculos ponam stille miser rem sitam familiarem circunspiciens, uidet aurum sibi non esse, nec unquam fore sperat, supellectilem uero ,&uestitum talem sibi suppetere cernit , quales sane esse solent pauperum possessiones; quae uix uno nummo aestimari queant. quid tum miser facit λ ad filios oculos suos conuertit, & eos proscribe . re cogitat, ut ex ea uenditione aliquod remedium ad mortem suam propulsandam capere possit. Velim hic tecum c gites pugnam famis urgentis, & paterni amoris . illa quidem ei miserrimam mortem minitatur, si filios non proscripserit; at natura homine retrahit, suadetq; ut potius cum suis morte oppetat, quam liberos suos uenundet, ac tandem saepe incitatus, saepe retractus, manus dat ab incredibili egestate uictus. Et quaenam consilia mente agitat pater illa nimiruanimo uoluit suo, Quem'nam hora primum uendam λ quem'nam frumenti uenditor libentius aspiciet maioris'ne natu filii uenditionem faciam λ at illius aetatem reuereor, an minoris natu Z at miseret me eius aetatis, quae nondum calamitatis capax est. hic par tum sormam

263쪽

uel maxime reseri; ille ad bonas perci. piendas artes propensu essu Heu me mi serum , quam sim consilii inops, quid de pie futurum est quem nam ex his offeris dam , cψius bestiae animum assumam ,

quomodo naturae in obliuionem uenia pisi omneξ complexus: fuero , omnes fame moestos uidebo; sin unum ex his uenun-

dedero, quibus oculis reliquos intuebor cum iam malam in opinionem de mea erga se fide uenient. quomodo miser domum inhabitare potero , cum ipse me litiliis meis priuauerim λ quomodo ad mensam accedam , quam tam nefando se lare instruxerim Θ Atque hic quidem pauper multis profusis lacrymis ad te uenit charissimu tibi uediturus suum filium, te

uero illius calamitas non mouet, natura non respicis. miserum illum fames en cat, tu uero hominem reiicis, ac ludis , calamitatem eius cumulando. Ipse qui dem tibi uiscera sua pro alimentis prae bet, tua uero non solum non constupe scit manus , qua: ex tam acerba re pretium accipit, sed etiam de ampliori dando contendis, quomodoque multum ac cipias, & minus des, laboras, omni ex parte miseri calamitatomadaugens M. teucidem

264쪽

ORATIONES.Ieucidem aviculam uniuersi conditor in hominum usum insatiabilem esse uoluit; tu uero in multorum detrimentum anima tuam inexplebilem geris. Sunt nonnulli pisces, qui se inuicem comedunt, ac inter eos minor cedit in escam maiori . quod si quando accidat. , ut is, qui minore , superior fuit, ab alio maiore comprehendatur, uterque ille ab ultimo uincitore absorbitur. uid igitur nos, o miseri mortales,aliud facimus, cum nobis minus potentes subiugamus φ Quid, quaeso, a postremo pisce differt is, qui improba diuitiarum cupiditate incensus , pauperes opprimitZ Ille bona pauperis occupauit. tu hunc omnino comprehen

dens, partem ueluti quandam suppellectili tuae facis; ita & eum, qui iniuriam fecit, in facienda iniuria, & auarum auaritia longe post te reliquisti. Vide, amabo , ne te idem finis, qui pisces, mancat

qui aut hamo aut nassa aut rete ad extremum capiuntur . nam & nos multa iniuste perpetrando, etiam si plurima mala euaserimus , illud ultimum supplicium omnino non euademus. Reliquit tibi pater opes, quas iniuste parauit, eas tu uicissim illis reddas, quibus ille iniuriam Tom. D. i

265쪽

D. BASILII

intulerat, ne, si tibi eas ueluti proprias uindicaueris, paterni peccati haeres fias. Reliquit tibi pater seruum, quem iniuste

in seruitutem redegerat, dona tu uici Diina eum libertate . nam ita & patris tui poenam leuiorem facies, & tibi ipsi libertatem paries . ne filios tuos in excu satio nem afferas . filii tibi sunt λ .depone itaque ipsis thesaurum perpetuum, nempe bonam memoriam , non autem diuitias amplas. fac denique ut omnes filio tuo patres per quandam beneuolentiam sint. ueniat tibi in mentem,quod aliquando ex hac mortali uita discessurus sis; ubi uero diem tuum obieris, ac eius aetatis reliqueris filium tuum , ut curatoribus adhuc opus habeat, si honeste ac probate uitatuam traduxeris, unusquisque filium tuu , Perinde ac suum enutriet. nam & ipse in memoriam reuocabit suam, quod&tu aliquando pupillorum curam gesseris. sin uero iniustam, & inhonestam uitam. transegeris , multos moerore affeceriS ,

omni denique sera bestia grauior in conuersando fueris, si, inquam, talem uitam degens, e uiuis excesseris, relinques sobolem tuam omnibus mortalibus inuisam.

sicuti enim ille, qui sobolem scorpij con-

266쪽

spicit, timet ne ea aliquando ad maturam aetatem perueniens, patrem imitetur ; ita etiam filiis tuis , tanquam pater nae malitiae haeredibus, priusquam ad aetatem integram peruenerint, ab omnibus insidiae struentur. Ac sane ueluti fumina , quae ex paruo exorsu progrediuntur: deinde paulatina crescentibus incremen iis , mirandum in modum adaugescunt,

ac uiolento illo impetu suo quicquid obstiterit , secum trahunt; ita etiam isti e paruis initiis progressi, deinde ex his,

quos iam potentia sua oppresserunt, ampliore facultatem iniurias inserendi adepti , reliquos, qui restant, in seruitutem

redigunt suam, atque hoc modo incrementum potentiae ex prauitatis redundantia consequuntur; cum unusquisque eorum, quos iniuriis onerarunt, magis cogitet, ne quid amplius mali accipiat, quam ut eos in iudicium uocet, ob eas

iniurias, quas sibi imposuerunt. Noli igitur uicini agros appetere ; noli sulcum sulco ex alieno addere: nam quatenus agrum cum iniuria alterius propagaueris tuum, eatenus maiori peccato te obstrinxeris. Ac terra quidem hoc in mundo permanebit, quam tu alterius cum iniu-

267쪽

ria exaggerasti, neque amplius tua erit, sed eorum, qui tuam haereditatem adi-bunt : & sane relinquis successori tuo in iustum uictum. terra quidem in perpetuum consistet ; peccatum autem te comitabitur, ueluti umbra quaedam, quae animam consequi solet. quemadmodum enim umbra corpus sequi consueuit, sic etiam peccatum, animae inhaerescit. Praeterea illi quicunque agros alienoS Occupando fines suos protulerunt, eo quod non sine luctu & gemitu aliorum diuitias sibi pararunt, indigni diuina benignita te atque beneficentia ita habentur , ut uix ex eo loco, ubi decem iuga boum laborarunt, uti Esaias scriptum reliquit, unam amphora fructus colligant, & ubi

sex artabas terrae mandarint, sex mensuras tantum frumenti congerunt. Cum

auaro& in urbe & in agris periculosum simul habitare est . mare limites suos nouit, nox antiquam illam praescriptionem

non excedit; at auaruS non tempuS reueretur, non terminia statuit, non concedit

consequentiam successionis , sed ignis impetuna imitatur, qui omnia & corripit & consumit. iniarcunque oculiS acceperit auarus, his inhiat, non expletur facietate

268쪽

ORATIONES. 27

facietate uidendi oculus elus, neque unquam auarus accipiendo satiatur. & ut

Pluto infernus, nunquam dixit satis sibi. esse; sic neque auarus, illam uocem ullo tempore protulit, sufficit. Fructus autem , qui ex diuitiis percipitur, qui est

nimirum uigiliae, curae, anxietates, iudicisque expectatio. nam auarus semper circunspectat, ne in iudicium protrahatur , dies noctesque secum cogitat, quosnam patronos sibi asciscere debeat, quomodo falsos testes subornet, quomodo illum, qui omni patrocinio destitutus est, expugnet; quomodo in potestatem redi gat suam ; denique hoc unum studet, quomodo ueritatem in iudicio inuoluendo, & iudicem decipere, & pupillum circunuenire possit. Avarus quidem diutitias partim in aperto, partim defossas in terra habet,ad spes incertas eas sibi reseruando ; ad spes in quam, quae spes nullae sunt. si enim ad spes eas deponeret, ad

spem utique aeternam eas reponeret ac pararet. ille autem sub tecto incertas diui tias occultat , si quid damni acciderit, autumat se illis hoc propulsaturum, sed an aliquando usus earum accidat, in incerto est . uerum hoc est certum, ac id ego

269쪽

D. BASILII in me recipio,' quod tempus ueniet, in quo ipsum poenitebit, quod diuitias per-peiam dispensaverit suas. miid facis

miseri, thesaurum defodiens λ quando rebus prassentibus uteris λ quando ipsis frueris , cum omni tempore in acqui reinda possessione distinearis . An non sexcenta praetedis, ut ea, quae sunt uicini, Occupes. Vmbram offundit mihi, inquit auarus, uicini domus, tumultus excitat, aut si qua in re aberrauerit, illud protinus arripit. Si inhias domui uicini, de ille te inferior non sit, ad extremos fines tuae regionis te conseras oportet et sinhoc non potes a prima cogitatione, tua illam prauam propensionem cohibens, contentus sis iis, quae a tuis accepisti. inhaere his, quae habes, illud pro comperto habens, quod omnem amplitudinem ac splendorem,qui ex iniustis diuitiis constat, mira solitudo consequutura sit. ac sane illa copia agri, quae per nefaS acquisita est, saepenumero pro fructu certamina nobis praebet.ξDiuina enim iustitia multoties iudicium futurum anteuertit, domusque eas, quae iniuste possessae sunt, ad rem longe utiliorem deducit, nimirua frequenti illa hominum inhabitatione,

270쪽

o RATIONES. 28& splendida fertilitate, summam solit dinem inducens. is enim, qui rebus alienis inhiat, breui lacrymas profundet, ubi se rebus propriis spoliatum conspexerit. ina id quaeso, Israelitam illii Nabuthem pessundedit Z an non illud , quod tantopere uineae Achab inhiaret. ueniat tibi in mentem illius diei, in quo Dei Opt. Max.

ira de coelo reuelabitur : memor sis illius clarissimi aduentus Christi, quo suscita buntur hi, qui bona egerunt , in resurrectionem uitae; qui uero praua, in resu rectionem aeterni iudicij. illa te potius moerore affligant, non autem praeceptum diuinum. Quomodo te perterrefaciam pquid dicam λ cum desiderio regni coelo-

rum non teneariS, nec gehennam refor

mides'. quam tandem , amabo, anima tuae medelam afferam Θ si horrenda te non mouent , nec iucunda alliciunt .

ad lapideum cor me hercule, uerba facto . Vellem prosecto , ut aliquantulum ab iis iniustitiae operibus respirares, ac illud cogitares, cuius nam rei gratia tantis rebus studeas, & ad quem nam finem has res tibi pares. HabeS terrae, quae arari & coli potest, iugera tot & tanta , terrae etiam,quae arboribus consita est,alia ta

SEARCH

MENU NAVIGATION