장음표시 사용
291쪽
cunditatem, neque in structura tenuitaatem ac mollitiem . nani in uestitu haberorationem amoeni coloris, perinde est, ac si quis studeret fuco muliebri, cuius illae perstudiosae sunt: alieno enim flore genas ac capillos suos illinientes, hoc ipso placere student. uestis autem crassities talis esse debet , ut caloris gratia opus non habeat altera. calceus uilis quidem sit pretij, sed tamen satis commode necessitatem expleat. nam modestiae exercitatio nihil aliud est, quam conuersatio in rebus tenuibus ac simplicibus, honoris studium exacte obseruans. Ambitiosus uero merito ille habendus, qui ob exia guum & nihili huius mundi honorem ialiquid facit loquitur' ue, ueluti ille, qui eam ob causam benigne facit pauperubus, ut gloria & laude publice afficiatur.
is quoniam mercede aucupatur , nec misericordiam tribuere, nec alios bonoruni suorum participes facere censendus est . di qui ideo temperantiam seruat, ut hominibus probetur, non est temperanS, cum uirtuti nequaquam studeat, uertuneam gloria, quae ex ea proficisci solet, captat . Integrum erat Ananiae a principio
292쪽
ORATIONES. 39 sed postquam gloriam humanam spectas,
eam quidem ideo consecrauisset, ut ab hominibus ob pietatis studium suspiceretur, de pretio tamen eius partem detraxit , quo facto talem in se iram domini, cuius administer Petrus erat, concitauit, ut ne poenitedi quidem tempus praestitutum reperiret ullum. Dominus etenim, qui superbis resistit, & sceleribus obstrictos ad terram usque deprimit, pollicetur, se improbitatem elatorum protriturum . Qui igitur se efferentium fastum contundit, liberat ac educit ipsos ex illa similitudine, quam habent communem cum daemone, omnis fastus &superbiae patre, persuadetque, ut discupulos se praebeant illiipsi, qui dicit, Discite ex me quoniam mansuetus sum , &humilis corde . Quid, obsecro, elato es animo quod gentes concideris, & imperia ciuitatum eu erteris λ num & securis ideo spiritus tollet, quod arbores excelsas in terra deiecerit Z num serra , quod solida & bene compacta ligna, sandat, in partesque tribuat uerum nec bipennis sine manibus ferit, nec serra sine illo, qui eam trahit, findit. Q uod si proximuin tuum scelere se contaminantem coΠsp
293쪽
xeris, ne hoc solum ipsius facinus alii. mo lustres, sed ea omnia, quae fecit, aut facit, probe tecum reputes, & sic multis partibus ipsum te longe meliorem esse reperies, nimirum, cum in uniuerso re, non in parte , accuratius perpenderis. nam nec Deus ipse homines ex parte ponderat expenditque: inquit enim , Ego uenio ut & facta & cogitationes ipsorum congregem. & cum quondam increpasset Iosaphat, propter recens admissunt
peccatum, meminit etiam eorum, quae
ab ipso recte probeque facta fuerant, diacens , ueruntamen boni sermones in te reperti sunt. atque ita saepenumero animi demissio liberat eum , qui multa &permagna in se concepit uitia. Ne igitur teipsum supra alterum iustum feceris , ne aliquando tua sententia iustus factus, Dei iustissimo iudicio condemneris . Autumas aliquid te boni fecisse, Deo gratiam habeto, nec te unquam eX- tollas supra proximum, cui, quid, quae'so, te profuisse censes, eo quod fidem professus es tuam quod exilium ob nomen Dei tui sustinueris p aut quod ieiunii labores perpessus sis p non prosecto alius quisquam ex eo fructum capiet, sedi tute
294쪽
tute ipse. Fac pertimescas lapsus daemonis similitudinem; qui cum se supra hominem extulisset, infra omnes homines cecidit , & traditus est , veluti puluis pedibus nostris conculcandus. in summa tibi in mentem ueniat dictum illud, Deus superbis resistit , humilibus uero suam tribuit gratiam . habeas, obsecro, ue bum illud Domini semper in promptu , Omnis, qui sese deiicit, extolletur. Nesis iudex tulipsius iniquus, neque ad gratiam rem expendito, hoc solum in suta fragium uocans, quod te recte fecisse existimas , errata autem sponte obliuioni tradenS, neque ob ea, quae hodie probe fecisti, teipsum magni aestimato, ueniam tibi facillime concedens eorum, quae a tea & olim perperam patrasti, sed cum praesens te extulerit officium, antiquum facinus fac tibi succurrat ; atq; ita a stolida stultaque inflatione conquiesceS. Verissimum nanque illud est, Nihil csse difficilius, quam nosse seipsum . iasi enim
oculus tantum suo in semetipsum munere non fungitur, dum ea, quae extra sunt,
cernit & perlustrat, sed & ipsa mens nostra, cum accurate acriterque peccata
pervestigat aliena, tardior uero in uitiis
295쪽
nostris considerandis este deprehendi intur. In obiurgando caue sis grauis, ne que cito, neque cum impetu reprehen das . hoc enim contumacis habetur . n
que etiam ob res paruas , aut nihili salia
quem condemnes, ueluti ipse omnibus numeris sis iustus, uerum eos qui deliquerunt , placide assumito, ac spirituali ter ipsos complectitor , ut1 Paulus commodissime monet , considerans temetipsum, ne & tu tenteris . si enim delinquimus, meliores moniti & correcti efficiemur ; sin autem nihil iniqui egimus, cuius rei causa in odium uocabimur λAbiice quaeso, ac penitus euelle ex animo tuo persuasionem illam , nullius te opera & societate egere ; non enim Illius est, qui alios amore complectitur;
nec etiam illius, qui iussa Christi summo
studio capessere contendit. Non te segreges a coniunctione fraterna, ne quando belli calamitas, quae orbem circumit, te quoque attingat; & tunc nisi cum aliis
bellici insultus particeps fueris, haud facile reperies, qui uicem doleat tuam , eo quod cum secundis utebare rebus, iniuria affectis misericordiam non tribuerIS. Ego prosecto magis studeo, in loco esse, V obscuro,
296쪽
obscuro , quam quidam ambitiosi in conspicuo & illustri. uelim tu quoque tantum in id conferas exemplo meo stu-
dij , ne ab hominibus gloria afficiare,
quantum caeteri mortaleS contendunt, ut gloria quam maxime conspicui euadant. Honores aliqui tibi mandati sunt, teque homines complectuntur, ac magni faciunt, caue animum tollas , uerum similis sis iis, qui alicui parent.. nam qui primas ferre cupit , is decreto domini seruus omnium sit oportet. Moses ille uir Dei magnus, qui cum omnibus in rebus obedientem ac morigerum sese pri heret domino, tamen quando ad populum Israeliticum mitteretur, inquit, Obsecro, domine, altu, quem mittas, pares. at ex eo ipso, quod excusatione & con' sione imbecillitatis suae , quasi cum quadam contetione Deo resisteret, Deus eum dignum esse iudicauit, qui populo praeesset suo. Q tuamobrem praeclare se habet praeceptum illud, Ne quaeraS CD se iudex , ne aliquo modo non ualeas e medio tollere iniustitiam . sermo enim uatis excusationem propter eos, qui imperium deferebant ad eos, qui seditione conflabant, non omnino allatam fuisse' Tom. 3. F dicit:
297쪽
dicit: nam non simpliciter dixit, Dux non ero, sed cum quadam additione, Dux non ero populi huius . & causam attulit, Quia linguae ipsoru cum iniquitate quadam domino diffidunt. Deinde Moses cum ad genus uitae illustre, ac officium nobilissimum, nimirum ad tali
populi praefecturam uocaretur, excusatione utitur, Q uis ego sum, inquit, ut adeam Pharaonem regem Aegypti , &ducam populum hunc λ I rursum, Obs cro, domine, nihil valeo a die hesterno& tertio, & ex quo coepisti colloqui cum seruo tuo . & iterum , Quaeso, domine, alium pares, quem mittas, qui huic oneri satisfacere ualeat . at dominus dixit illi, Vade, & ducem te praebeas populo isti , ecce Angelum meu praemitto tibi. Quid Moses ad haec tandem λ Obsecro, inquit, nam nisi tu ipse praeteris, nequaqua hinc noS educes. Esaias uero nihil eiusmodi audiens, solum de necessitate legationis edoctus, sponte seipsum obtulit, ac in media pericula se intulit . quae igitur horum fuit mens λ Moses quidem quod populus esset scelestus, quique opus haberet eo, qui connivere delictis, & peccata
remittere posset, id quod ipsi Angeli efficere
298쪽
ficere nequeunt; siquidem illi ulciscuntur eos, qui se uitiis inquinarui; veniam autem cocedere iis, qui sceleribus se obstrinxere, nequaquam possunt.Veniat igitur uerus legislator potens ille seruator, qui solus remittendi peccata potestatem habet absolutissimam. Esaiae uero, quod propter amoris exuperatiam sibi persuadebat, nihil eorum, quae acciderant, unquam a populo sibi accidere potuisse . ex his duobus alterii nos imitemur, ut futura consequamur bona, per Christu Issu MDominum nostrum, cui una cum patre dc sancto spiritu, gloria, honor & potetia tribuatur nunc & in perpetuum . Amen.
quo afficiendi sunt parentes, ct senectute, atq; iuuetute
ORATIO VI. Σ-Llud, quod a uate prolatu
est, Exurge domine Deus meus in praecepto,quod tradidisti, poterit cum ad re-- surrectionis mysterium referri ; exhortante nimiru uate iudicem,
299쪽
ut exurgeret ad uindicandum omne ic Ius, & ut praecepta nobis antea data perficeret : tum etiam ad eum rerum statum, qui tu erat, ita ut excitet Deum uates ad ultionem praecepti, quod dederat. Praeceptum aute erat, ut unusquisq; honore patrem & matrem sua afficeret: quod quidem filius ipsius uatis non tenuerat . pro inde exhortatur Deu, cum ad illud ipsum corrigendum, tu ad multos alios mode stiores reddendos. ne, inquam, cuctator
in puniendo esset, sed exurgeret in ira, &exurgens ulcisceretur proprium institutu . Non enim, inquit, iniuriam meam perse queris, sed iussum tuum spretum, quod
ipse descripsisti . patet enim, quod si unus
iniustus ad modestiam reducatur, multos etia sua sponte redituros esse. Atqui prouidentia, quae in senio confectas ibes consertur, potest liberos nostros, si modo attentos se, docilesq; praebere uelint, amantes parentum efficere. Nemo est enim omnino sic prudentiae inops, qui non summa infamia dignit iudicet, se ab auibus,
quae longissime a ratione absunt, uirtute superari. nam illae patrem, cui prae senectute alae decidunt, circustantes alis suis
300쪽
suppeditant, quodq; potis sunt, in uolatu auxilium ferunt; ita ut leniter utraq; ex parte eum alis sustineant . idq; sic omniuuoce celebratum est, ut iam quidam referendae gratiae officium antipelargosin nominent. Quamobrem tu si uis de rebus futuris certus esse, facito ea , quae a lege praescripta sunt, & tande sic expecta usum
bonorum. Honorem tribuito patri tuo atque matri, ut tecum bene agatur, multumque in tempus uita producas; quo te bono Deus opi. max. ornabit. Probi enim filij ὸ & beneficioru memoreS magnostini parentibus ornameto. Filii, inquit, diuinus apostolus, diligite parentes uestros ; parentes ne prouocetis ad iram liberos . nam si leaenae cordi est scelus, si lupus pro catulis decertat: quid, quaeso, dicet homo λ qui & praeceptum negligit, &naturam peruertit: quando aut filius se nectutem patris ignominia afficit, aut pater secundis nuptiis, in obliuionem prio rum filiorum uenit. Aquila in educando partu iniustissima existit. cu enim duos pullos exclusit, alterum pennarum ictibus in terram deiicit, alterum uero tantum suum esse ducit, auersando id, quod procreauit, propter pastus difficultatem; sed