장음표시 사용
271쪽
ta: montes, saltus, campos, fluuios, Guos praeterea innumerabiles habes. QIiid deinceps futurum est Θ non' ne tres te te rae manent cubiti nonne pauci lapides satis erunt, ad insteticis corporis tui se pulturam . Cuius gratia tam inique agis cur inanes stipulas manibus colligis, &materiem aeterno igni accumulas An'no aliquando ab hac ebrietate desistes e non tandem medicinam tuis cogitationibus
facies λ non te aliquado ipsum respicies pnon tibi ob oculos pones Christi illud iudicium uid respondebis tum, cum te corona ueluti quadam ij, quos iniuria aia fecisti , circundabunt, & apud iudicem iustum, reum facient λ quid tum facies miser quos patronos precio conduces , quos produces testes quomodo in tua sententiam adduces illum iudicem , qui nullis fraudibus circunscribitur non est
isthic orator , non eloquentia, quae ueria ratem tegere posset, non adulatores illic reperiuntur, non pecuniae, non summi
magistratus. desertus ab amicis, destitutus auxilio patronorum , sine patrocinio, sine defensione relinqueris , tristis, moerore consectus, soli uagus, omni denique loquendi fiducia priuatus consistes.
272쪽
quocunque enim oculos conuertes tuos, ibi euidentes imagines malorum cernes ,
hinc pupilli lac mas, hinc uiduae gemi tam , aliunde pauperes, quos pugnis contudisti; aliunde uicinos, quos miris iniuriis lacessivisti: omnes deniq; te adoriEtur, atque prauus actionum tuarum chorus te stipabit. ibi negare ea, quae perpetrasti, non poteris , sed ultro ipse tua facinora fateberis, ac ea, quae dum in uiuis essemus, secimus, talia illic apparebunt, qualia a nobis edita aut perpetrata sunt. neque illic ea,quae perpetrasti, inficias ire poteris: nam ibi obturatur os etiam impudentissimum . facta enim ipsa unius. cuiusque nostrum testimonium tribuent, non uocem quidem emittendo, sed talia ibi apparebunt, qualia a nobis perpetrata sunt. QSare quantum in nobis situm est , auaritiam fugiamus, fugiamus inquam, ut & eas scenas, quae nOS manent, effugere possimus, & ualeamus consequi bona illa aeterna, In Christo Issu domino nostro, cui gloria & potentia, una cum patre ipsius aeterno, & uiuificatore Spiritu sancto , nunc & semper , ac in perpetuum tribuatur ' Amen.
273쪽
ORATIO I III. IIi Ictus, ac ratio uiuendi hominis Christiani, o amicissimi , simplex atq; uniformis est ; unumque se pum sibi propositum ii bet , nempe gloriam Dei . siue enim cibum capessitis, siue bibitis, siue aliquid aliud facitis, omnia ad gloriam Dei facite, inquit in Christo ue
ba faciens Paulus. At aliorum hominum multiplex est & uarius; utpote qui alias aliter ad uoluptatem eoru , qui accedui, trafformatur. Q od si & nos quoq; iiDdem rebus operam darς, & quantum in
nobis situm est, uoluptati studere volu rimas , tum etiam ostentationis gratia Omnia parare; vereor ne ea, quae demolimur, rursus construere uideamur, &in quo alios iudicamus, ipsi iudicemur: cum adeo composite uita utamur, atque alias aliter transformemur . nisi fortassis
274쪽
ORATIONES. Iouestitum nostrum permutare uoluerimus,
si nobis aliquando cum splendidioribus
res erit. sin hoc turpe esse ducimus, longe profecto turpius est, propter delicatos quosdam mensam immutare . Nam dum copia, & curiositate ciborum, fratris tui mensam ad uoluptatem transmutas, studium uoluptatis in ipso accusas, atque ingluuiem ipsius ignominia afficis. per ea enim , quae instruis, ipsius iis in .rebus studium in crimen uocas . QSid, obsecro , nobis cum nimio sumptu λ accessit pere
grinus quidam ; si frater est, eundemque uitae scopum sibi proposuit, propriam
mensam agnoscet. quae enim domi reliquit suae, ea inueniet apud nos. Sed di ces, fessus est de uia. tantum igitur ipsi proponamus , quantum satis esse possit ad lassitudinem abigendam. Alius uenit, qui diuerso genere uiuendi utitur; discatis ex operibus , quae sermo ipsi non persuasit, & accipiat normam sufficientiae in cibis . permaneant denique in ipso monumenta mensae Christianorum , & paupertatis , quae ob Christum suscepta , nullo pudore afficitur. Sin iis animum non adiiciet suum, sed nos ludibrio habebit, neque hac ratione ullam nobis molestiam asperget.
275쪽
asperget. Nam perquirere ea, quae ad necessar tum usum non spectant, sed quae ad perniciosam uoluptatem, &noctuam uanam gloriam excogitantur, non solum turpe est, & absurdum , uerum ingens etiam secum detrimentum assere : cum ij, qui delitiis sese dediderunt, & qui co poris uoluptatibus omnem beatitudinem metiuntur, easdem res nobis curae es e uident, quas illi admirantur, atque suspiciunt. Cum autem comedimus , ne animum a meditatione Dei abducamus, sed ipsorum eduliorum naturam, & corporis ea suscipientis structuram considerando, gloriam tribuamus Deo; considerando, inquam, quam uarii cibi corporum proprietati conuenientes, ab eo, qui Ο-mnia gubernat , adinventi sint. Hora una ad capiendum cibum sit destinata ,
eademque per circuitum reuertenS; ut ex uiginti quatuor horis diei ac noctis, uix haec sit, quae corpori tribuatur e caeterae uero omnes, in mentis actionibus consumendae sunt. inii igitur salutare consilium inire uolet, is animae, quam maXimam curam habebit, & hanc omnibus in rebus sinceram, ac genuinam seruare contendet. Sin uero caro aut fame conficia
276쪽
ORATIONES. 3Itur, aut frigore , aut calore, aut morbis
affligatur , aut uiolentum quid ab aliquibus perpetiatur, exiguam ipsius rationem habebit; neque pericula uitae impendentia pertimescet. QSod si quis uelit corpori parcere, ueluti possessioni cuidam , quae animae ad uitam in terra tuendam necessaria sit, is tamen exiguam ei, huius necessitatis causa, operam dabit: tantam solummodo , ut & contineri, &ad animae ministeri una sanum conseruari possit, nec unquam permittet, ut saturitate exultet, ac lasciuiat. His enim ipsam obedientem, & expeditam ad coelestem profectionem reddet, atque ad proposita magis auxiliarem efficiet. Si uero sui i ris eam esse permiserit, omnibuSque rebus quotidie ueluti feram quandam inferserit; pos uiolentis ipsius retractionibus ad terram detractus, iacebit frustra ingemiscens. Ad dominum autem adductus, & ut itineris in terra concessi fructum exhiberet, postulatus, nec quod det habens, ingentes lamentationes edet, atque in tenebris perpetuis uitam ducet , ualde irascens delitiis, ac c aptiosis illecebris , propter quas salutis aeternae consequendae occasione priuatus est. Verum nullum
277쪽
milium amplius ex lacrymis fructum per cipiet. in inferno enim quis confitebitur tibi e inquit Dauid . Venter in commemciis , ac contractibus infidelissimus est: promptuarium neglectum, quod ex mul tis depositis detrimentum capit, deposi
ta tamen non conseruat. At uero ea, quae
ad cibum , ac potum inuenta sunt, & caetera omnia , quae praeter necessitatem , iniuriosae diuitiae ad uoluptatem ingrati ac nihil continentis uentris ad inueneriat, quando 'nam nostra fuerint, etiamsi identidem in uentrem ingerantur λ quae exi gua sane quadam gustum uoluptate , Ur-luti in transitu persundunt , statimque rursum ea uti molesta ac superflua aegre ferimus ; tanquam si ea diutius in uisceribus immorarentur , maximum adituri essemus uitae periculum . Multis equidem satietas mortem attulit, & ne amplius ulla re frui possent, in causa fuit. nam facultas naturalis facile cibum paucum co-ficit ac concoquit, atque ei, quod nutritur, assimilat : at cibum multum & ua rium si assumpserit, cum illum concΟ- quere non possit, uaria morborum genera parit. Repletio omnis, iniuriae auctor est . simul enim cum ipsis delitiis, &ebrie-
278쪽
ebrietate, ac uariis condimentiS, Omne genus brutae petulantiae nascitur . Hinc homines, ueluti equi, rabiosi in foeminas feruntur; hinc naturae ordine commutato , ob cestrum ex delitiis animae ingene ratum , in masculo foeminam, in foemina masculum quaerunt. Ex crasso enim alimento , evaporationes quaedam fuliginosae, densae nubis instar, efferuntur, quareas illuminationes, quae a Spiritu sancto in mentem manant, dirimunt, ac in te
cipunt. Ne igitur indulgeas carni tuae, somnis, balneis, mollibusq; stratis, semper illud in ore habens, inuem fructum capiam ex sanguine meo, siquidem de scendam in corruptionem e Cur , obsecro, complecteris illud, quod paulo post dissipabitur λ Cur pinguefaciS ac carnosum efficis teipsum Θ an te praeterit, quod
quanto crassiorem tibi facis carnem, tanto grauiorem animae construis carcerem nam nimia uis corporis , impedimento
est spiritui ad salutem. Ventri quidem
necessam suggerenda sunt, at non iucundissima, nec talia ac illi, qui mensarum. structores, qui cocos excogitant; qui Omnem terram, qui omnia maria perscrutantur, uentri tributa exigentes, ueluti tyranno
279쪽
D. BASILII tyranno cuidam. Miserrimi ob occupationes suas, & sane nihil tolerabilius perpetiuntur iis, qui apud inferos poenas pendunt. nam aperte in ignem fodiunt, cribro aquam ferunt, pertuso dolio humo rem hauriunt, nec ullum finem suorum laborum statuut . inuemadmodum enim sitis potum dulcem facit, & fames antegressa , iucundam instruit mensam , sic etiam ciborum uoluptatem continentia efficit . mediam enim seipsam interponens , & continuitatem deliciarum diri mens , desideratam, ac suavem tibi ueluti peregre redeuntem escam efficiet. Proinde si tibi uelis iucundam instruere mensam, suscipito ex inedia mutatione . tu uero ex eo, quod uehementer delitiis
deditus sis, ignoras te tibiipsi delicias obscurare, & nimio amore uoluptatis uoluptatem abolere . nihil enim est tam iucundum, quod ex assiduo usu, in fastidium
non ueniat. quorum enim rara est possessio, eorum etiam iucundus est usus. Qui
igitur ubi dies illuxit', circumspectant
quo nam in loco compotiones fiant, quique cenopolia , & cauponarias tabernas collustrant ,& qui se mutuo ad compotandum assumunt, omneque animi studium
280쪽
dium iis in rebus consumunt; hi sunt illi,
quos uates deflet . non enim tantum est
ocij oculis ipsorum, ut coelum intueantur ; mirandamque eius pulchritudinem uti cognoscant: sed statim exorto die symposia sua exornant, omneque studiusuum, ac diligentiam in poculorum apparatu ostentant. vasa, in quibus uina refrigerantur , crateras, phialas, ueluti in pompa quadam, & conuentu publico di sponentes; ut vasorum diuersitas satietatem ipsorum expleat, & poculorum mutatio diu in potando uti immorentur faciat'. ordo mediusfidius in confusione, dispositio in re inordinata quaeritur. Ad haec certamina de ampliori potu exhauriendo oriuntur; tum etiam contentiones atque lites, dum se mutuo in ebrietate superare conantur. His autem certaminibus diabolus praeest, uictoriae uero praemium est peccatum . qui enim plus moeri hausit, is de aliis uictoriam consequitur . contendunt enim inter se , atque seipsos ipsi ulciscuntur . Plena omnia dementiae , plena confusionis. qui manus dederunt, uino se omnino proluerunt , seruisque suis ludibrio fiunt. Manus officiunon praestat stium, os munus non obit, Tom. 3. E uenter