D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

D. BASILII

hunc ossifraga mori non patitur, uerum suscipit ac una cum suis educat. Eiusmodi sunt parentes illi, qui inopia coacti, infantes exponunt ; aut ij etiam,qui in diuidunda haereditate iniquissimi sunt in liberos . Aequum enim est eos, ut ex aequo

unicuique ut esset dederunt, sic ea etiam, quae ad uitam tuenda pertinent,aequaliter eis praebere. Noli imitari aves aducitate unguium praeditas, quae cum pullos suos animaduertunt iam in posterum uolare posse, eos ex nido eiiciunt, pennisq; uemberant ac pulsant, nec deinceps eis ullo modo consulunt. In coelum ferenda est cornicis in pullos charitas, quae etiam uolantes iam comitatur, pisque pastum diu parat & praebet. Differt autem nihil is, qui aetate puer est, ab eo, qui mete est i fans . cana enim prudentia homineS anti-. quos facit; ac magis profecto ad constitutione senis concurrit id, quod est in prudentia antiquius, quam albedo capilloru-

si enim quis sit, ut sapieti Danieli placet .

iuuenis quidem corpore, prudentia uero canus, aequius sane est, ut ei maior honos

tribuatur, quam illis, qui prauo iudicio

corporis canitie anteponunt. etenim Daniel puer cum esset, & aetatem iuuenilem, quae

302쪽

'quae sensia, senectutem uero ob prudentiam, quae mente percipi poterat, ageret, nis nomen meruit . sic cotingit aliquando, cum senes ociose & negleAe uita degunt , ut reperiatur iuuenes eis longe excellentiores, maiorique honore digni: utpote qui sint longe seniores, ob canescentem animae uirtutem . Maxima autem

poena & supplicium est, cum ciuitati adolescentes in sani ac prudentes praesunt. tu uentus enim leuis est, & ad mala propensa atque procliuis . libido indomita, ira immanis, insoletia & contumelia, superbia , & animus infatus, propriae sunt iu-

uentutis perturbationes . inuidia praetem ea , in re , quae excellit: suspicio aduersus suos, sexcentorum deniq; malorum aceruus iuuentuti est adiunctus . quorum Omnium participes esse, necesse est eos,qui ab illis reguntur: quoniam principum mala calamitate afferre solent iis, qui in e rum ditione ac imperio sunt. Hinc etiam

mala, quae ante euersione Hierusalem extitere, profecta sunt; cum inter se tuu nes concurrendo ac seditiones excitado, seditionibus ac caedibus ciuitatem repleuissent, neque uellent, etiasi moenia eoru iam hostes cinxerant, ad necessariam cocordiam

303쪽

cordiam redire: sed de rebus nullius praecij concertantes, urbe iam capta, moeniabus dirutis , hostibus urbem ingressis, de ambitione & principatu inter se contendebant . & haec passi sunt eo, quod uate priuati essent , & interprete , &. seniore, & sapienti consultore , quodque ipsis iuuenes praeessent atque irrisores dominarentur . Ne igitur & nobis similia illis accidant, contentiones mutuas fugiamus, concordiam uero & honoremi, tum etiapacem persequamur; ut deinde , postquatuto uita transegerimus, futura bona consequi ualeamus, per Christii Ihsuri Dominum nostru in , quem sempiterna gloria & potentia consequatur. Amen.

304쪽

D BASILII

MAGNI,

Archiepiscopi Caesereae Cappadociae,

Orationum de Moribus, ' Simone Magistro ac sacri palatii ad uestore ex eius scriptis olim in

unum congestarum, T0MUS

Stanislao Ilouio interprete.

Venetiis ex officina Iordani Zileti. M D LXIIII.

306쪽

REVERENDISSIMO

b Pontifici Chelmensi,

Stanislaus Bouius S. P. D.

AG N A semper fuit, Pontifex amplissime , inter philosophos de

fortuna disiensio: nam nonnublieam Deum esse asseuerauere;nonnulli aliud nihil, quam accidentium rein rum subitum atque inopinatum quen dam euctum. Deum ex eo esse uolebant, quord censerent eam hominibus bona tribuere, atque humanarum rerum guber/nacula tenere; subitum ueror euentum , quord temere,ac fortuito . sententia eoruma ii ista

307쪽

rum ista caderent . at nos; qui notitiam

ueri Dei habemus, fortunam nihil penitus esse dicimus; sed esse Deum affirma mus, qui honores, qui opes, qui omnia denique bona hominibus tribuit, atque

largitur. Cur autem aliquando homines nefarios ac plane' rudes euehere, probos

uero & summae eruditionis negligere uideatur, non est humani ingenii causam explicare : sed quicunque ea animo i strare uolet, is illud Pauli exclamet, ne cesse est, O' altam sapientiae cognitionis lDei opulentiam , quam penitus recondi/ta eius iudicia, quana abstrusae sunt rationes 3 quis enim domini mentem nouit 3 aut quis ei fuit 2 consilio 3 possumus tamen interdum coniectura quadam assequi , quid sibi Deus uelit, cum uiros summos , atque omni genere uirtutum eXcellentes praetereat . Mihi quidcm -- pius cogitanti, quid iam causae fuerit,cur tu, homo sapientissimus, serius, quam praestans tua uirtus, prudentia admirabilis, &exquisita doctrina postularet, pon/tifex declaratus sis, in mentem uenit il

308쪽

lud , ut statuam, Deum pnepotentem , pro sua in humanum genus benignitate

respicere nos uoluisse, ac te ad ea tem p ra reseruasse , quae prudentissimo gu bernatore opus haberent. nam ut bonus paterfamilias res praeclaras ad usumn cessarium reponere solet, ut siquando is instet, iis uti possit; ita etiam benignissimus ille Deus te tum uel maximὰ oranandum uoluit, ctam tuae singulares utra tutes amplissimum campum, ubi se seeXercerent, habere possent. etenim peritissimi gubernatoris tum potissimum prudentia perspicitur, cum nauis tempostatibus iactatur; & imperatoris peritia, , in magno rerum discrimine etiam clareo scit. Hanc etiam ob causam tu, mea qui dem sententia, quanuis prudentia & rorum usu nulli secundus esses, tardius ad honores ascendisti . nam si tum eos, citra secundiae res nostrae erant,assecutus fuisses; iam uigor ille, atque ardens studium plane' resedisset. ut enim plantae, ubi uber rimos fructus tulerint, flaccescunt: sic , etiam primi impetus hominum ardemtiores

309쪽

tiores esse solent. hoc facile disci potest ex

teipso, ne aliunde eXempla petamus, qui ut primum gubernacula nostrae reipub. praendisti, tanto cum ardore & studio ea tractare coepisti, ut omnium oculos in te conuerteres, ac lammam hinc laudem caperes. neque id cuiquam mirumuideri debet: quid enim te prudentius 3 quid imgeniositus aut doctius fingi potest ρ cuius, obsecro, in dicendis sententiis acumen pcuius studium & ardor in patriam cum tuo conferri queat 3 Hae tuae amplissimae uirtutes non amplius se in Polonia continent, sed foras etiam emanant: nam ct alii plurimi, qui hinc ad nos se reci piunt, summas tuas uirtutes m imis laudibus efferunt; & uix dici potest, quam eas in coelum ferat Goslicius noster, iuuenis illustri ingenio, multassi eruditione. Gratulor itaque patriae meae, quod te talem senatorem nacta sit: Deo uero prae potenti ago gratias, quo d te, domesticis malis laborante patria , in hac dignitate lacarit. dubium enim non est, quin si an bmo conniti, si ingenii tui neruos & in

dustriae

310쪽

dustriae contendere uoles, magnum ex te fructum respub. nostra sit captura. Sed de eo tu pro tua singulari prudentia uideris. De me ueror sic habeas uelim, me tuis istis uirtutibus inflammatum, tantum amoris erga te, beneuolentiae

suscepisse, nihil ut potius haberem,quem si aliquo meo facto tibi incredibilis animi mei studium declararem. Quoniam uoror eius testificandae nulla se nobis alia o casio dat, hoc, quicquid est, mittendum

esse duxi , ut perpetuum argumentum mei in te cultu ς eXtaret. ita enim, antistes clarissime, existimes uelim, tanto me es se in te studio atque obseruantia, ut nemini unquam sim concessurus, qui aut arodentius te diligat , aut diligentius observet, aut maioribus laudibus uirtutes tuas persequatur. Uale Pontifex pruindentissime, nosq; tuo patrocinio tuere. IV. Non. Septemb. M D LXIII.

Patavio.

SEARCH

MENU NAVIGATION