장음표시 사용
71쪽
catio erat , omnes tamen ad agendatri poenitentiam pertraxit ; tu uero & per prophetas doceris, qui iubent nos lauari, ac mundos esse: & psalmis admoneris, in
quibus scriptum est, Accedite ad ipsum,& illuminabimini: & ab Apostoli illud
praedicari audis, Poenitentiam agite, &facra lotione abluatur unusquisque uestrum , in nomine Domini nostri Iasu Christi, in remissionem peccatorum, Maccipietis Spiritum sanctum , qui uobis est promissus: & ab ipso Domino recipieris dicente; Venite ad me omnes, qui defessi estis, ac onere pressi, & ego re siciam uos. cunctaris tamen, deliberas, atque moram trahis λ a puero catechesi imbutus, nondum ueritati acquiescis e semper discendo, nondum ad cognitiΟ-nem peruenisti omni tempore uitae tuae periculum facis, ad senectutem usque indagas , quando fies , obsecro, Christianus quando te agnoscemus ut nostrum ΘSuperiore anno, praesens tempus expectabas, nunc rursum futurum praestolaris; uide amabo ne tibi longiore uitam promittas : nescis enim quid sequens dies pariet . noli tibi ea promittere, quae in tua manu non sunt. ad uitam te vocamus, o
72쪽
ORATIONES. 27 homo, cur igitur fugis uocatione λ ad bonorum participatione te accersimus, cur negligis donum λ regnum coelorum patet , qui accersit mendax non est, uia e tiam facilis & expedita, non tempore , non sumptu, non labore opus est . quid
cunctaris e quid tergiversaris quid i
gum times, ueluti iuuencula quaedam, quae iugum nondum experta sit λ non atterit , crede mihi, ceruicem iugum illius, sed gloria afficit. non enim collo alligatur , lignum a iugo propendens, spontaneum eum, qui trahat, requirit. Vides in crime uocari Ephraim, quod perinde, ac iuuenca quaedam aestro percita, sine ordine oberrans, legis iugum detrecta iaset. subiice indomitam ceruicem tuam, sis iumentum Christi, ne dimisso iugo, uitamque liberam degens, feris diripiendus exponaris. si aurum in pauperes erO-garem , non sane diceres mihi, cras ueniam, & cras dabis, sed iam iam exposceres, largitionemque urgeres , atque iniquo animo ferres procrastinationem . cum uero no materiae illustrem colorem, uerum animae puritatem, magnorum ille donorum largitor tibi offerat, excusa tiones praetendis, causasque enumeras . si
73쪽
seruus hominis esses , & proposita esset seruis libertas , nonne ad statum diem
dicum auxilium implorares , omni denique conatu , ac omnibus uiribus id unum cnitens, ut in libertatem uindiceris λ &ad extremum etiam ipsam alapam summam seruorum plagam pro libertate perferres . Cum autem te, qui es mancipiunon hominum, sed peccati, praeco ad libertatem uocat, quo te in libertatem aia serat, & ciuem aequalem angelis faciat, filiumque te Dei per gratiam adoptatum atque haeredem bonorum Christi decla ret , nondum tamen tempus esse dicis, ut ea, quae dantur, suscipias . o praua imp dimenta , o turpem & prophanam occupationem , quousque tandem uoluptates altae tuae, quousque deliciae durabui λ multum iam tempus uiximuS mundo , uiuamus reliquum nobis etiam ipsis. Quid quaeso, cum anima conferri, quid regno coelorum comparari potest j quis magis
fidelis consiliarius tibi, Deo λ quis prudentior, sapiente λ quis utilior, bono λquis creatore, coniunetior λ neque e re
Euae fuit, quod consilio serpentis parere maluerit, quam diuino λ o ingetem ue
74쪽
ORATIONES. 28borum absurditatem , non est mihi, inquit, Ocium , ut sanus fiam : nondum Ο-stendito mihi lucem, nondum me in gramtiam regis ponito . nonne haec palam dicis: immo etiam his longe absurdiora. Tu quidem si mulctatus csies,& reipub. eo nomine aliquid deberes, teris autem alioni solutio in aliquod tempus nouis tabulis reiS prorogareturi; deinde esset quispiam, qui calumnia exortem te huius concessionis ac beneficij facere uellet, aegre sane ferres, ac ingentem clamorem ederes, taquam, qui pertinente ad te comunis beneficij parte spoliareris. inium autem no soli, in remissio praeteritorum, sed etiam munera futurorum praedicentur, temetipsum tali iniuria afficiens, qualem ne inimicus quidem tibi attulisset, putas longe melius tibi prospectum esse, qui non. suscipis remissionem,
uerum aere alieno obrutus , mortem Op- petis. QSanuis multa sint tua peccata, ne tamen eam ob causam animo cadas,
atque desperes. nam ubi abundauit peccatum , ibi etiam gratia superabundauit, si modo eam suscipere paratus sis. Sin uero pauca, & uilia, nec morte digna sunt tua peccata, cur solicitus es de futuro,
75쪽
D. BASILII qui praeterita satis sorti animo pertulisti pnunc quasi in trutina animam tuam stare puta , quae hinc ab Angelis, illinc a daemonibus distrahatur. quibus itaque te dabis λ quid apud te palmam feret, uOluptaS ne carnis, an animae sanctificatio Θusus ne praesentium , an futurorum desiderium ρ num Angeli te assument , aut de-.tinebunt, qui detinent λ In exercitu Imperatores, tesseram ac signum iis, qui sub eis stipendia merent , dare solent, quo & amici facile se inuicem reuocent, & hostium , si illis in conflictu permixti fuerint, facilis ad cognoscendum discretio esse possit. nemo cognoscet, nosternesis an hostium, nisi abditis signis coniunctionem ostenderis, nisi signatum fuerit - super te lumen vultus Domini. quomodo uendicabit te Angelus ὸ quomodo eripiet ex hostibus, si non agnouerit signu λquomodo uero tu dices Dei te esse, si notas & argumenta eius rei non protuleris p thesaurus non obsignatus, expositus est furum praedae, oviculae, cui nulla nota est sine periculo insidiae tenduntur . Cedo, si quis medicus tibi reciperet, se arte quadam ac industria iuuenem te ex sene esse facturum, non'ne desiderares illam illu-
76쪽
ORATIONES. 29cescere die, in qua te pristino uigori r
situlum conspicere posses λ at nunc cum poenitentia promittat animae tuae uelut noui germinis renouationem , quam tu ueterem effecisti,& prauitate rugosam ac maculatam reddidisti, contemnis benefactorem , & promissionem non excipis , nec desideras uidere magnum illud
promissionis miraculum: nimirum quo modo sine matre renasci soleat homo, quomodoque senio confectus & fraude cupiditatis deprauatus, rursum iuuen scat, ac repuerascat, ad uerumque iuuentutis florem redeat. Tot ac tantis bonis, o miser, antiquiorem uoluptatem iudicas intelligo enim procrastinationem tuam , etiam si uerbis eam occultes; ipsa
reS clamat, quan uis uerbum nullum facias . Sine me , quaeso, inquis, utar carne ad perfruendas res turpes, uoluter in caeno uoluptatum, sanguine imbuam manus, diripiam aliena, circunscribam, peierabo , mentiar, & tunc poenitentiam, ubi abstinuero a malis, agam . at si bona res est peccatum, tuere ac tene hoc
usque in finem; sin uero ei, qui illud perpetrat , noxium est, quid rebus perniciosis adhaerescis num putas Deum non ui-D V dere
77쪽
dere, quae aguntur λ num non percipit tuas cogitationes Θ num opem fert tuis
iniquitatibus λ ingenti te scelere astrinxisti inquit ille eo quod existiniares,
me tui similem fore. Tu cum mortalis uiri amicitiam ambis, beneficiis illum ad te, dicendo, & faciendo , quibus intellexeris homine gaudere, allicis : at quando cum Deo coniungi, ac innumerum filiorum te recipi uis , ea, quae inimica sunt Deo, perpetrans, & legem transcendendo ignominia ipsum afficiens, ex his, quibus ipsum , uel maxime offendis , co- iunctionem , ac con sortium sperasiuidene redemptioni studendo, malorum multitudinem tibi coacerues, ac peccatum
aggregeS, nec tamen ueniam impetreS.
Deus naso non suspenditur; ne quasi mercem aliquam gratiam aestimes, neue dicas , Bona est quidem lex, sed longe iucundius peccatum. Voluptas, est ueluti quidam hamus diaboli, ad pernicie nos
trahens ; uoluptas, mater est peccati, peccatum autem stimulus mortis ; uoluptas nutrix est aeterni uermis, quae ad tempus quidem demulcet fruentem , at postea felle amariores retributiones facit.
iid facis o homo λ cum multum ua-
78쪽
Ieas in agendo, iuuentutem tuam in peccatis traducis: ubi uero labore fracta fuerint instrumenta, tunc ipsa ad Deum adducis , cum iam illorum nullus sit usus, sed necessario labant ac torpent, ob longi temporis tabem, firmitate ac robore eorum dissoluto . Temperantia in senecta, non est temperantia, sed potius incontinentiae quaedam impotentia. mor tuuS coroniS non ornatur, nec ob mali
impotentiam quisque iustus habetur . duuireS ac robur suppetit, ratione dominare peccato : nam uirtus est, declinarea malo, & facere bonum. at uero ocium agere a prauitate, neque laude, neque .
poena dignum iudicatur; si uitio aetatis cessas a peccatis , imbecillitati hoc est
acceptum feredum . nos enim eos in coelum ferimus, qui ex industria boni sunt, non qui ab aliqua necessitate, ne mala perpetret, prohibentur. miis uero tibi uitae finem praescripsi te quis terminum senectutis constituit Θ quis adeo fide dignus apud te futurorum uas ac sponsor est Θ non uides pueros, ac aetate florentes abripi Θ Nullum tempus, me hercule, praestitutum uita habet . quid expectas ut te tum febris ad poenitentiam uocet, cum neque
79쪽
neque salutaria uerba amplius proloqui, neque quidquam auribus accipere poteris, cum in ipso capite morbus inhabitet, non manus ad coelum amplius tollere, noin pedes erigi , non genuflectere, cum precatio erit habenda , non commode doceri, non certo confiteri, non redire in gratiam cum Deo, non renunciare inimicitiis , & fortassis neque intelligentia,& animo comprehendere mysteria diuina poteris; si quidem praesentes ambiagant , an acceperiS beneficium, an ali quem sensum eorum, quae fiunt habeas. aod si certo . & aperte gratiam susceperis, tunc talentum quide habes, quaestum uero non affers. Criminator ille, o fratres, sapiens est ad mala perpetra da , uidet nos homines in diem uiuere , uidet omnem actionem nostram iuxta
id, quod instat, peragi: ideo hodiernudiem per fraudem nobis abripiens, spem nobis crastini relinquit . Quod si quidem
peccatum hodie nos committere non cogit , iustitiam tamen in crastinum ut reseruemus persuadet : deinde ubi crastinus dies illuxerit , rursum accedit iniquus ille partium diuisor ,& hodiernum diem sibi ipsi cedere expetit, crastinum
80쪽
uero domino ut tribuamus concedit, atque hac ratione sane noS, prasens nimirum tempus per uoluptatem subtrahendo , futurum uero spei nostrae relinquendo , ne sentientes quidem e uita expellit. Eiuscemodi ego aliquando uidi astum uolucris ualde uastae, quae seipsam uenatoribus cum eius pulli facile ob teneritudianem capi possent , quasi praedam quandam paratam obiiciebat, & ante manus eorum assidue uersando, neque se capi permittebat, neque tamen praedae spem uenatoribus adimebat , sed ipsos uana spe uarie lactans, dum circa ipsam occupantur , pullis fugae copiam, ac securit tem praestitit, deinde ad extremum etia- ipsa simul auolauit. caue, Obsecro, ne
etiam & tu similia perpetraris, qui spe
incertorum, ea , quae certa sunt, dimittis . vide ne ex anno in annum, ex me
se in mensem, ex die in diem poeniten tiam producendo , incurras aliquandό in diem, quam non expectabas; nimirum , quando te deficiet uita, & consilij inopia omni ex parte te circundabit, tribu latioque nullam consolationem admittens existet; cum medici & domestici de Mute tua iam desperabunt, & quando denso