Alexii Aurelii Pelliccia de christianae Ecclesiae tum publica, tum privata prece pro principibus

발행: 1778년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

una erat in Diptyeliorum lectione disciplina; Romani siquidem , perinde ac Latinae Patriarchatus Ecclesiae , quae Romana utebantur Liturgia , Diptycha recitarunt sub Canonis initium ; id enim nos docet Innocentius I. Romanus Pontifex. in epistola ad Decentium . In iis vero Ecclesiis . quae Gallicanam, vel Musara. bam profitebantur Liturgiam , Diptycha, Iost orationes, quibus Missa exordiebatur,edia sunt. Tandem Mediolanensis Ecclesia , cuius erat Ambrosiana Liturgia, le

git Diptycha plerumque post Evangelii lectionem , aliquando post ipsam quoque

elementorum Consecrationem . Haec morum differentia, quam triplex illa Litudigia ipsos inter Latinos invexit , diluci. dius ins a patebit , cum singillatim idehisce Liturgiis edifferemus. Diaconus itaque Diptycha recitaturus prisca aetate vel secus Altare stabat , vel ambonem con scendebat, ut habet Hieronymus bi); siquidem ille elata voce descripta Diptrachis nomina. legebat , ut . mutuae pro eis studium in fidelium animis excitaret . Verum mediO aevo Latinos inter

112쪽

remissa voce Diaconus illa legere coepit, ' . nomina ad aurem fere Episcopi, vel Presbyteri sacrificantis insuffurans , vel Di-ptycha post Altare recitans ; quare jam tum exolevit antiquus fidelium mos, qui fui Diaconus finem fecerat Diptychorum lectioni, respondebant: Gloria tibi Domine. Quid novi tandem obtinuerit in ejusmodi Diptychorum lectione media. aetate, plene nos docet Fulculnus sa) , atque Cl. Hu' , go Menardus b . At quamquam medio aevo Diptychorum usus aliquas subierit, ut ceteri antiquae Liturgiae ritus, vicissitudines , perstitere nihilominus illa , cum in ipsis etiam Missis privatis sive solita

riis sitassice. Messe basse, o lette Presbyteri per se Diptycha legerint ; quod in f

id genus Missis primo obtinuit : mox enim Presbyteri ne longa nominum recitatione defatigarentur , Diptycha super Altare collocarunt , ac satis habuere pro illis, quorum nomina Diptychis descripta erant, precari . Vide extremi hujus Di-ptychorum sati argumenta in Pontificali F 3 ms.

Paris.

113쪽

- iris. Ecclesiae Sarisburiensis apud Edmuti, uim Martene sa) ,. aliisque Ritualibus medii aevi libris , quos recensuit Parne, lius b).Εa sane ratione paullatim, frige- 'scente fidelium offerentium antiqua Rellibgione evanuit & Diptychorum usus. Postquam itaque circa Saeculum Ix. Obs leta atque antiquata plane fuit Dipt chorum lectio , primum in omnibus L tinae Ecclesiae Liturgiis obtinuere duo illa memento, viventium unum , alterum fidelium defunctorum, in quibus, ei, qui Sacra faciebat, fas erat pro iis , qui gratiam apud ipsum habebant , precari , ne recitatis quidem eorum nominibus . Hanc sane novam methodum Ecclesia, vetustatis certe amica, haud facili negotio induxi

sit , nisi plebs ipsa Christianorum , quae

ab antiqua nimium decesserat relligione, novitati occasionem praebuisset . Ad I x. quippe Saeculum usque fideles ; qui Sacris aderant , Altari munera oflere antiquum eo habebant , , ut poenae genus eos inter silet, eo privari oblationis jGe. Sensim

114쪽

Christianorum coetus ad eam tandem aetatem ab illo se se subduxerit jure , neque Sacro Altari ulla obtulerit Sacrificii Elementa; quamobrem jam tum neque fidelium nomina Diptychis descripta suere,

cum in illis eorum , qui serrebant, nomina exarari solerent. Quae ergo nomina recitam da a Sacerdote' erant Siquidem eorum, qui Liturgiae intererant, ne unus quidem .mu nera obtulerat Θ Haec prosecto Ecclesiam impulit caussa, ut vetustissimum Diptychorum usum in ea mutaret duo Memento haud vero illa , quam insanus quidam etherodoxae communionis homo praetexuit,

qui ut despicatum habeat Ecclesiae politiam, Sacros ministros, longa Diptychorum lectione perthaesos , novae disciplinae auctores habere maluit . At quamquam Minister Sacra iacturus

.ceterorum deinde reticeret fidelium nomina , potissima tamen perstitit Diptychorum, atque antiquior pars, cuiusmodi ea erat, quae Pontificis, atque Principis nomina complectebatur . Sacerdos etenim ante omnia in eo, quod vivorum Memento dicitur, Antistitis, ac Regis nomina singillatim recitavit, id quod in cunctis serme Lit

115쪽

quae mox dicturi sumus.. ' Qua autem de caesia eadem minime fuerit Necrologiorum , sive Dipνcborum mortuorum ratio , facile intelligi nequit . In altero sane quod defuncto

rum est, quodque ν λογοπ locum im

muit , neque Pontificis, neque Regis nomina legimus . Inter eas sane , quae ri- mauis sum, inedii aevi Liturgias, ne una quidem alterutrum habet nomen, cum alterum illud Memento generali quadam precatione contineatur. At id mihi videtur ex eo sorte factum fuisse, quod eodem pro sus aevo, quo Diptychorum usus obsolevit,

Liturgia Monachos primum usos esse, ar-hitratur Cl. Grangolas in notis ad antiqua Sacramentaria) ritus inolevit, perinde ac quotidiana illa defunctorum Litu gia ; quare pro illius aevi disciplina cuique Presbyterorum tot grum, erat quavis die , tum missam diei propriam , tum aliam Defunctorum facere. Cum itaque quintidie Sacerdotes hisee. Defunctorum Missis operam darent , pro Defunctis Antistibus, Regibusque integram illos quotidie pros cutos esse Liturgiam nemo inficias ibit.

Tunc,

116쪽

8ν ν nc profecto, ut medii aev1 Historia docemur , ipsi met Antistites, Reges, optimatesque in dies bona Ecclesis legarunt, ea lege, ut quotidiana Desunctorum Libiurgia singillatim pro eorum anima feret, qua sua , suorumque majorum peccata. redimerentur; ea sci licet phrasii, quae deinde peculiarisi legati scribendi ratio ει 'vasit , ut testantur illius aevi chartae, atque innumera id genus monumenta apud Mabillonium , Martene , Muratorium , aliosque I de qua equidem phrasi nonnulla , quae medii sevi disciplinari pate&ciunt , dixi in altero libro de Christianae

Ecclesiae primae mediae ι vom ima omris politia. Cum itaque quotidie pro An- tiste, pro Rege defuncto Sacrificia fierent, quae pro medii aevi doctrina peculiari quadam ratione ei, pro cujus anima fiebant, cedere, cuique suasum erat; ea de re, si, pervacaneum omnino esse putarunt defuncti Antistitis, vel Principis nomina in altero Memento recitare , rati satis illis quotidie fieri peculiari illa , atque quotidiana Litui ia . Huic autem coniecturae , alteram addere non pigeat politicam sorte hin jus rei rationem , quae totius serme oci 'cidentis conditioni, pro ut tum erat,m,

117쪽

xime congruit. Ad eam profecto aetatem Occidentale Imperium perpetuis quibusdam vicissitudinibus obnoxium fuisse, historia testatur , quare plerumque nunc uni, nunc altero E lesiae parebant Principi, quorum

saepius hic eum , qui praecesserat , insensi

animo persecutus erat : Ea quandoque, quae Regni clavum tenebat, dynastia antiquiorem, quae regnaverat, inimicam habuerat ; quapropter vel nusquam, vel aegre

nimium passus esset praesens, qui tum imperabat, Princeps, ut Ecclesia defunctorum hostium nomina Liturgicis prosequeretur Osficiis . - Quam sorte ob rem Ecclesia ne

viventium Principum quandoque offensionem incurreret , defunctorum Regum nominibus recitandis medio abstinuit aevo ;quod aliquibus saltem in iocis in caussam huius disciplinae fuisse, quis quis indolem

illius aetatis novit, facile intelliget. - , At praeter haec , quae rimati sumus , nouae hujus disciplinae argumenta , noR- nulli bi ipsamet Liturgite indoles, alterum illud Memento minime tulit . Sic Musaraba , sic Gallicana , sic aliqui Italicarum Ecclesiarum ordines, quos Mabillonius altero Musaei Italici tomo vulgavit, secundo, deiunctorum nimirum , Memen

118쪽

eo suapte natura caruere ; quamobrem ψ. ut dipse horum periit usus , nullus reliquus fuit defunctorum nominibus recitandis locus; cum olim in aliquibus vel storibus Liturgiis , quarum no ullae restant adhuc, Diaconus utraqRe illa vivinium , defunctorumque dipi ha semel lo. geret; quare in iis Ecclesiis, quae id ge-n's Liturgiis utebantur , mirum neminierit, unum . reliquum fuisse memento, quod erat unius temonis Diptychorum loco . . Ecclesia autem Romana, cuius Litu pica Ossicia iure meritoque inter V tustiora Apostolicae traditionis monumenta recensenda sunt, cum a primis usque temporibus tum Diptycha, tum Necrologia legeret , nono etiam labente Saeculo primum vivorum , mox defunctorum nombra in Liturgia recitabat : Vulgatus ete--nim Alculmis, illius certe aetatis scriptor, de Romana locutus Liturgia, alterum fieri Memento testatur , ac singillatim post illa verba ;n fomno pacis, quae adhuc in Canone legimus : usque hodie , ait sa) ,

119쪽

functorum : atque ita post lectionem nomμ num subjungerentur verba sequentia : Ipsis idelicet , quorum nomina memorantur , oeceteris omnibus Eadem penes Florum

Diaconum habes , qui vulgato Alcvino fere suppar , sua seripsit Romanae Liturgiae Commentaria sa) . obsoletis itaque DLptychis, illa itidem a canone ademta sunt

.verba : quorum nomina memorantur , quae supervacanea plane evaserunt .

Verum diu viguit in Oriente Diptycho. tum lectio , cum Orientalis Ecclesia, longe aluer atque Latina, antiquos fovere mores in re praesertim litumica egregie studuerit , quod dilucidius infra patebit. Hinc ad nostram usque aetatem in vetustioribus ' Graecorum Ecclesiis antiquas Diptychorum, perinde ac Necrologiorum tabellas Sace dos legit , ut Renea otius, Arcudius , aliique, nuperrimae hujus Liturgiae apprime gnari, testantur , i, His autem brevi Diptychorum, histo- riam persecuti sumus, ut faciliori negotio

praesenti sternamus viam argumento, ac eo revertatur, unde nostra egressa est oratio r

in illis nimirum Diptychis Principis, qui

120쪽

Imperium moderabatur , eorumque , qui obierant, nomina exarata suisse. Luculentissimum profecto argumentum nobis suppeditat grandis illa columna, quae secus ambonem stabat in antiqua Ecclesia S. Lau ,rentii Constantinopoli: illa siquidem ma morea erat, tessellato opere affabre elaborata , in singulis autem tesseris eorum , pro quibus orandum in Liturgia , nomina scalpta erant: ut incipiendo a principio in uno scacco poneretur nomen Imperatoris, oein sequentibus nomen Patriarchae, qui pro sidebar oec., ut narrat Auctor Magni Chro nici Belgici sa). Haec sorte columna earum erat , quae olim ad ambonis gradus apponi solebant, ad paschalem cereum sustentandum , quarum nonnullae adhuc restant praesertim Romae ino Basilica S.

Laurentii in Agro Verano in illa S. Pancratii ; cujusmodi fuerat olim altior

illa, columna', qua nunc exornatur are/

Ecclesiae S. Pauli in via Ostiensi , cuius specimen prostat apud Cl. Clampinium sb). In ea itaque columna apposive illa descri-

SEARCH

MENU NAVIGATION