장음표시 사용
81쪽
curarent, quo amicis sociale bonum preca
Tandem illud ἀναγκi ν, quod pro quarto fuit geniturae Numine eidem Macrobio, e-pite tum fuisse triplicis hujus nativae vis , quam homo natura serebat, exploratum mihi est. Aναγκον enim appellarunt olim Graeci vim illam, cui resisti non potest ob ineυitabilem necessitatem. Eo itaque vetuis epitheto , τυχη, , atque μωτος Vim dixerunt αναγχὸν, ita nimirum hominibus inditam, ut velint, nolint, eam sequantur, necesse est. Hinc Epicurus, qui necessarium fatum hominibus inditum d
dum αναγκών necessitatem ) fieri dicebat f. Ea est antiquae Genesiologiae ratio, atque indoles, quam ignorarunt recentiores Pagani. Privato siquidem consilio Sacrorum ministri olim omnem contulerunt operam primaevis hisce doctrinis obvelandis, eo ut priscar Theologiae veritatem plebi inaccessam, mysteriorum vi, tandem secerint; quo factum est, ut antiquae scientiae sanctiora nomina , arcanioresque secrete philosophiae voces, Numina evaserint; quamobrem insana paganorum plebs nedum animantibus, nedum
82쪽
dum lapidibus, sed vel ipsis vocibus, vetustioribusque vocabulis litavit. Hae itaque voces, quibus prisca Orientalium gens hominis mentem , ingenium, atque fatum complexa est , Deorum tandem nomina evaserunt , qui nascentibus praeerant hominibus , quos Genies Romani nuncuparunt. Quinam autem ii est
sent geniales Dii tradit Macrobius pro sui aevi theologia, antiquiori sane ignarus. Mihi enim persuasum est, postquam antiquae illius, de qua edisseruimus, arcanae Philosophiae systema obsolevit, unum initio fuisse
Romanis, atque Graecis, Macrobio antiquioribus, Deum, Solem nimirum. Illius sane erat, ex vetustiorum philosophorum sententia, ignis particulis homines insor-
mare. Lunam enim antiquos neutiquam
a Sole disjunctam coluisse, docent vetustiora mythologiae monumenta. Hinc Sol -- νοξολος, idest, mas, femina dicebatur sa), eumque portentosa quadam statua, partim virili, partim seminea, essinxerunt Indo
83쪽
marem docent eius nomina, cum indisertiminatim antiquiores Latini Lunam, Lu- num illam appellarent, quare Laevitius apud Macrobium ait: Venerem adorans
sive femina , sve Mas est , ita ut alma
Noctiluca es. Venus sane eadem ac Luna antiquioribus suit; adeoque Lunae, ex Philocoro, in Attide olim sacrificarunt viri muliebri veste, mulieres virorum illa indutae. Innumera veterum monumenta, quae
ad nostrum redirent argumentum , praeteream , ne nimis longus ea in re videar. Unum itaque olim Genialem Deum, Solem fuisse, ex his liquet; qui quidem cum
humani corporis partes vi sua pararet, eaque, inditis diυinis igniculis, perficeret ab Orientalibus antiquitus Men ao, appellatum fuit a phoenicia voce mo, quae parandi, pc sciendiquo vim denotat; Inde vetustiores Graeci primum Genii nomen mutuati sunt, eumque Μην appellarunt se) , quam tandem denominationem usurparunt & Latini, qui a Μουν eorum Manes fecere; neque helcipigeat animadvertere antiquos Μην appetitasse Solem, perinde atque. Lunam, quod fusi.
84쪽
At cum in dies Romanorum theologia Deos dispesceret, quo illorum late pateret numerus; factum est, ut Sol a Luna, velut duo differrent numina, hinc duo Geni, les Dii Paganis oborti sunt. Solem velut potentissimum, Lunam velut v rietate mutabilem, appellarunt; Primum mentis ipsius genium, alterum corporis es se rati. Vide quaeso , qua ratione dum prisca delituit theologia , nova paullatim suborta, politheismi radices iecerit. At neque duobus his constitit genialium Deorum numerus, qui tandem ad quatuor percrebuit , additis Amoris , Necessitatisque Geniis . Quibus equidem postremis hisce alludere videtur Horatius illis f :
. is scit Genius natale eomes, qui temperat astrum, se Naturae Deus humanae, mortalis in unum ,, quodque caput: vultu mutabilis, albus, & ater.
De Sole, vel Luna loqui nequit ille,ut opinatus est Huetius c): qui enim mortales eos iu
85쪽
unumquodque caput dixisset 3 De Amor, itaque, Necessitatisque genio locutus est, qua de re albuma Sc atrum illum appellat, hoc est , prosperum, ut Amoris ille est , adversum , ut est & necessitatis alter. Dum autem de his fustius edisseruimus, e nostro nimium discessisse proposito, alicui sorte videbimur ; At libuit haec dixisse , ut dum quid antiqua, quid recens Paganorum theologia de Geniis docuerit, exploratum habemus , qua de caussa antiqui Christianae Relligionis Μartyres idololatrica illa devitarint jurisjuranda liquido pernoscamus. Ut itaque eo , unde egressa est , nostra redeat oratio : Christiani quicquid Paganum saperet aversati , optimo Relligionis ipsius jure duobus illis dejuriis e Per Caesaris Genium , vel : Per Caesaris
Fortunam uti noluerunt . Utrumque enim Idolorum Theologiae nitebatur , quicquid Caesaris ejusque sibi vel-1et Fortuna, ut adhuc ostendimus. Vel enim ea sermula Solem , vel Lunam contestabantur; vel bonum , malumυe fatum saris nimirum natale astrum, ut Horatius loquitur, testem adhibebant, utrumque ipsi-met purissimae Relligionis naturae omnino adversabatur. R t
86쪽
At quamquam his abstinerent illi iussa
iurandis, nusquam gravati sunt per Ιmperatoris Regnum, per eius salutem jur,re . Hinc Scyllitani Martyres Chistianos per Regnum Dominorum Nostrorum Imperatorum iurasse , testantur, δc apposite Te tullianus sa): Iuramus, ait, sicut non per genios Caesarum , ita oe per falutem eorum.
Salutem quippe Imperatoris , quam se venti, atque iugi prece illi precabantur, maximi faciebant Christiani ; quamobrem ipse Tertullianus de eodem dejurio locutus : oe pro magno , ait , id iuramento habemus: Non enim fim animi consilio, Paganorum instar, Principi blandiri studebant, sed propter conscientiam enixis votis salutem incolumem , diuturnamque ut illi offerret, Deum rogabant III). Nou
a Apologet. cap. NT1t. III In ipsis etiam annularium sigillorum gemmis Christiani votum pro Principis salute scalpere curarunt. Prostat siquidem apud Cangium in Dissertati ne de Inserioris aevi Numismatibus , antiqua Ο-nyx ellypticae figurae, Dactyliothecae Ludovici Chaoleau S. Genovephae , in qua habetur Monogramma Christi , atque hine inde Α, &i. In orbe vero legitur : SAL. DO. N. ALEX. FIL LUCE. Salus D mini NUri Alexandri Filii tiret. Novi aliquos, illud ALEX. interpretari Alexit, rati votum esse, pro ali quo Comnenae familiae Imperatore nuncupatum. V
87쪽
ρω Non dubitarunt itaque Christiani ejusmodi iurisjurandis uti, alioqui neque militiae nomen illi dedissent. Is profecto , qui inter milites adlegebatur, militare Sacramentum recitare necesse habebat, ebdemque conceptis iis verbis iurandum erat, quoties stipendium accepisset , ut Arianus testatur - , qui paucis illius Sacramenti indolem explicat, dum ait: At mero illi milites) stipendium capientes , jurant , C saris falutem omnibus rebus anteferre. Quod sane jusjurandum post Caesaris caedem a Senatu decretum fuisse , scribit Dio b). Hinc Caius Caligola, Sororum amore captus , antiquae dejurii formulae addidit :Neque me, liberosque meos cariores habeo,
88쪽
si obrem antiquum illud jusjurandum milItibus reliquum suit, etiam postquam Ιmperatores Christo nomen dedere, militaris enim Sacramenti locutus Vegetius, qui Saeculo iv. scripsit sit , docet milites im
rasse per Deum, o per Chrisum, , pos
. falutem, o per Maiestatem Imperatoris quae fecundum' Deum generi humano diligenda ει colonia. Ex ipsis itaque Militaribus jurisiurandis benevolentia, atque fervens animi amor patet , quo Imperatorem prosecuti sunt vetustissimi illi, atuue sanssissimi Quistianae Relligionis Testes. l. V. In ipsamet Liturgia praecipuae habentur pro Imperatore preces tribus primis ab Ecclesia condita Saeculis . Patrum , atque Martyrum sententias colle mus, qui qua mente , ac quaΠta animi contentione Maiores nostri Divinum illud Apostoli praeceptum secuti sint, dilucide ostendunt. Plurimum enim illi e tribuendum
89쪽
dum est, ac magni facienda luculentissima illa testimonia Patronum Christianae veri- atis, atque Μartyrum, quibus ne minimi quidem vita fuit, quo veritati litarent. At nostrum elucescet argumentum, si priscis illis temporibus inter maxima Reu ligionis Sacra preces publicas fieri pro Principe ostendemus ; id quod allata etiam majorum nostrorum verba facili negotio e-
Utinam antiqua illa Sacrae Liturgiae Monumenta, temporis diuturnitate dilapsa, reliqua nobis fuissent , quanta profecto perfrueremur voluptate , precum sormulis legendis , quae illi tum recitarunt , quibusque relligiosissime erga Imperatorem Apostolico illo munere sungebantur . At norunt eruditi quanta Litum, corum monumentorum priscae hujus aetatis inopia laboramus; illius siquidem aevi scripta legenti racemandum quodammodo est, ut dispertita aliqua Liturgica monmmenta colligere queat. Haec nihilominus adeamus , quae ad rem nostram quam quae maxime redire, comperiemus. Antiquius itaque Liturgiae Monumentum , quod superest , secundo Apostoli. carum Constitutionum libro continetur , ii
90쪽
illudque vulgo Liturgiae S. Clementis I. Romani Pontificis nomine circumfertur. Hanc porro Liturgiam , quamquam neque postolorum , neque S. Clementis opus habeamus , ut eruditissimi quique optimis equidem argumentis perspicue probarunt sa), illam nihilominus antiquiorem esse omnium, quae restant, nemo inficias ibit. Compertum sane est Liturgiam Apostolorum aetate breviorem , simplicio. remque fuisse , cui sensim novi in dies accessere ritus, atque precum formulae , ut dixi in opere meo Autiqua Eccissae Politia . Ea fuit hujus Liturgiae , quam secundo Constitutionum Apostolicarum libro legimus , conditio ; hinc etsi, qualis erat Apostolorum aevo, antiqua illa non constitit simplicitate ; eas tamen antiquiores neque amisit partes, dum novis ad quartum usque Saeculum aucta est.
Quamobrem Liturgiam illam optimo iis re , si non Apostolici unius aevi , saltem
tum Apostolicorum hominum, tum irium priorum Saeculorum reliquias velut habere licet. Illud sane vicissitudinis fatum, cui
