Alexii Aurelii Pelliccia de christianae Ecclesiae tum publica, tum privata prece pro principibus

발행: 1778년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

α eto ster suit. Tertia tandem Liturgia prae aliis utuntur Iacobitae , qui Syriam incolunt , cujus auctorem & gente Syrum fui se, ipsum mei patefacit nomen . Is quippe est scriptor Libri de Paradiso , qui prostat in Bibliotheca Patrum . De ejus autem aetate nil certi assirmari potest, cum ex laudato opere de Paradis id unum certo sequatur , illum nimirum floruisse post Iacobum Edessenum , cuius testimonia laudat, atque ante Barsali bium, a quo& ipse laudatur in Commentario ad quatuor Evangelia . Quare neque Saeculo x. antiquiorem, neque x I I. recentiorem illum

habemus I adeoque Binium , atque Posse- vinum in definienda Moysis epocha longe falsos esse , satis liquet . In his itaque tribus Liturgiis, ut dictum est , preces de more, sive Memento pro Regibus leguntur; id quod demirabitur certe quisquis noverit Iacobitarum indolem: neminem porro latet, Iacobitas eo odisse Imperatorem , quippe qui Concilii Chalce donensis leges tuebatur, ut catholicos ipsos Melchiras appellarint , quasi dicas Regiosa Syriaca voce Melchi Rex. At tanta erat , atque tam antiqua indoles Liturgicae precis pro Principe , ut nusquam illi

232쪽

ausi sint potissimam hanc Apostolicae Lituroiae partem ab iis etiam demere, quos ipsi scripserunt, Liturgicis ordinibus. Praeter Alexandrinas nonnullae aliae o tinent Liturgiae in ceteris orientis Ecclesiis . Eas inter principem ferme locum Liturgiae Dionysii Barsalibii tribuerunt Christiani , qui veterem Mesopotamiam inhabitant. Barsalibius enim ad Saeculum x11. Amidae Episcopus fuit cum metropoliticis iuribus ; Amida enim , deinde appellata Caramis , sive Kara-Amid nigra Amida) , metropolis fuit Provinciae

Diarbekir , quae partem majorem veteris Mesopotamiae complectitur, teste Abulseda Arabo Geographo . In ea itaque Li- turgia , quam suis tradidit Ecclesiis Dionysius. singulari Memento pro Regibus sic precatur Sacerdos : Memenro , Domine , Regum fidelium, qui Ecclesiam tuam Sauctam adjuvant, oe populo tuo fideli bene faciunt . Εjusmodi Liturgia hodiedum mtuntur Christiani Armeni , qui Pamphiliam , totam sere Ciliciam , Pisidiam, adique Cappadociam incolunt. Singularis autem ea est Liturgia in eo, quod precem pro Rege interest ; nam videtur data opera Dionysius noluisse pro Muhameda-

233쪽

H αοε ranis Regibus , cui tunc Cilicia parebat .

Ecclesiam precari . Id sane alienum ab antiquae Ecclesiae institutis fuisse satis abunde docuimus ; quare parcendum minime erit novitati , quam ille in Liturgica re induxit, eum reliquae orientis Ecclesiae pro eisdem Principibus in Liturgia

precari antiquum habuerint . Nonnullae etiam Orientis Ecclesiae utuntur Liturgia S.Iohannis Patriarchae, vulgo Acα- metae , vel quod ex Acae metis Monachis fuit, vel quod Actemetarum instar vivebat.

Alibi obtinet & Liturgia Abulfaragii Scriptoris Saeculi x III., qui inter Graecos dicitur Gregorius Catholicus. In utraque Li- turgia orationem illam pro Rege legimus, quae cum utrobique una eademque sit, in eo dumtaxat prima , ab altera differt, quod illa repetitos habeat Κ=rie, quae a populo recitantur, absoluta a Sacerdote se mula precis . Duobus hisce Liturgiis adcensendam ducimus & illam Philoxeni Episcopi Ieropolitani, quae illis plane congruit in oratione pro Regibus . Disput, tum est inter eruditos de Philoxeno hujus Liturgiae auctore , qui aliquibus celebris ille Monophysitarum doctor , Imperatoribus Leone , atque Anastasio, Vi-

234쪽

2o sus est, quorum sententiae , qui indolem hujus Liturgiae vel parum expenderit, minime accedet . Consule Auctorem libride Fide Patrum Philoxeno Liturgiae auctori inveniendo desudat, ac sorte operam abutitur .

Inter Graecorum medii , atque sorte novissimi aevi Liturgias S. Jacobi Minoris illam refert Reneaudotius. Prolixior olim penes illos obtinuit Liturgia SJacobi nomine. Hanc contraxisse Dionysium quemdam Carbolicum , certe Graecorum Patria

cham quibus frequens est Catholici nomen ) Saeculo xv I., docet ille: codex enim hujus Liturgiae, qui habetur in Bibliotheca Coibertina , ea notatur epocha Seleucidum, quae respondet AErae Christia. nae anno MDxcI. Post alterum . Memmio hujus Liturgiae , haec legimus : Memento Domine Regum , o Reginarum , qui υ ram Relligionem profitentur : auxilium iLlis da per armaturam spiritus: Omnes, qui illos oderunt , subbce illis , ut nos tranquillam vitam degamus . Verum quin epocha Codici appicta , movet me magis precis hujus indoles. quam si cum illis , quas in medii aevi Graecorum Liturgiis imgimus , conseramus, nemo non videt scriptam

235쪽

m Σο8 mptam fuisse, dum adhuc staret Graecorum Imperium, quod sorte praelio jam lacessire coeperant Arabes, cum Ecclesia Principibus auxilium , ut iisque hostes, atque inimicos, qui illos oderant, subiiceret, a Deo precaretur . Haec profecto Liturgida oratio parum, vel ne parum quidem convenit Orientis conditioni Saeculi xvi. Haec satis erit dixisse; si enim e potissimo deflecti argumento liceret, nostram dilucidius tueremur sententiam , atque rationem signatae Seleucidum epochae in codice illo perscrutaremur non vulgari equidem a gumento , quod cur praetergressus sit Cl. Reneaudotius satis intelligi nequit . . Cilices etiam Christiani, perinde ac Adiment, qui Ciliciam incolunt, Liturgia S Marulae usi sunt olim , qua nunc utuntur Iacobitae , quare inter Iacobiticas illam recensivit Abrahamus Echellensis. At quanam de re huic Liturgiae , quae medium certe aevum minime praetergreditur, S. Μa- rutae nomen Obtigerit , neque conjecturis augurari facile erit. In illa itaque Litudigia Sacerdos Canonis preces prosecutus , haec dicit : Commemoramus quoque , Domine , Reges Christianos , ut per virtutem tuam isuperabilem roborati , terribiles ap-

236쪽

pareant ariersus inimicos Crucis se . Inim ci Crucis proculdubio Arabes dicuntur. Praecedenti autem antiquior est illa , quam Liturginm Nestorii nuncuparunt Syri , qui Neliorianam haeresim profitentur. Apud illos dicitur: Tertia Lirurgiaque inter alias magni faciunt atque in solemni oribus Anni diebus adhibent , ut teitantur tum laudatus Abrahamus Echel.

lensis , tum Syrus ille scriptor Hebdeis

su . In ea porro Sacerdos, canonem exor sus , ait : Oramus te Domin ' pro omnibus Regibus fidelibus , c ' pro flabilitato

Regni illorum , o pro omnibus Principis bus , o Potestatibus hujus Saeculi. Quamquam Nestorio , cuius praesesert nomen, hanc minime vindicandam esse Liturgiam censeamus , antiquam nihilominus esse , precis ipsiusmet indoles abunde docet. Ejus sorte auctor aliquis Nestorianorum Catholicus, ut ipsi aiunt, nimirum Patria cha fuit. Is enim Antiocheni nomen usu par , etsi aliquando Damascent titulo metatur , eo quod , eversa Antiochia , D, masco sedem habuit. Inter Syros autem Christianos Maro. o nitae

237쪽

riliae censentur', qui Libanum montem inhabitant. Hi praeter Litur iam S. Μa- rutae, de qua edisseruimus, alia etiam utuntur Liturgia , quae dicitur S. Xsi Pipae Romani . Quidquid autem sibi uelit titulus iste, certe apocriphus, ex eo non nisi antiquam Maronitarum erga Romanam Ecclesiam devotionem deducimus. In illa itaque postquam Sacerdos Sacra Elementa consecravit , Diacono dicente : Iterum commemoramus omnes Reges fideles , Sacerdos haec precatur: ERO , Domine , murus fortitudinis omni Ciυitari , Regioni , ροReguo eorum , qui fecundum fidem rectam ἰn te credunt, oe ad te confugiunt. Hanc orationem tertio repetit Sacerdos . De hujus Liturgiae aetate supervacaneum esset disputare , cum novissimae aetatis characterem ipsa mei precis hujus sermula ape te praeseserat .

Abyssint, ii nimirum Christiani, qui IE-

thiopiam incolunt, atque Urbanum VIII. Summum Pontificem velut Ecclesiae Primatem observarunt , antiquam habent Liturgiam , eo titulo : Canon universae Liturgiar. Hic autem Liturgicus ordo aliquibus a Graecorum , Iacobitarum, aliorumque Orientalium illis discedit ; tres enim

238쪽

enim habet orationes , quae Absolutiones in eo appellantur , quarum unaquaeque

singulis Sacrosanctae Triadis Personis inscribitur . In altera itaque , quae absolutio ad Filium dicitur, legimus: Memeu-νo , Domino , Regum AEthiopiae Abraha ,

mui-Chrestos, Degla-Sion , Hammada-Sion , David , Theodori , Isaaci, Andreae, Hammadges , Zara acob , Baede-Mariam , Alexandri , Hammada-Sion , Mod , Leban-Diaghil. Vetustatem huius Liturgite ipsi met Regum AEthiopum nomina testatam faciunt: quamquam enim AEthiopum historia imis vetustatis latebris delitescentem illustrare ausus sit nemo , postquam solertissimus Baltassar TZellius operi manum admovit, certe nihilominus scimus, Abraha , atque Abgeah Reges Athanasio Alexandriae Episcopo suppares fuisse . Athanasius enim Frumentium Episcopum

creavit , & in Aethiopiam misit , qui Aethiopes Christianam Relligionem primus edocuit . Hinc colligimus precem hanc ex ipsismet Dypticis in Canone Lbiurgiae irrepsisse , adeoque ipsammet Li- turgiam valde antiquam putamus , cumo a inte-

239쪽

inteora adhuc in illa servetur nominum

tio; in aliis enim , quae in medium pro-

tulimus, orientalis Ecclesiae Liturgiis antiqua commemoratio plane desideratur . Hac animadvertendum Liturgia & Aethiopes Jacobitas usos esse , cum Jacobitarum secta in Ethiopia radices longe lateque egerit, eo ut ipsi met Re eq illis adheserint ; eos enim inter quorum in Canone memoria fit , praeter duos priores illos , ceteri Jacobitae fuerunt usque ad Tel ka-Haima not , qui Coenobitarum Auctor Aethiopis fuit. Vide laudatum Tetellium . Tandem praeter eas Liturgias, quibus

utuntur Christiani Arabiae incolae e Nestorianorum , atque Jacobitarum sectis ;alia habetur Liturgia , quae propria est Arabum Melchitarum, quo nomine Veniunt Catholici Arabi , qui Montem Oreb, ora Maris Rubri deserta Arabiae Perreae, atque Desertae, aliaque oppida Arabiae Felicis incolunt, atque Calogeri ordinis S. Basilii, Monasterii S. Catherinae , quod est ad Sinai Montis radices . Isthaec Litu gia, quae medii aevi videtur, illum praese-krt titulum: Euchologium Arabicum, quod priis

240쪽

primo editum suit Fano Fortunae Anno MDXIV. In eo autem formula precis pro Principibus ita se habet: Reges nostros in-s rue armatura tua coelesti, o da illis υλctoriam de illorum hostibus. Numquam autem huic paragrapho finem facerem, si singulas , quibus reliquae orientis Ecclesiae utuntur, Liturgiag recenserem , earumque id genus precis formulas in medium afferrem . Satis enim habemus celebriores protulisse, ex quibus

facili negotio perspiciemus, in id unum

omnes consensisse Graecorum omnium ,

Syrorum , Aethiopum , atque Arabum Ecclesias , ut Liturgicas preces pro Principe ubique fierent. Nisi enim altissimum Apostolica ipsam et traditio iecisset hujus precis fundamentum , qui fieri poterat , ut sarta tecta ubique Ecclesiarum steti set illa in Oriente, qu3 dum exarsit Arabum bellum, perpetuis vicissitudinibus Divina , humanaque omnia obnoxia fuere ρViguit nihilominus Apostolici, Divini nimirum, praecepti vis, cum , flante inter Orientales Ecclesia , nusquam potissimi hujus Liturgiae membri jactura pertimescenda esset. Antequam extremam manum huic par .

SEARCH

MENU NAVIGATION