Alexii Aurelii Pelliccia de christianae Ecclesiae tum publica, tum privata prece pro principibus

발행: 1778년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

profecto cnm ipsis mei fidei rudimentis tradidisse, infidiabitur nemo. At Hispana Ecclesia peculiari quadam, atque propria deinceps usa est Liturgia, eaque Μu araba vulgo appellata fuit , quam illuc tum obtinuisse , cum nonnullis Hispaniae Regnis Maurorum gens pintiretur, certum, compertumque est. Christiani profecto , qui in iis , quae Maurorum parebant Imperio , regionibus versabantur, passim appellabantur, atque vitiata locutione Munarabes , vel farrabes. Tum temporis enim Legio. nensium, atque Asturiarum dumtaxat Regno Mauros )epellerant Alphoasus Froi. lae filius, atque Ramirus Asturiarum Reges Saeculo v I M., atque Ix. A Christianorum itaque , qui Maurorum imperio suberant, nomine , & Liturgiae, qua ii

utebantur,. nomen factum est.

Immensae quaestionis est , quisnam huius Liturgiae auctor fuerit. Nonnulli enim opinati sunt, Liturgico huic ordini omnium primum manum admovisse S. Leandrum Hispalis Episcopum medio Saeculo VI., novos deinde addidisse ritus S. Isi. dorum illius fratrem , atque Cathedrae Hispalensis successorem , cum tandem e

252쪽

223 tremam manum operi admovisse S. Il-dephon sum Toletanum Episcopum , persuasum illis sit : etsi tractu temporum novi in dies accesserint de more eidem Litur.

giae ritus. At illorum sententiae accedere nequeam,

quamquam quin lactati equidem Claris. simi Hispanae Gentis Episcopi Liturgiam

aliquando instaurarint, non dubito. Antiquior sane haec mihi videtur Liturgia , quae prosecto ante S. Leandri aetatem inter Hispanas Ecclesias invaluerat. Ab Oriente, hanc illuc illatam esse Liturgiam, arbitratus est Cl. Cardinalis Tomasius , his ductus argumentis. Qui enim Gotthorum Historiam legit, procul dubio novit, Gotthorum Ecclesiam CPolitante obnoxiam fuisse , a qua gentis hujus Episcopus creabatur . Id equidem suo jam aevo testatur Chrysostomus , qui epistola x Iv. ad Olympiadem Diaconissam scribit: --ιam , quem non ita pridem ordinaυi , πρώην - oe in Gotthiam migi : &paulo post de Diacono Ecclesiae Gotthorum locutus , illum , ait , venisse ,

Gonhqrum , quibus , ut ad eos Episcopus P mim

253쪽

ars ramistatur , petit . Hinc cum Gotthi pro prio, qui objerat, carerent Episcopo, eorum Ecclesiam ipsemet Chrysostomus se gubernasse, testatur Epistola , Monachis Gotthis scripta, quae inter illius epistolas numero CCVII. recensetur in Editione Montiauconii a . Τtenim Gotthorum alii Saeculo II. ad exitum vergente, Ma co Aurelio Imperatore, sub Filiberto e rum Rege Vistulam transgressi, Ponti Euxini ora primum incoluere quorum nonnullos , ob amplexam Christi Relli. gionem a suis inde deturbatos , in a. Ila orientis loca deduxit Constantinus Magnus. Quamobrem Constantinopolita. nuq Antistes in Ostrogotthos hi sane, qui Orientales partes inhabitarunt Ostrogotthi, cum Wisigotthi appellarentur, qui ad Pa ludes Meotides constitere in Patriarchalia, atque Metropolitica jura exercuit; quae: eodem Chrysostomi aevo Ecclesiae Constantinopolitanae tribuerunt Concilii CPolitani I. Scumenici Patres , atque S culo v. ςonfirmarunt Chalcedonensis illi. Cum itaque , ut dictum est , unaquaeque Ecclesia ea rei Liturgicae instituta, quae Pa

254쪽

V ar triarchalis erant, sequeretur; liquido patet, Gotthorum illana a Constantinopolitana , cui parebat, Liturgiam accepisse, proindeque Gotthos Orientali, sive Graecae Ecclesiae Liturgia usos esse. Ad hujus argumenti fidem accedit, Ulphilam Gotthorum Episcopum, omnium primum Rei Sacrae leges illis tulisse, cum Ulphilas &gente Graecus esset , & a Graecis Episco. pis eruditus. Iuvat heic Philostorgium ,

qui rem ex ordine narrat, audire . Haec

habet ille : deinde vero cum GODibi in Asiam trajecissent, Galatiam, oeCappadociam invaserunt ; cumque plurimos homines captivos fecissent , inter quos non pauci eranx clerici, cum ingenti praeda iuPatriam reGersi sunt; 'ptivi igitur , ac pii homines i ii , barbaris permixri, non

paucos eorum ad veram pietatem traduxe

runt . . . . Ex horum captivorum nums-ro fuerunt etiam οι προτυωνοι, Καππα

δοκιας μην γε- majores Ubilae , gente quidem Cappadoces, orti juxta urbem Parnasum . . . . Hic igitur Ulphila primus eorum Dpiscopus fuit constitutus. Cum enim lega-Ρ et rus

Q usori Eret. L. II. num. V. p. 48o. to n. III. Edit. Vales Paris

255쪽

tus una eum aliis ad Imperatorem Coiisaulinum missus est . . . . ab Eusebio , Allifque, qui cum illo erant , Episcopis ordinatus est Christianorum , qui apud Gotthos degebant. His autem Ecclesiastici cultus auctorem Ulphilam suisse, postquam a Graecis eruditus fuit , scribit Soetomenvs : Gotibi enim, ait ille sa) , iuiis , quae ad Relligiovem pertinenx , ejus magiseerio eruditi , oe ad mansuetiorem euLtum per eum traducti sunt X). Ulphilam igitur, qua gente Orientalem, qua Litumgiam

11 i. P ri f. . X Ita Metomenis textum interpretatur Valetius, qui se illum legit et D αυ--πολιτειας ερας, h. e ; ροὰ eum ad πολιτειας cultus ημερωσε ac mansuetiores, ast ημερος mansuetus. At haec lectici

integri textus sententiae satis quadrare non videtur, cum eo Sozomenus nonnisii de Relligionis rudimentis

loquatur, haud equidem de civili cultu illius gentis. Nullibi enim vel Sozomenus, vel alii Hillariographi,

Ulphilam Gotthos urbanos mores docuisse scripserunt. Quare de graeci textus lectione in dubium veni; si enim pro ι μερωτερας, una dempta sillaba, quae ab Osciri tanti amanuense facili negotio ingeri potuit , legeretura, μετερας, sententia magis certe constaret; nimirum : erper eum Gotthi ad cultus nosros traducti . Culistus enim, sive cultus Divini regulae nostrae a Soetom no appellantur, cum Ulphila eamdem Liturgiam, quae obtinebat inter Graecos , cujus gentis Sommen erat, Gotthis tradidisset.

256쪽

Gotthos Graecanicam Liturgiam induxisse, historiae ratio plane evincit . Gotthi autem Saeculi v. initio Hispaniam occuparunt ;adeoque Orientalium ritus, quibus & ipsi utebantur, in Hispaniam intulerunt, eosque jam tum adhibuit Iberorum Ecclesia Hoc sane utitur argumento Cardinalis Tomasius in Tractatu Historico-Chron logico Liturgia antiqua Hispaniae tom

I. Operum c. II. q. LII.; hinc lectorem

hisce Tomasii conjecturis Hudari nolui

easque ad compendium redactas heic a tuli. Verum quamquam eo magni fecerim

tanti viri sententiam , ut in Itala hujus Dissertationis editione, ejus opinioni acquievisse videar ; heic nihilominus f

tear Oportet , me malle Musarabae Lbiurgiae originem ignorare , quam id genus argumentis obsequi . Siquidem ubi pressius rem perpendamus , cum ipsa met Historia Tomasii conjectura pugnare Videtur . Ac primo quidem duo animadvertenda sunt . Ι. Gotthos , qui Hispaniam invaserunt , e Wisigotthorum illis, haud ex Ostrogotthis fuisse . Id enim , praeter innumera historiae monumenta, di-

257쪽

23o Iucide nos docet Hieronymus, qui haec de Galliarum direptione scribit in epistola ad Ageruchiam : In umerabiles , ετ fero.

clismae Nationes universas Gallias occupa.runt. Guidquid inter Alpes, Pireneorum es, quod Oceano, θ' Rheno includiarur . Aradus, Vandalus, Sarmata, Alani, Gepides, Geruli, Saxones , Burgundiones , Alemani. Et o lugenda Respublicas hostes Pannonii Castaverunt . Hi prosecto Wisigotthi erant, qui intra Occidentis terminos se se continuerunt, postquam e Sca-nuja discesserant ; iidemque ad annum

CCCCI x. Hispaniam invaserunt. Inter hos autem Orientales ritus obtinuisse, quae Tomasius protulit , argumenta nullimode probant ; siquidem Chrysostomi, Philostorgii, atque Sozomeni testimonia de iis sunt Gotthis , qui Asiae Provincias incolebant , ac praesertim ea loca, quae Constantinus Gotthis, a Thracia, atque Getia expulsis, decreverat. Qua itaque ratione Gotthi Occidentales Orientalem , quam nusquam didicerant , Liturgiam in Hispaniam introduxere ξ Forte Tomasium sesellit Gotthorum adventus in Dialiam , qui e Tracta discessere , atque tandem , depopulatis nonnullis orientis

258쪽

ex Ostrogotthis erant; atque eodem anno. quo Wisigotthi Hispania potiti sunt,

Italiam venere , neque inde ad Hispa. niam progresis esse apud Historicos legimus, cum ab Anno CCCLx. Ostrogotthi magna; indixissent Wisigotthis inimicitias, ac magnum eos inter exarsisset bellum, Fri- digerne Wisigotthorum, atque Athanari. co ostrogotthorum Regibus. II. Gottho 'qui Hispania potiti sunt, neque tum veΙ ipsam Christianam Relligionem adhuc amplexos esse, laudatus Hieronymus mihi videtur luculentissime testari; epistola porro Heliodoro data immanes, ferocesque Ba barae illius gentis mores describens , na

rat, illos Virgines Sacras ludibrio habuisse , Episcopos Presbyteros , ceterosque Clericos interfecisse , Ecclesias vel excidisse, vel eisdem pro equorum stabuli usos esse , ipsa Martyrum corpora eL fossa , atque disiecta ab illis fuist e , aliaque id genus innumera atrocioris genii monumenta , quae deinde singillatim prosecutus est Victor Vitensis in Historia Persecutionis Vandalicae . Haec profecto Christianos, ut ut haereticos, secisse, cuinam persuasum erit Τ Num ne si Ariani

259쪽

Gotthi erant si Relligionem vel deliba.

verant , ea immanitate in Ecclesiam ex.

canduissent8 Eos scilicet, qui neque Templa, neque Episcopos, neque Virgines Deo Sacras reveriti sunt , Arianos , non autem Paganos fuisse, credat Iudaeus apella. Quod si pagani erant , quamnam Liturgiam secum tulisse in Hispaniam , atque Gabi iam dicemus 8 Praeterea cur , amabo , Liturgiae , quam Gotthi ab oriente in Hispaniam traduxere , Μ arabicae appellai tio obtigit 8 Diximus , de quo sane cum ipso convenimus Thomasio, Liturgiam Hi pante Ecclesiae id nominis tulisse a Mauris , qui ea regione potiti erant. At Maoeri Hispaniam occuparunt Saeculo VIII.,

tum scilicet cum hi, Gotthica gente illine pulsa , Gotthis Hispaniarum Imperium

praeripuere . Compertum sane est Anno DCCXI. Iulianum Comitem , ut inlatam a Ruderico Hispano Rege eius Sorori Clavae vim ulcisceretur, Mugam Maurorum ducem ex Africa appellasse . Is autem Hispaniam cum Tareko ingressus est , atque profligatis Gotthis , eorumque everso imperio , Iberiacis Regnis Mauri tandem potiti sunt . Si enim Gotthi Litu giam Hispanas Ecclesias docuissent, tum

260쪽

233 eum illis Arabes successerunt, antiqua stante Liturgia Christianos inter, qui Arabum imperio parebant, Liturgia illa Gotthicae

nomen tenuisset , cum nulli mode nomen

ab Arabis desumere posset , qua illorum imperio antiquor, qua a Gotthis illuc ib

lata a

Ex his itaque certo liquet Musarabae Liturgite denominationem Saeculo VIII. vetustiorem minime esse , cum ea aetate Mauri Hispaniam devicerint . Secundo : nusquam Gotthos hujus Li- turgiae auctores habendos esse . Te tio tandem : Μusarabam Liturgiam ab

orientali non derivasse , cum Gotthi , qui Hispaniam occuparunt, non ex Oriente , sed ex occidentalibus regionibus illuc commeaverint. Historiae porro primo sabiem in limine consentanea videri posset Tomasii sententia , si inductae a Gotthis Liturgiae epocham paullo post statuisset ,

ad annum nimirum ccccxc., in quo, Ze

nonis Imperatoris postulatu, Theodoricus ostrogotthorum Rex bellum Septentrionalibus populis, qui nonnullis Europae provinciis potiti erant, indixit, atque Ostrogotthorum Regnum in Europeas regiones statuit, devicto Odoacre . Verum bellum hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION