장음표시 사용
261쪽
hoe Italiam imprimis respicit, neque Theoodoricum ex Hispania Wisigotthos deturbasse , quin & illis quandoque ad. fuisse , historia nos docet . Quamobrem recte dicemus, Ostrogotthos nusquam Hispaniam incoluisse . Haec obiter dixi, cum
nimium immorari criticis id genus argumentis, instituti ratio non patiatur. Verum de hoc argumento lassius edisseram in altero tomo Historiae Codscum Liturgicorum . Id genus enim argumentum amicam deposcit manum , cum Gotthorum historia , eorumque ad Europeas Regiones accessus imis latebris eo delitescat, ut de ipsorum Gotthorum gente, eorumque origine longe disputatum sit inter eruditos , eamdemque litem adhuc sub judice quodammodo manere nos docuerit Cl.Clu,rius in sua Germania antiqua libro III. capite xxxiv. Mihi autem, pro virili hoe
historiae caput illustranti, uti ab antiquiorum , ita & ab eruditissimi Scriptoris de Bos sa) , atque Mascowii b) sententia aliquibus discedendum erit, quamquam
262쪽
maximi facienda sint illorum opera, quibus Europei Gotthorum Imperii historiam illustrarunt Ipsaemet tandem , quae restant, Hispanae Distiplinae Leges dilucide evincunt, Gotthos in Hispaniam nultimode Liturgicum aliquem ordinem introduxisse. Imperantibus enim Gotthis , in Hispania nullis adhuc legibus definitam esse Liturgicam rem, con stat ex ipsis Conciliorum earum Regionum edictis. Passim enim in canonibus Concilii
Eliberitani A.CCCV.,Toleant 1.A.cccc. Ja lentini A. D xx IV., Bracharensis I.A.DLXIII., usque ad Toletanum IV. Anno DCXXIV., R Toletanum VI. A. DCXXXVIII. legimus,
Hispanos Episcopos ad unitatem Liturgiae in Hispanicis Ecclesiis stabiliendam desuda se ; nam a quarto ad septimum Saeculum etsi canones conderent illi, quibus unam eamdemque ubique Hispaniarum Litu giam esse juberent, nusquam nihilominus idem Liturgiae constiterat ordo . Porro sistante Imperio Gotthorum,huius gentis Reges, atque Episcopi propriam Liturgiam Hispanis tradidissent, uno eodemque ritu illos usque usos esse, non dubitarit quis quis novit politicam vim morum in re etiam Ecclesiastica, qui a victoribus in devictis Regnis statuuntur. ΙΩ-
263쪽
Infirmatis itaque Tomasii coniecturis . aperte quid de Hispanae Liturgiae origine sentiam, fateor. Illuc prosecto primo Liturgica condidisse instituta S. Jacobum dixi : at , ut omnium Ecclesiarum mos fuit, pro re nata primaevae Liturgiae additum , demtumque est: . Id & Hispanis evenerat, quos inter Liturgia , quae & politicis Regni vicissitudinibus plerumque obnoxia est, non bene constabat Saeculo v I. Quamobrem eodem saeculo Profuturus Bra. charensis Episco as Summum Romanae Ec, esesiae Pontificem Vigilium cum de aliis, tum de re Liturgica consuluit , qui data ei epistola Anno Dxxxv III., Prolaturi quae stionibus satisfecit, 3c clim ad rituum interrogata ventum est , illum laudat, eo quod
ad eumdem, verba sunt Vigilii , , de quo illuo ad Hispanos ) salutaris manaverat 'Nba , recurreret . Nam Romanam Ecclesiam etiam post Iacobi in Hispanias adventum , relligionem Hispanos inter instaurasse, Historia nos docet. Taudem Vigilius Profuturo Codicem Romanae Liturgiae mittit, scribens: Auaproptero' ipsius Canonicae Procis textum direximus sub er adjectum , quem Deo propitio
264쪽
Iam tum itaque Hispana Ecclesia Romana Liturgia omnino uti coepit. Id siquidem nedum unius Prolaturi auctoritatefactum est , sed Bracharensis tandem Concilii I. Patres eodem Saeculo illud decreverunt Capite Iv. Item placuit , ut eo, dem ordine Missae eelebrentur ab omnibus, quem Profuturus , quondam hujus miropolitanae Ecclesiae Episcopus, ab ipsa Apostolies Sedis auctoritate fuscepit scriptum . Hinc liquet Romanam Liturgiam Saeculo vi. in Hispanae gentis Ecclesia obtinuisse . At sorte omnes statim illius regionis Ecclesias non pervasit illa ; hinc
tandem Saeculo VII. Toletani N. Concilii Patres sanxerunt, ordine illo omnibus omnino Hispaniae, Gallitiaeque Ecclesiis utendum esse: Unus igitur ordo orandi, atque allendi a nobis per omnem Hispaniam , atque GaIlitiam confervetur , unus modus inmissarum solemnitatibus, unus in vespertinis iniciis, nec disero sit ultra in nobis E etesiassica eo uetudo , quia in una Fide continemur, ct Regno. Hoc enim, oe antiqui
265쪽
i qui canones deor erunt intendunt cedite & canonem Bracharensem ) , ut unaquaeque Provincia Uallendi , oe mini- prandi parem consuetudinem teneat. Hoc autem canone Liturgica res firmas egit ubique Hispaniarum radices, eo ut postero tempore Episcopi in aliis , quas ibluc habuerunt, Synodis nusquam de Li- turgiae diversitate quesiti sint . Ea itaque Liturgia, qua usa est Ecclesia Hispana a VI. Saeculo, neque Leandro, Isidoro, adique Iides onso tribuenda est, quorum primus
An. DLXXXIV. , alter An. DXCV. ac tertiusAn. DLVII. floruit, adeoque Profuturo recentiores fuere , qui a Romana Ecclesia Anno Dxxxv III. Codicem Liturgiae accepit, quem Hispanis tradidit Ecclesiis Synodus Bracharensis I. A. DLXIII. . Neque illa ab Orientali originem traduxit, sed a Romana . Eidem tandem Liturgiae post VIII. Saeculum M arabicae nomen suit , quod idem tum audiebat, atque Hispanae; morabes siquidem, quot quot Hispaniam incolebant Christiani, Maurorum Imperio subditi, appellabantur XI . EX
XI In mea Codicum Liturgicorum Historia i mo I I. tentamina novae interpretationis huius vocis Musaratis in medium afferam : Mihi enim haec vox ab Diqilirso by Cooste
266쪽
Ex ea autem , quae Musarabae titulum praeseseri, Liturgia nil certi de illius origine expiscari licet. Duplex siquidem id nominis Liturgia habetur . Una in tomo
xxv I i. Bibliothecae Patrum Edis. Parisiis pag. 467. , quae inscribitur; -- δε- rabe D.Leandro usitata . Altera titulo: ordo Disinorum Ossciorum Gotthico Gallicanus ,
prostat cum Cardinalis Francisci Ximenii vita ab Eugenio Roblesio Toleti edita . Hoc autem Liturgico officio hodiedum opera atque studio Ximenii utuntur quinque e Parochiis Toleti Ecclesiae , perinde ac Ecclesia ab eodem Cardinali e tructa, atque Talabrigensiis Cappella, quae est Academiae Salmaticenus illa , At de duobus hisce Liturgicis ordinibus disputatum
est inter eruditos, cum etsi Ximenius, vir ceteroqui solertissimus, ex gntiquioribus, quae prae manibus ei fuere , . atque vetustiorum Hispaniae Bibliothecarum manuscriptis Musarabam collegerit Liturgiam, antiquum attamen Musarabum ordinem in-
. Veis ab Mos , sue Mut , & Arabes coaluisse videtur. Antiqui enim Arabes Mus appellarunt tributum Mu-fah tributarium. Hinc morabes facile appellatos esse Christianos, qui Arabis tributum , sive censum Bla bant, puto.
267쪽
α α o D venisse , sperari nequeat . Quemadmodum enim sequenti paragrapho dicemus , Hispana Ecclesia haud semel Musaraba se omnino abdicavit Liturgia, sed paullatim obsolevit illa, atque Romana sensim per
partes obtinuit, quae tandem , nonnisi Gregorio VII. Romano Pontifice, Hispaniam omnem plane pervasit. Hinc clim Saeculo xv. Ximenius Liturgici ordinis codices collegit , hi Musarabum ritum , prout erat ille , antequam cum Romano permisceretur, minime continuisse arbitramur. Quamobrem Musarabam re ipsa Li-
turgiam duo illi, quos diximus, ordines
non exhibent; sed eam sorte, quae ex antiqua Musaraba, atque novis, qui in dies accesserant , Romanis Ritibus coaluerat . Id profecto quis quis antiquae Musarabae Liturgiae methodum , quam nos vetustiora Hispanae Ecclesiae monumenta docuere, noverit. aperte intelliget, cum in duobus laudatis Musarabis ordinibus Psalmi , atque Lectiones habeantur , quas in antiquo illo Musarabum ordine desiderari , Hispanicae Liturgiae testatur Historia . Hi antem novi ritus a Saeculo I x. Hispanas inter Ecclesas sensim invaluere : Quamquam enim , ut jam diximus, Hispanae
268쪽
et et i DEcclesiae Romana Liturgiam tradiderit Sae.
culo VI. , attamen haec aetatis progressu
ut Liturgicae rei conditio ubique gentium' fuit, peculiarem quamdam pro gentis indole methodum sensim eo suscerit ut tandem x. Saeculo alia plane a Romanae Ecclesiae illa Hispanorum Litur ia evaserit ; cum interea , ut denu, nil raturi sumus , neque etiam Romanae pri icinu, constitisset ordo. Hinc ea demum aetate
Romanae Liturgiae ritus alii erant ab Hispanae illis, adeoque Hispani, qui Romanam Liturgiam imitari aliqua ratione studebant, novos ritus propriae Ecclesiae Li. turgiis ingessere . Unde illi ad xi. Saeculum , sua , a qua sensim discesserant , plane obsoleta , Romanae omnino adli serunt Liturgiae. At quaecumque fuerit Musarabae Litudigiae vicissitudo , ac quid quid sit de vetustate ordinum Liturgicorum Hispaniae, quos evulgavit Ximenius; utramque Hispanae Liturgiae epocham si spectemus, in ea nominatim pro Rege Ecclesiam it. lam precatam en, indubia res erit. Vel enim Hispani eadem plane ac Romani avr. Saeculo usi sunt Liturgia , adeoque cum in Romana precatio pro Principe
269쪽
fieret , eamdem precem & apud Hi a.
nas Ecclesias obtinuisse, consequens erit. Vel de Hispana Liturgia, quae tandem a Romana discesserat, sermo nobis erit, eamque singularem id genus precis formulam servasse, laudati duo illi Liturgici Ordi.
nes testantur . Inter eas siquidem orati
nes , quae Missae titulum praeses erunt in utraque Ximenii Liturgia , una habetur, quae dicitur: Post Nomina 8c Rubri- ea, quae ita se habet Presbier ps mina; deinde ipsam et sequitur precatio, quae pro iis, quorum nomina Sace dos recitaverat , fiebat . Hinc porro colligimus, Dypticorum disciplinam Hispa.
nos inter stetisse ad eam aetatem, qua hisce Liturgicis ordinibus in Re Sacra usi sunt: Si autem in Musaraba Litur a Dypticorum lectio obtinuit, cuinam ambiguum erit , in illis Regis nomen im scriptum esse , atque pro Rege nomin tim Hispanas Ecclesias, quae Musarabam adhibuere Liturgiam, precari consuevisse λMirum itaque non erit in ipsomet Musarabae hujus Liturgiae Canone Regis Noemen, vel figlam, quae Nominis locum teneret , nunc minime legi, cum illud e Dypticis de illius aevi more recitaretur . Qua-
270쪽
243 Quamobrem et si Ximenii studium in antiqua Musaraba Liturgia restituenda maximis prosequamur laudibus, cur Dypticorum lectionem simul non instaurarit, non video , quibus deficientibus, 3c potissima Liturgiae pars, cujusmodi est precatio pro Rege , in Missa Musaraba desideratur . Aut enim Dyptica repeteret ille , opus erat , aut in ipso Liturgiae Canone Nomen Regis inderet, ne cum antiqua restitueret Sacra Hispanorum ossietia , eam praeteriret, cui vetustissimi ejusdem etiam gentis Patres diligentissime studuerant, pro Rege precem . Haec de Musaraba Litur. gia , de cujus historia rursum edisserendum erit sequenti paragrapho. Gallicana altera fuit inter Latinos Li- turgia. In quaestione adhuc versatur, quinam Gallicanis Ecclesiis primo Liturgiae auctor fuit, cum ambiguum serme sit, orientalis nec , an vero Romana Ecclesia Gallis fidei Christianae Magistra fuerit . Ea sane, quae Cl. Sirmondus in Dissertatione de duobus Dion siis tractavit, argumenta dilucide ostendunt, Dionysium
illum, qui Christi Relligionem Gallos inter induxit, Atheniensem Areopagitam minime suisse, sed Romanae Ecclesiae Pre byte-
