장음표시 사용
241쪽
ragrapho imponamus , nonnulla, quae lectori moras nectere forsan possent , enodare oportet. Qui enim, amabo, dicet
quis, Iacobitae, Nestoriani, Armeni, Melchitae in Liturgia pro Regibus fidelibus
precantur, cum Muhamedanis pareant Imperatoribus 8 Antiqua illos adhuc uti prece , quam ne Verbis quidem immutare maluerint, ut ut mutaverit Imperii conditio, nonnulli opinati sunt. Id profecto, cum de Graecis , aliisque Armenis, qui sub Multam edano degunt imperio, sermo erit, dubitat nemo ; siquidem hi vetustam retinuere precis formulam, ac forte hodiedum , cum sermulas illas recitant , animo intendunt Christianos Principes , quos profecto Orthodoxorum , Christia-mantium epitheton decet. At haec eadem sententia Iacobitarum , Nestorianorum , AEthiopum Ecclesiasticae Politiae minime quadrat . Jacobitat siquidem in duo scinduntur ; eorum alipAntiocheno, alii Alexandrino parent Patriarchar. illi , perinde atque de Graecis arbitrati sumus, vel antiqua adhuc utuntur prece, vel, quod vero similius mihi Videtur, pro omnibus Christiani Orbis. Regibus precari animo tutendunt, cum inde
242쪽
α iis Dindefinita quodammodo sit Liturgicae illorum precis formula. At Alexandrini patriarchatus hi pro Rege , qui Sc Jacobi-ticae Sectae nomen dedit, precantur. Εiu modi est superioris , atque inferioris Aetiophiae Imperator , qui Nubiae , atque Barygasae Rex dicitur, ab Aethiopis --nopotamus appellatus . Cum enim Arabes AEgypto potiti sunt , iam tum AEthiopiae Imperatores Iacobitarum partes sectati sunt, ac totius Imperii Patriarchalia jura ipsi mei Alexandrino Jacobitarum Patriarchae ultro concessere . Hujus historia monumenta habes apud Abusselam , qui Armenae gentis historiam scripsit. Ita Sc Nestoriani proprium Principem Liturgicis eorum precibus spectant. Nestoriani enim cum Κataianis , sive Κytainis Christianae Relligionis auctores fuerint , Calaiae Principem , vulgo Gran-Cam , veluti proprium colunt Regem , atque Relligionis Patronum ; quamobrem illi orthodoxi, Christi amantis, aliaque id
genus epitheta tribuere non verentur. In
ter Calaiae Imperatores Ungkanus ille is Pretejannus Tenduli Rex aliquibus est) , qui a Ginghigkano, Mogosis Imperii Conditore, vita, atque Regno spoliatus fuit ,
243쪽
primus suisse videtur Nestorianorum Patronus qua de re persuasum Reneaud tio est, ab Ungkani regno Nestorianos pro Calaianis Imperatoribus precatos fuisse in Liturgia . . Inter Graecos , qui Europeas regiones incolunt, quinquies Liturgicae preces pro Rege fiunt, quam disciplinam omnes Graeci nostro sectantur aevo. Bis enim pro
Rege precantur inter orationes, quas Sacerdos recitat, cum ad Sacrum faciendum se comparat, quod Graecis est προ iin I ad minus enim, ut ipsi aiunt, Altare accedunt, antequam Liturgiae initium faciant. Teditio pro illo precantur in ingressu Evangelii , antequam Evangelium legatur . Quarto pos magnum ingressum , quem
Consecratio sequitur . Ac tandem in ab- flutione , qua explicit nimirum Litu gia. Cum autem hae recitandae sunt preces, Diaconus ita populum hortatur: σοις , h. e. fulciamus Reges , a το confirmo ,fulcio; unde a Graecis apud Suidam e ριγμα appellatur quicquid hominem fustentar , atque alit. Haec porro
phrasis , qua mente Ecclesia his studeat precibus, satis testatum facit; illas siquidem
habet velut στηρiri τα fulcimenta, quibus Prin
244쪽
Princeps sustentatur , quibus eius firmatur vis, quibus & ipsa stat Regni, Reipublicaeque tranquillitas. Nam a Deo o. M., a quo bona omnia in homines fluunt, Ecclesia Principi pacem, tranquillitatem, Vitam, Sanitatem , quae sulcimenta sunt Regni, precatur, quamobrem recte ipsas preces fulcimenta Regis appellavit illa. Haec habui, quae dicerem , de Orientalium Ecclesiarum publica prece pro Principe , quae potissimum Apostolicae traditionis argumentum in re nostra dilucide ostendunt: siquidem quot quot sunt, vel fuere Graecorum , AEthiopum , Arabum,
aliorumque Orientalium omnium Eccle- sae nusquam Sacrum persecerunt, num quam Divini cultus ossiciis vacarunt, quin pro Principe vota Deo offerrent. De Americanis , aliisque novissime detecti Ο bis Ecclesiis dicere, supervacaneum duXi, cum Ecclesiae, quas illuc Hispani , Lusitani, atque Galli excitarunt, Romanam eum Relligione ipsa amplexae sint Lit
245쪽
AB Orientis Ecclesiis ad occidentis
illas gradum faciamus. In occidente, ut orientales inter, Liturgicorum
ordinum numerus haud ita excrevit .
Quatuor sane principes Ecclesiae totidem habuere Liturgias , quibus Latini omnes ussi sunt, Romanam nimirum , Gallicanam , Hispanam , atque Ambrosianam . Romana apud illas obtinuit Gentes , vel quae Romani Patriarchatus terminis continebantur , vel quibus Romanus Pontifex Relligionis Christianae auctor' fuerat. Gallicana uia sunt Gallorum, Germanorum, ac Brittanicorum Ecclesiae. Hispana, qui Hispaniae Provincias incolebant. Ac tandem Mediolanensis Ecclesia, perinde atque Bononiensis , quae Mediolanensis suffraganea erat , Ambrosianam adhibuerunt Li- turgiam . Satis superque hanc occidentalium Ecclesiarum disciplinam, de qua nobis sermo est , docent Latini Patres , quorum testimonia in medium jam attulimus. Verum quantam huic eodem a
246쪽
m iis mgumento ipsi met Liturgici ordines lucem
affundunt, nemo non videt; qua de re illos singillatim ad trutinam revocare studui, ut Sanctissimae disciplinae, quod tractamus, caput omnibus numeris absoluti
Romanam Ecclesiam a Petro , a quo condita suit, Liturgiam accepisse, ambiguum non est. Simplicissima profecto , atque brevior illa fuit , no ut tunc Ecclesiae conditio erat : nimium enim Divinis ossiciis obeundis simul immorari Christianos, non sinebat Imperatorum iueos lavientium immanitas. Qui itaque Petro in summa Romana Cathedra successere, sensim pro re nata Liturgiae novos ritus addidere; cum id tamen,' quod rem ipsam Sacram suapte natura intererat , a Petro plane traditum fuisse, nemo inficias ibit. Antiquissimae illius, atque , ut ita
dicam , nativae Liturgiae monumenta nulla supersunt , nam praeterquamquod in dies aucta fuit illa , literis olim , tribus nimirum primis Aerar Christianae Saeculis, Episcopos Liturgiam non tradidisse persuasum mihi est, de quo inter Clarissimos Literariae Reipublicae viros conve
247쪽
Q rro mnit ιδε . Maximo enim studio Episcopi se
lagebant arcanae Relligionis mysterium se Vare, ne sit , scriptis Liturgici ordinis meth dus consignaretur, pa anorum forte oculis Sancta paterent. Hinc procul dubio sequitur , traditione quadam Liturgiam ab uno ad alterum Episcopum , ab una ad alteram Ecclesiam pervenisse, eo ut cum Episcoporum aliquis novum crearet Episcopum , qui gentes Relligionem Christia. nam recens amplexas moderaretur , eum Liturgicum ordinem edocebat . Hine haud dubie sequitur, tribus illis , ac sorte quarto etiam Saeculo unam , eam. demque , Romanam nimirum , ubique Ecclesiarum in occidente fuisse Litudigiam . Romanam siquidem Ecclesiam ce. teris Latinorum illis Fidei parentem fuisse, dilucidius testantur Innocentius 3I., atque Gregorius I. Romani Pontifices , praeter innumera genuina historiae monumenta . Ab ea itaque novae quot quot in dies
d Vide Eusebium Reneaud. Dissert. r. ia Coll.
248쪽
α reti Dexcitatae suere Christiani nominis Ecclesiae, Liturgica officia mutuatae sunt . Id quod satis abunde testatur antiquorum illius aetatis Episcoporum mos, qui nil antiquius Romani Pontificis sententia habuerunt in iis praesertim negotiis , quae
Di Vini cultus disciplinam spectabant, quem, si quandoque de re Liturgica in dubium versati sunt, consuluisse, antiqua Historianos docet. Si itaque eadem Latinis omnibus fuit tunc Liturgia, quam Romanae Apostolus Petrus tradiderat Ecclesiae cuinam dubium erit , inter omnes omnino
Latinos primis illis Saeculis precem Li- turgicam pro Principe obtinuisse Τ Nam
etsi neque Tertulliani, neque Cypriani, aliorumque Latinorum illius aevi Scriptorum testimonia id nos docerent, satis argumento mihi esset Apostoluna Romae Liturgiam tradidisse, adeoque in illa precem pro Priacipe fuisse; nam cum eam Latinorum omnium docuerit Ecclesias, omnibus eamdem fuisse Liturgicam precem
sponte sequitur . Quod si Episcopi jam
tum pro temporis, locorum , atque gentium indole Liturgiam composuisse dicamus, in eo dumtaxat, quod ritus, atque sermularum diversitatem intererat ,
249쪽
Ecclesias secum inter discrepasse, fatendum erit, cum illae ubique gentium sarta tectaque ea custodirent, quae nativae Li- turgiae partes secumferebant . Id genu profecto erat illa Liturgiae pars, qua precatio pro Rege continebatur nam cum illam Ecclesiae Apostolus, Divinam veluti legem, tradiderit, ut luculentissimis argumentis demonstravimus, praecipuam Li- turgiae partem ubique gentium , quas inter obtinuere Sacri Cultus ossicia , precem pro Regibus suisse dubium non erit. Hinc quemadmodum una eademque re ipsa erat orientalium, perinde atque occiduorum Liturgiae indoles, atque natura, ita 3c eadem bona Principi a Deo precata est Ecclesia tum hos, tum illos inter . Quamobrem etsi antiquiora Romanae Litu giae monumenta desiderentur, ipsa tamen ratio suadet, ab Ecclesia condita Romanam Liturgiam praecipua illa prece minime caruisse . At Romanae , ut dictum est, Ecclesiae , cui Occidentis reliquae fere omnes Relligionem Christianam acceptam rettulere , Liturgia ceteras Latinorum pervasit Ecclesias. Primis itaque Saeculis quot quot Latinorum suerunt Ecclesiae in Liturgicis ossiciis pro Principe
250쪽
studiosissime Deo vota obtulere. Haec dixisse satis erit de Romanae Ecclesiae vetustissima illa Liturgia , sequenti etenim paragrapho fustius ejusdem Ecclesiae Lituragicam historiam enarrabimus. De Hispana Liturgia si , pro ut erat tum, cum gens illa Christianae Relligio ni nomen dedit, edisserendum nobis esset, difficile prosecto iter praetentaremus, cum ne vola, neque vestigium antiquae illius Liturgite supersit . At ubi monumenta deficiunt, ipsam et historiae ratio supplet r vel namque Romana Ecclesia Hispanae genti Christianae fidei magistra fuit, adeoque cum Hispana Ecclesia a Romana Liturgica instituta acceperit, utramque Ecclesiam in prece pro Principe convenisse, proculdubio dicemus . Vel Hispanos S. Iacobus Christi Relligionem primus edocuit , quod historiae magis consentaneum mihi visum est, postquam legi absolutissimam Dissertationem Cl. , eruditissimique viri Benedicti Clementis Aro- stegui , qui rem acu tetigisse fatendum est. Quod vel nostro redit argumento ;quam enim Apostolus Paullus universa Ecclesiae de Liturgica prece pro Principe
