장음표시 사용
281쪽
atque nuperam hujus Ecclassiae Liturgiam
interesse. Verum quamquam novi accesserint huic Liturgiae ritus, atque antiqua quodammodo methodus immutata fuerit,
stetit nihilominus in Ambrosiana Litu pia oratio illa pro Principe . De pristina enim hujus Liturgiae conditione testis locupletissimus est ipsemet Ambrosius, cujus de Christiana prece pro Regibus testimonia supra protulimus. Hinc sive
Ambrotianam Liturgiam a Romana Ecclesia initia sumsisse dicemus , sive Ambrosium illam instaurasse sentiemus , alti quando Mediolanensem Liturgiam Apostolica illa oratione caruisse, dubitare audebit nemo. Quin & ea, quae apud Pamelium , aliosque restant adhuc, Ambrosianae Liturgiae medii aevi Missalia ad noliraesententiae fidem perspicue accedunt: In iblis enim Sigiam legimus, quae in Canone Regalis nominis locum tenet; ex quo si iis aperte liquet, olim e Dypticis Principis nomen recitasse Mediolanensem Ecclesiam ,ac tandem antiquatis Dypticis in ipsemet Canone de Principe commemorasse; id quod ad nostram usque aetatem illuc fieri, testantur quot quot extant editi Mediolanensis Ecclesiae Liturgici Ordiaes. In
282쪽
In quatuor liaque Latinae Ecclesiae Li- turgiis peculiarem quamdam pro Rege precem fuisse , tum ex illarum historia, tum ex antiquioribus, quae supersunt , monumentis plane liquet. Apostolicae e. tenim traditionis praecepta, atque leges inviolatas servarunt Latinorum Ecclesiae. Nam etsi una, eademque illis non fuerit Liturgiae ratio, id quod attamen Li- turgiam suapte natura intererat, unum idemque ubique Ecclesiarum fuit. Latum sane discrimen ritus inter atque nativas Liturgiae partes animadvertendum est: Ri tus profecto, politiae indolem secuti , iis vicissitudinibus obnoxii fuere , quae a diversa temporum conditione , gentis , po pulique genio pendunt. Quamobrem Li turgicae caeremoniae aliae Romae, aliae. Pa. risiis, aliae Toleti fuere, postquam populi genio, quo par erat, Episcopi indulgentes , externum Liturgiae apparatum patriis moribus quodammodo accomodare studuerunt: quod prosecto medio potissimum aevo obtinuit in Occidente , tum nimirum cum ad Occidentalium nationum gubernacula indigeni Episcopi accessere . At quae Liturgiae propria suapte natura erant , sarta tecta usque suere, neque
283쪽
umquam Episcoporum aliquis ausus est illa novis immutare ; quia maximam temeritatis , impietatisque notam ferret . Haec itaque , quae diximus de Liturgiae methodo, quid veteres, quid medii aevi Patres , atque Ecclesiae de prece pro Prin. cipe senserint , perspicue patefaciunt. Si enim precem hanc inter Liturgiae ritus , caeremoniasque retulissent illi , idem aurituum satum Liturgicam orationem , de qua nobis sermo est , subituram fuisse, nulli dubium erit . Nulla profecto major ratio vicissitudinum aliorum rituum , a
precis hujus habenda fuisset; cum quis quis
ad mediae praesertim aetatis occidentalem Historiam oculos ' converterit, plane intelliget, Bella, quae magna exarsione Europeas regiones pervasere, Regnorum eversio, novorumque Principum Imperia,
quae in dies illuc invalescebant , ingens illa, quae Occiduos inter late patebat divisio , Barbarorum depopulationes , quae vastitatem Europeis regionibus undequaque induxerunt , haec inquam omnia, Ecclesias , ut ab ea discederent prece , saepissime impulisse, quis non videt 8 At dissi, cillimae huic temporum conditioni forte inserviissent nonnullae saltem Occidentis
284쪽
Ecclesiae, si precationem pro Principe, velut Liturgicam habuissent caeremoniam. Noverat squidem, quis quis Relligionis Christianae instituta sectabatur , noverant& Episcopi , Christianae Fidei sequestres,
precem illam non caeremoniae, neque ritus , sed potissimae legis vim secum ferre. Ea itaque de caussa sicuti in orienti Liturgiis , ita & in Latinorum illis inter praecipuas Sacrorum Mysteriorum orationes Ecclesia precem pro Principe recensuit. At cum tandem inter laudatas Latinorum Liturgias tum Hispana , tum Gallicana obsoleverint, earumque locum Romana usurpaverit; hujus mutationis historia ad examen revocanda est, ut Apostolicam orationem pro Principe ad n stram usque aetatem apud omnes Ecclesias obtinuisse , quaecumque fuerit Litu gicae methodus vidissitudo, luculentius instendamus.
285쪽
De Leoniano, Gelasiano, atque Gregoriam Romanae Ecclesa Sacramentariis . Qua ratione a pristina desciverit conditiovo moraba , mur Gallicana Lirurgia , ejusque vicem Romana rum apud Hispanos, tum apud Gallos praestiterit , mre nihilominus antiqua prece pro Principe.
ae omnium Liturgicorum indinum,
eadem & Romanae Liturgiae . com ditio fuit, nam etsi simplicissima c, lim esset, sensim deinde tot illa aum est ritibus , novisque precibus , ut tandem, datiscente in dies pristina methodo , alia prorsus illius ratio evaserit. At inter Litu gicas vicissitudines , quae a tertio ad V., atque vi. Saeculam Misia ordinem varia. runt , atque illas , quae medio aevo id, psum praestitere , latum patet discrimen . Proclus sane Constantinopolitanus Archiepiscopus , cujus verba jam supra protulimus, ea patefacit argumenta, quibus permoti , sapientissimi illius artatis Episcopi antiquiores Liturgias ad compendium conferre studuerunt; siquidem illi, etsi temporis , atque populorum , qui facile taedio
286쪽
2sy mdio afficiebantur, genio indulgerent, mavxima nihilominus relligione majorum se
rum instituta reveriti sunt; quamobrem nemo eos inter ad v. usque Saeculum novis antiquos ritus immutare ausias est, cum satis haberent, breviori methodo tradita a maioribus ossicia persequi . Interea Episcopi in iis, quae populo habuerunt, concionibus, rituum indolem aper. te explicare studuerunt, ut Christiani, qua mente Liturgicis precibus opera navanda
esset, per elium haberent: id testantur eoi um homiliae , in quibus passim natuva rituum ratio exponitur . Quamobrem illius aetatis fideles apprime noverant ipsius Liturgiae naturam , neque verbo tenus preces recitabant, quippe qui mente totius Liturgici apparatus rationem rimati , quid unaquaeque caeremonia sibi vellet , plane intelligerent . Haec porro fuit aureae Ecclesiae aetatis conditio . Verum satis diu non stetit illa : turpis namque, quae medio aevo tum Clerum, tum plebem obrepsit , ignorantia novitatis Ecclesiiasticae politiae in caussa suit. Cum enim Episcoporum nonnulli literis omnino expertes essent, perinde ac
clerici, quibus plebis institutio demanda-R a ta
287쪽
ta erat, antiquiorum rituum rationes Il. los. latebat, adeoque plebs ipsa, cum Sacris aderat , quid ageretur , prorsus erat ignara. Clerus enim vetusta Patrum scripta neque intelligebat , neque illa facili negotio comparare poterat , cum neminem fugi t codicum caritas, quae illo in. valuerat aevo ; id sane clericos a litera. rum cultura imprimis averterat, qui illos tanti non faciebant, ut carius mercandos putarent . Hinc itaque factum est , ut tandem quid ritus sibi vellent, neque qui Sacrum peragebant, neque qui Sacro aderant , noscerent. At eos puduit nihilominus tantae rerum ignorationis ; quare aliam, prorsus novam , aggressi sunt methodum, ut aliqua ratione ritus indolem explica.rent , atque pietatem fidelium quodammodo severent. Maxima siquidem earum rerum ignorantia , ut solet , sensim e plebis pectore eliminaverat sacri cultus studium , cum facile homines pertaedeat eorum , quorum rationem mente assequi nequeant . Ea igitur de caussa Episcopi, aliique e clero, literis pro illius aevi genio exculti, mysticas rituum rationes excogitarunt, easque plebem docuerunt; ex quo sane nova oborta est Liturgicarum
288쪽
rerum scientia, qua vel inani, vel quandoque sutili serme interpretatione ea, quae solidioribus argumentis statuerant antiqui, explicata sunt . Mystica autem haec Litur riae interpretatio novis etiam ritibus viam patefecit: cum etenim quisque mysticam caeremoniarum rationem suo ma te essingere posset , antiquas , quarum
vim ignorabant, facili negotio novis, de quibus mystica promptius reddi pcsset ratio,
immutarunt. Quare animis tandem excessit summa illa veterum de re Liturgica rebligio , caeremoniae variarunt , neque emdem res constitit , usque dum Episcopi ipsi mei, tanta increbrescente novitate pe- ne lassati, nullum mysticae, ut ita dicam, libidini futurum esse modum, animadve terunt , nisi certis legibus Sacri Cultus apparatum definirent . Hinc Episcopi leges suasdam tulere quibus omnem Sacrae Litumiae apparatum moderati sunt, ut Presbyteri a tradita illa rituum ratione nusquam discederent . Hi autem canones initio, etsi antiquum. Missae ordinem minime restituissent , Lbturgicae attamen politiae rationem certis limitibus circumscripsere, ejusque methodus stabilior evasit. Atque utinam res eω
289쪽
' honstitisset; nam ut prodiere tandem Schmiastici , rursus statuta caruit methodo Li-
turgia. Fit porro cum omnem mentis aciem eo converterent , ut verbis quibusdam , antiquioribus plane inauditis , a que implexis , ut aiunt di 'inctionibus
omnem scientiarum vim obretirent, ipsam et Liturgiae ratio eorum certe non fingit rudem sollertiam ; quamobrem novas hi in dies disputationes instituere de Li- turgica etiam re conati sunt : ea siquidem methodo rituum , quorum indolem ignorabant , rationem assequi putarunt .
Quis quis Scholasticorum scripta legerit, novit prosecto quot illi scriptitarint rituum commentaria , quot quaestionibus Li- turgicam rem implicarunt , quotque in tricas Sacri cultus leges coniecere . Hinc quot pene fuere scholasticorum, qui iam reolam adepti erant, capita , tot ferme fuere de Liturgica re sententiae ; ex quo factum est, ut neque tandem uni eidemque Ecclesiae una eademque , ut olim erat, sententia fuerit ; id quod ipsam metquodammodo interrupit Liturgicae tradi itionis seriem , atque sanctissima illa Li- turgicarum legum serendarum iura Episcopis, quo par erat, haud stetere, cum
290쪽
DOctorum sententia pluris esset, quam Episcoporum illa . Postquam itaque Scholastici in Liturgiae messem, ut ita dicam, luxuriati sunt, tandem aliquando Rubricistarum schola prodiit . Hi namque ex iis , quos medio , ut diximus, aevo Episcopi condiderant, Liturgicis canonibus, atque scholast, corum interpretamentis quorumdam pra ceptorum syllogem coagmentarunt , ad quorum normam tum Psalmodicae , tum Mysticae Liturgiae ordo dirigendus esset , cum interea iis ipsis praeceptorum ratio nequaquam perspecta esset; quandoque etenim mystica dum ratione , quandoque improvida , hebetique pietate, rituum rationem quin antiquis statutis consormarent , ipsos potius ritus, atque cultus ain paratum tempori inservire fecerunt . Novae haec instituta legum vim paullatim msurparunt, postquam Episcopi illa confidimarunt , eorumque usum propriis Ecclesiis jusserunt . Liturgici hi canones in ipsius deinde Missae ordinibus irrepsere ,
ut quisque , qua ratione caeremoniis vacandum esset, ob oculos haberet; & quo a precibus ipsis Liturgicis discriminarem tur , literis minio coloratis illos passim
