장음표시 사용
291쪽
Rubricarum nomen tandem caeremoniales
illi canones adepti sunt . Haec prosecto est totius historiae vicissitudinum Liturgiarum occidentalium summa; siquidem Orientalium illae tantum evasere discrimen, eum Scholasticorum, atque Rubricistarum, quibus immunes Graeci fuere , effugerint vel rabidas disputationes, vel inficetas leges quamobrem etsi politicas inter Ο-rientis vicissitudines omnis omnino non steterit antiquus illarum ordo, parum attamen immutatum est pristinum rituum systema. Nos itaque Latinae Liturgiae ubcissitudines presso prae persequemur , historia duce , ut tandem maximi momenti argumentum ex illarum historia eliciamus . Quae sane , ac quanta habenda erit precis pro Principe vis , si in tanta rituum confusione, sarta tecta steterit iuta 8 Itaque operae pretium erit, videre Apostolicum hoc praeceptum, quod ab Ecclesia condita ubique gentium obtinuit, inviolatum ad nos usque servari. Inter Romanae Liturgiae preces olim & illam pro Principe fuisse, supra demonstravimus nemini sane dubium erit, Liturgiam ab
Apostolis traditam Apostolicam illam pre
292쪽
cem pro Principe secum tulisse; quare in
comperto est, tribus primis AErae Christianae Saeculis Romanam , aliasque, quae ea dem utebantur Liturgia , Ecclesias sing. lari oratione pro Principe precatas esse , cum ferventissima Martyrum vota hoc idem dilucidius testentur . Eamdem fuisse Saeculi 1 v. disciplinam, etsi nulla suppetant huius Ecclesiae monumenta, satis liquet ex iis Romanis inplicis , quorum meminit Nicolaus I. R. Pontifex : in iblis si quidem Constantini Magni nomen primo loco legimus ; igitur eodem IV.
Saeculo Imperatoris nomen sacris Dypticis Romana exaravit Ecclesia , atque iam tum pro illo nominatim preces Liturgicas egit. Idipsum Saeculo v. de Romana nos docuere Liturgia huius Ecclesiae Pontifices Bonifacius Ι. , & Leo I., quorum Verba paragrapho v II. exscripsimus . Saeculo deinde vi. testis est Clarissimus Senator Cassiodorus , sive quis quis fuerit Variarum Lectionum auctor , Cassiodoro
certe suppar , in epistola Iohanni Papae scripta , quae est secunda libri x I. Hanc profecto epistolam luculentissimum veluti,
atque egregium habemus Saeculi v I. monumentum I perspicue enim quanti faceret
293쪽
- ret Liturgicas Ecclesiae preces Christi na Respublica , quanta animi contentione illis Ecclesiae ministros Princeps hoditaretur , ostendit . Cassiodorus porro epistola illa grates Pontifici rependit, quod suis precibus mala, Italiae impendentia, a. verterat . I inc ita epistolam exorditur :Supplicandum nobis est, Beatissime Parer,ur laetitiam , quam per vos , Deo largien-re , percepimus, custodiri nobis minis ori rionibus Jentiamus . . . Ecclesiasticis squis
dem jejuniis fames es exclusa popularis ;decoris Iachvmis misitia foeda ὸiscessit, oeper sanctos viros acceleratum est , ne traheretur diutius, quod gramabat. Postquam
itaque tanti esse Ecclesiae precem fassus est , sic Pontificem hortatur: Et ideo s. Iurans inciositate, qua dignum es , precor,
ut vivacius oreris pro salute Regnantiam , quarenus eorum vitam coelestis Princeps fmeiat esse longaevam , Romanae Reipublica hostes imminuat , tempora tranquilla coninredat , deinde , quod ornat pacem , necessariam nobis copiam de abundantiae suae hora reis largiatur. Ac tandem his epistolae a gumentum colligit: Nil rego timemus t ιibus patronis , si oratio non desistat --
294쪽
Εpiscopos omnes ea , quae ibidem sequotur, epistola , Unimersis Episcopis scripta , quos ita alloquitur : Gapropter , vel .
Domino supplicetis , qui vitam Principum Nostrorum forenti Regno protendat. Sexto itaque Saeculo tum Romana, tum ceterae Italicae Ecclesiae pro Principe consuetas agebant preces in Liturgia eisque enixius studebant, cum vel Principis sulus , vel Reipublicae illa periclitaretur.
Ac ne tandem singula Saeculorum monumenta expendenda aggrediamur, Apost licam hanc precem persecutam esse Romanam Ecclesiam ad Saeculum usque IX ,
testis est laudata Nicolai I. epistola, qui
omnia Imperatorum nomina a I v. ad IX. Saeculum , quo Romanam ille moderabutur Ecclesiam , illius Ecclesiae Dyptica complecti, scribit.
At praeter laudata Scriptorum testi moenia , tria illa Romanae Liturgiae monumenta nostro quam quae maxime suffragantur argumento ; tria nimirum illius Ecclesiae Sacramentaria Leonianum , Gelasianum, atque Gregorianum . Primum a Leone I. Romano Pontifice , cui tribuitur, Leonianum appellatur . Neminis olim
295쪽
α 168 molim dubium fuit , hujus Liturgici ordinis ipsum Leonem I. auctorem suisse I at progressu aetatis in diversa abierunt eruditi , quos ἱnter de auctore adhuc non convenit. Nos autem Cl. Eusebii Amori sententiae facile acquiescimus , qui Sacramentarium illud ipso Leone antiquius putavit , cum ritus , atque sermulae precum , quae in illo habentur, hujus Pontificis aetatem facile vincant : Forte Leo ad meliorem ordinem illud redegit, quo factum est , ut eius nomen 'exinde tulerit , quemadmodum, de Iacobi Liturgia locuti, diximus, quae tum Chrysostomi , tum Basilii nomen obtinuit , ex quo hi
ad compendium illam contulere . Hoc autem Sacramentarium primo evulgatum
fuit Romae e codice Bibliothecae Vaticanae, quod praeter mendas , quibus scatet, Canonem praesertim mancum habet ; at Ludovicus Muratorius ex Codice Biblio thecae Estens s Saeculi sere v. aliud edidit Romanum Sacramentarium, Vaticanae Bibliothecae illi prorsus simile, in quo nihilominus tum rituum , tum Canonis O do integer habetur . In alterius itaque Leoniani hujus Sacramentarii Canone orationem illam Te igitur legimus iisdem
296쪽
α αερ mprorsus verbis, ac in nostris habemuς Ll- turgicis ordinibus , hinc in illa verbis
roto orbe terrarum sequitur commemo
ratio de Pontifice, Rege , atque Epist po: Una eum famulo tuo Pontifice Nosero
mentarii Leonianis Codice Romanam Ecclesiam minime usam esse , argumento nobis est Antissitis Nomen ; nulla sane Ro- precatio pro Antistite fiebat , qub
Pontifex unus Ecclesiam gubernabat. At duo in hoc Sacramentario observatu di- .gna videntur i I. Codicem hunc Saeculo X. antiquiorem esse , cum voculam Illo
habeat, de qua singulari nota si x. locuti sumus. II. Regis nomen Antistitis illi praeire , id quod in orientalium Liturgiis fit; primum enim obtinet locum precatio pro Principe, cui & illa pro Patriarcha, vel Antistite sequitur, eademque methO
do σου πολυχρονιου preces se habent.
An Gelasii Romani Pontificis γννων opus sit , illud, quod ejus praesesert nomen , disputant eruditi . Verum nullus videtur quaestioni locus , si Gelasio
Romanam Liturgiam emendatiorem tribuamus , cum illius studium in definiendis
297쪽
27o mdis Liturgicis praesertim Lectionibus , adique apocriphis e Liturgia expungendis, testatum faciant Acta illius Concilii, quod
Romae habuit Anno ccccxclv. EX velinstissimo codicae Bibliothecae Reginae Sue. ciae hoc edidit Sacramentarium Cardinalis Tomasius. In hoc autem Sacramentario nemini mirum erit, precis pro Principe sermulam desiderari; quis enim dubitaverit Romae inter Liturgicas preces potissimam illam pro Principe . fuisse Saec lo , cum eodem Saeculo idipsum test, .li sint Bonifacius I. , atque Leo I. ejusdem Ecclesiae Pontifices λ Si etenim G. dicis antiquissimi ut illum Morinus in Appendice ad libros De Sacramento Poenirentiae appellat vetustatem perspectam habemus, perspicue intelligimus, illo Rodimanam uiam esse Ecclesiam tum, cum adhuc Dyptica legerentur; neque dum enim formula precis e Dypticis in ipsomet irrepserat Canone , quod non semel omnino, sed sensim factum est ; in hoc namque Sacramentario precatio tum pro Pontifice , tum pro Antistite , perinde ac illa pro Rege plane desideratur. Saeculo v I. Gregorium I. Pontificem Summum Romanae Ecclesiae Liturgicum i
298쪽
ordinem, qui Gelasio tribuebatur, instaurasse, narrat Iohannes Diaconus , qui gesta Pontificis literis mandavit. Hinc tandem Romana Liturgia Gregorii nomen sibi adscivit . Utinam autem & Gregorianum , Sacramentarium , prout Gregorii aetate prodiit , ad nos stetisset , illud
prosecto in dies novis de more auctum est ritibus . Verum eruditorum sollertiam nova haec additamenta minime fugerunt, 'quibus aditum novis dignoscendis pat cere nonnulli antiquiores huius Sacramerutarii codices , cujusmodi sunt ille, quem edidit Lambecius e Bibliotheca Caesarea, alter , quem Menardus post Pamelium
commentariis illustravit , atque Butet rianae Bibliothecae codex , qui ceteris v iustior videtur Fresnio , cum re ipsa cindicem hunc nativum S. Gregorii Sacramentarium continere arbitratus sit; etsi
infirmis admodum argumentis illius se tentiam inniti , ostendam in altero tomo Historiae Codicum Litur corum Ecclesiae Latinae. In laudatis itaque Gregoriani cramentarii Codicibus ne latum quidem uaguem a nostro distat Missae Canon ;hinc in prima Canonis parte haec habetur sermula: Pro Pontifice Nostro N, oepro
299쪽
'o Rege Nostro N. Sigia prosecto recentior est , minime autem precationis se muta , quam Gregoriani antiquioris Sacramentarii propriam usque fuisse , quotquot illud commendati sunt Menardus, Pamelius, Mabillonius, Balvetius, aliique in Ecclesiasticis antiquitatibus maxime versati Scriptores, docuere . Ex his itaque , de quibus hactenus edisseruimus , Romanae Ecclesiae Sacramentariis procul dubio colligimus, illam a primis ad x III. Saeculum in Liturgia pro Principe preces egisse; tria sane Sacramentaxia Liturgicae historiae illius Ecclesiae poti
ma sunt monumenta, cum illa singulas Romanae Ecclesiae aetates praeseserant: Quamobrem cum, ut mox dicturi sumus, Sacramentarium Gregorianum ad Saeculum usque x III. unica fuerit Romanae , Italicarum , Hispanarum , Gallicanarumque Ecclesiarum Liturgia, illa, quae nusquam
ex eodem Sacramentario excessit, deprecationis formula , ambiguum non erit argu
mentum precis Liturgicae pro Rege. Quod autem hujus formulae historiam interest , animadvertendum est , olim, clim nimirum ex ipsis Dypticis Regis nomen recitaret Diaconus, formulam : pro
300쪽
Rege Nψῖνο N. minime in Canone obistinuisse ; siquidem illa supervacanea certe fuisset , cum Dypticorum lectionem deprecatio pro Principis bono sequeretur. Hinc ne vestigium quidem hujus sermulae apparet in antiquioribus Latinorum S,
cramentariis, quae ante Saeculum Ix. exarata suere , quemadmodum evincunt Sacramentarium Gregorianum a Muratorio
editum , & Gelasianum antiquius Bibliothecae Vaticanae , quae quidem Ix. Saec lo longe vetustiora esse, tum characterum serma , tum ceterae diplomaticae notae mstendunt . At antiquata tandem ad IX.
Saeculum Dypticorum lectio fuit; quam brem Ecclesia , cui cordi summopere eis rat Apostolica illa deprecatio pro Princiape longa saeculorum traditione firmata, statim in ipsemet Canone formulam illam : Pro Rege , o c. induxit, ut nominatim pro Rege antiquam persequeretur precem , qui sacra facturus , populi vota Deo O. M. offerebat . Ex quo factum est , ut in iis Sacramentariis , quae deinde exarari coeperunt , inter eas, quas prima Canonis pars complectitur, orationes,
verba illa haberentur : Rege Nostro N. At medium anter utramque hanc di-
