장음표시 사용
311쪽
Τuae unamquamque commemorationem equebatur , meminit . Iam enim , ut diximus, ea aetate Sigia N. obtinuerat .
Eodem Saeculo scripsit Hildebertus Carno- manum Episcopus, qui metro Liturgica officia explicavit, cujus de Canone versus paragrapho VII. excripsimus. Saeculix III. disciplinam testatur Missale Μωnasterii Fiscamensis ad usum Ecclesae M- Omagenisis, in quo Romanus habetur Ca- non , perinde ac formula precis pro Rege, de qua edisserimus. Idem est & Ca- non alterius Missalis eiusdem Fiscamensis Monasterii , atque Missalis Gemmat, cens1s fecundum usum Ecclesiae Ebroicenses,
quorum utraque Saeculo XI v. exarata eL
se, Martene, qui illa publici iuris secit,
nos docet . Tandem ad Saeculum usque xv 1. illam stetisse in Gallicanis Liturgiis, quae jampridem Canone Romano utebantur , formulam, restatur Missale Gallicanum ad usum Ecclesae Messanen sis, editum Venetiis apud haeredes Iungar Anno MDXXXVIII. , quod asservatur in Bibliotheca S. Dominici Majoris ordinis Praedicam
312쪽
salis Canone legimus sermulam: cum famulo tuo Papa Nosra, ct Antisite M-pra ρο- φνο N, ubi Sigia N. dumtaxat Regis nomini sequitur. Itaque ex Gallicanae Liturgiar historia , atque iis , quae protulimus , Scriptorum illius gentis testimoniis colligere est, tum stante antiqua Gallicana Liturgia, tum postquam illius locum Romana tenuit, Gallicanam ' Ecclesiam pro Principe in Sacris ossiciis nominatim precatam esse ad Saeculum us
Inter Latinarum Liturgiarum vicissitudines, una sarta, tecta stetit Mediolanensis Ecclesiae illa, quae ab antiquo tradito ordine discedere noluit, licet nil non molita sit , ut proprios illuc induceretritus , Romana Ecclesia . Narrat enim Landulphus Senior in ms. Historia Epi. scoporum Mediolanensium, quam legimus apud Mabillonium , atque initio antiqui cujusdam Breviarii Ambrosiani : Carolo Magno Imperatore, Hadrianum I. Rom num Pontificem Romae Concilium indixisse, in quo decrevit, Ambrosianum Ritum refigendum, eique Romanum, subro. gandum esse : Interfuit Concilio Impera.
313쪽
tor , qui cum Pontificis decreto suum ago didisset calculum, Mediolanum venit, atque omnibus Ambrosianae Liturgiae codicibus undequaque exquisitis, Mediolanensis Ecclesiae Sacramentaria alia igni tradidit, alia tum Romae, tum alibi missit. Hujus interea rei certior factus Eugenius Germanus Episcopus, vir qua pietate , qua scientiis sui aevi apud Imperatorem, , cujus erat a Consessionibus, facile princeps, Carolo perspectam , exploratamque fecit
Ambrosianae Liturgiae venerandam velinstatem, eumque ab incepto avocavit ,
ipsosque Episcopos, qui Romano adsuerant Concilio, ne nova molirentur, hortatus est . Quamobrem , instante nihilominus Hadriano , Carolus controversiam Divino Numini quodammodo decidendam reliquit. Hinc in Ara Ecclesiae S. Petri Romae collocatis tum Romanae , tum Ambrosianae Liturgiae Codicibus, ambo obsignatis , eum Ritum sequi stat. tum est, quem ille contineret codex , qui per se primus reserarotur . At simul ambo resignati sunt, quo factum est, ut tum Romana, tum Mediolanensis unaquaeque Ecclesia propria uteretur Litu gia. Hanc prosecto Historiam , etsi non- nub
314쪽
censendam non esse ducimus, cum re ipsa Romana Ecclesia fruit; omnem. collocaverit industriam Ambrosianae Liturgiae lab actandae , ac idem ad nostram us, que aetatem Mediolani suerit Ambrosianus ordo . In hac itaque Liturgia olime Dypticis, deinde in ipsemet. Canone preces pro Principe fieri consueverunt . Hine in Ambrosi nis bacramentariis, quae
edidit Vicecomes sa , atque Pamelius b) in puma Canonis prece haec haben
re tuo Papa Nostro N. , o Ponti e fra N , ct fgmulo uo N. Imperatore , fed oe Regibus , o caeteris Orrhodoms , c e. Vide haec Sacram en Iaria recentiora esse , ut innuit Sigia illa diu In his autem precatio nominatim fit pro imperatore, cui iam 'tum parebat Mediolanensis Ecclesia, pniverse deinde pro Regibus precatur illa , Eamdem legimus formulam, in Missali Ambrosiano, jussu S.Caroli Mediolanensis Archiepiscopi typis excuso An-so MDLX. , in quo post Te igitur legi
mus: O De Amiquis Misse Ritib. '. 9r. Edit. Ven. Iamrgici Latinori to. II. Edit. Colon. Alitan
315쪽
mus : Uuna eum famulo, neerdone suo papa nostro ili. , ρο ροηrifice nostro ἀu., ct famulo ruo ill. imperatore , ' omnibus orthodoxis se. Desideratur heie deprecatio pro Regibus; nihilominus anti.
quius fuit hujus Missalis protypum illis,
quae evulgarunt tum Vicecomes, tum Pa- melius . Hanc eamdem sermulam in Ambrosianis Missalibus etiam num legere est. Hactenus specimem dedimus historiae rasus Liturgiae Musarabae, atque Gallicanae ; brevi enim descripsimus, qua rati ne earum vices tandem Romana praetim terit . Fufiori calamo de hoc edisserendum est argumento in Historia Codicum Liturgicorum, ubi & politicas etiam hujus rei rationes patefaciemus . Nunc vero satis habemus, inter maximas Litur-gicarum rerum vicissitudines inviolatam ι
ubique Ecclesiarum in Occidente precompro Principe ostendisse. q. XII.
316쪽
Ru-ana Lirurgia , novis ritibu3 obnoxia, emendatur a Romanis Pontificibus Inn eentio III., Nicolao III., atque Pio V.Formula precis pro Principe integra usque perstor in prima Canonis parte. UN itaque tandem omnium Latinarum Ecclesiarum, Mediolani illa
excepta, fuit, eademque Liturgia, nimi, rum Romana r Summi enim Pontifices , qui tantam operam contulerant, qub Romanae Liturgite fines ubique Ecclesiarum inter Latinos dilatarent, eb deinde studuerunt, ut illa solidiora jaceret sundamenta, ne aliquando Rituum ratio ad pristinam rediret conditionem. Hinc postquam omnes fere Occidentalium Ecclesiarum Episcopi Romam petiere consecraturi, Sacra . mento Pontifices obstrinxere illoν, ne a Romanae Liturgite ritibus discederent. Restat adhuc hujus jurisiurandi formula in
capite III. libri vi I. Diurni Romania Garnerio editi , quo ea aetate utebatur Romana Ecclesia . Qui enim consecrandus erat Episcopus , conceptis verbis
317쪽
29o millud erat , se numquam vel latum un. quem discessurum ab iis ritibus , quibus Romana utebatur Ecclesia in omnibus plane Liturgicis officiis. Ne dum itaque in posterum Romanam Latini omnes adhibuere Liturgiam , sed λ illius mutationibus obsecuti sunt Episcopi, ut fidem exobvere, atque promissis stare viderentur. Romanae interea Liturgiae ordo post Ix. etiam Saeculum novis increbuit additamentis, quibus haud parum immutatum est tum Mysticae , tum Psalmodicae Li- turgiae systema. Decimo siquidem Saec lo Notgerus , sive Notkerus , Leodiensium forte Episcopus, quasdam scripsit profas, quas addidit tum Mysticis , tum Psalmodicis officiis ; quod & passim alii, Nolgeri sorte exempli secuti, ita praestitere , ut tandem Saeculo XI nova haec,
quibus laborabat, additamenta Romana Liturgia , quaeque ipsum mei affecerant Milia Canonem , queratur anonymus Micrologi Scriptor capite XI. 3c XII X. , tum XI. Saeculo integram perstiti
se precem pro Principe in Romana Li- turgia, praeter ς , quae dedim's, testim nia , plane evincit missa a Mattia Flam
318쪽
m etsi mtiorem esse, ostendit Cl. Bona, nosque decimo vel certe undecimo exaratam Saeculo
ex antiquo codice Liturgico mc Monasterii olim S.Petri ad Castellum, qui apud nos servatur, demonstraturi sumus primo tomo Historiae Codicum Liturgicorum . In hac itaque Missa , qua rum Gallicame , tum Romana usae sunt Ecclesiae , plures pro Principe preces fiunt Ac primo quidem novo omnino ritu Episcopus, qui Sacrum peragebat, populo nimirum Sacrbscii elementa offerente, hanc recitat orationem : Domine Creatori meo stera
des nobis vitam aeternam. Deinde ipsemet Episcopus oblata Deo offerens , postquam Ologiam recitavit, W: Suscipe Sancta Trinitos hane oblationem , quam tibi os
rimus pro Rege Nostro, fua venerabili popula Cbristiano , o pro eleemosinariis προς- , . pro his , qui nostri memoriamrn Iura continuis orationibus habent, ut hic Demam recipiant peccatorum, oe in futuro consequr praemia aeterna mereantum per Dominum oeci Tandem tertio nominatim pre-T et catur
319쪽
ea formula : O pro Rege nostro N. c . Ex his prosecto colligere est, Saeculo XI. Ecclesiam ipsum Sacrificium pro Principaobtulisse , cum in Oblationis oratione, in qua illa singillatim suum declarat sensum, pro Rege Oblationem ipsam offerre dicat. Verum Saeculo x II. Scholastici, in quorum manus Divina , humanaque omnia quodammodo devenerant , Apostolicam hanc precem in quaestionem revocare ausi fuisse, mihi videntur . Illud autem conjecturis augurari licet, cum Sanctissima hujus precis indoles vel confidentissimam Scho, lasticorum Doctorum audaciam compresserit , ita ut nonnisi obiter hanc tractarint quaestionem quin scriptis illam mandarent. Mea coniectura anonymi cujusdam testi monio nititur, qui ad XII. certe Saeculum scripsit. In Bibliotheca enim S. Dominici Majoris Neapoli servatur m s. Codex membranaceus , qui , ut characteres praeseserunt, Saeculo XII. exaratus videtur. Hujus itaque codicis Auctor, qui totus in explicandis Romanae Liturgiae ritibus versatur, haec loquitur, canonis Verba, atque formulam precis pro Rege com
320쪽
293 de Antistite, o Rege, no a tradisio est . Mbi quando ) orandum esse etiam pro
Principibus docet Paulus ad Timothei m 'e. Ex his sane verbis satis liquet obortae quaestionis sententia. Cum enim Scholastici, pro illius aetatis genio, omni studio conarentur, Romani Pontificis gratiam turpi assentatione aucupari , ac si Summum Romanae Cathedrae jus inficetis , retalogorum praestigiis indigeret , uum fortassis R. Pontificis commemorationem in Canone faciendam esse, eoque illam pro Rege, atque Antistite expungendam, opinarunt, atque novam dicere ausi sunt precem hanc, quae cum ipsa coorta erat Li-
turgia . Verum irritus prorsus suit Scholasticorum ille conatus, cum , quid quia effutirent illi, nusquam Ecclesia ex antiqua discesserit sententia , atque formula illa perinde usa sit in ipso Liturgiae Ca none. Perspicue enim id testatur ipsus-met Romanae Ecclesiae Pontifex Innocentius III., qui eodem Saeculo, anno nimirum MCxCix. libros scripssit de inserit Missaeas profecto libri III. capite III. illius meminit formulae : pro Rege nostrosc., eamque inter Canonis preces, quibus Romana utebatur Liturgia, recensex, T 3 at-
