장음표시 사용
301쪽
sciplinam morem obtinuisse, persuasum ha. beo . Dixi etenim paragrapho v 1., Dypti. corum usum semel non excidisse, sed post tot , quibus subijere illa 4 vicissitudines, tandem Sacerdotes Dypticorum tabellas super Altare collocasse , atque ne lectis quidem illis , precatos esse pro iis, quo rum nomina ipsamet Dyptica contine rent . Tunc prosecto aliam Sacerdos sub audivit sententiam huic sermulae Gro Rege Nostro illo , cum vocula ilis nomen Regis in tabellis , quae ejus eulii objiciebantur , exaratum ille intemderet ; quamobrem , ut dictum est in antiquioribus Saeculo x. Liturgicis ordinibus pro sgla , quae postea invalui
vocula Illo legitur . Cum tandem omnis omnino Dypticorum usus evanuisset, tunc
profecto Episcopi, qui Apostolicarum tra,
ditionum custodes erant, ne Principis nomen Sacerdotes in Liturgi praeterirent , sormulae: Et pro Rege Nostro sigiam illam N addidere , . ut nimirum Sacerdos Regis nomen eo opi recitaret. Haec sane, quae de hujus sermulae historia leviter attigimus . , . Vigilem Ecclesiae curam seo,
vandis Liturgicis hisce precibus pro Rege , satis superque testa m faciunt.
302쪽
Gregorianum autem Sacramentarium intra unius Romanae , aliarumque Italiae Ecclesiarum limites non stetit , sed semsim Hispaniam.Galliasque ita pervasit ,
ut tandem unicus, ceteris antiquatis, totius Occidentis Liturgicus ordo evaserit, fi unam excipias Mediolanensem Ecclesiam. Romani siquidom Pontifices omne' contulerunt operam , quo sacri cultus mnitatem ubique Ecclesiarum Latinos imter statuerent . Hinc Saeculo x I. Alexam der II. Romanus Pontifex primus Romanae Titurgiae ritus Hispanos inter induce.
re aggrestus est. Nam Hispanis Episcopis, qui Mantuano interfuerant Concilio , ut Gotthicas leges, perinde ac Musa rabicum ritum abrogarent, suadere studuit. Hispani Episcopi eodem frequenti Patrum Concilio Pontifici restitere, cum a Catholicae Ecclesiae indole ne minimum quidem Musarabam Liturgiam discedere , ostendissent; quamobrem satis habuit Alexander, illos Gotthicas Leges antiquare , & de Litu giae quaestione , cum proprias repeterent Ecclesias, Hispanae Gentis suffragia tu ire, ut totius Regni praesertim Arragoniensis, cujus gentis Episcopi illi erant, consensu M
sarabam refigerent, atque Romanam am
303쪽
pi domum reversi, secum tulere Hugo- nem Cardinalem Legatum a latere , cuius fidei Pontifex Romanus opus Omne commiserat. Hugo, Barcinone Concilio indicto, anno MLXIV. Pontificis mandata Hispanis exposuit , ejusque suasu codex legum Gotthicarum, quibus Catalauni utebantur , abrogatus est , minime autem
Musaraba Liturgia, a qua illi divelli nulli. mode passi sunt ; quamobrem Hugo Romam reversus est, opere insecto . Verum
qui Alexandro successit, Pontifex Gregorius VII. inceptum opus maxima dexteritate persecit; nam desupcto Ferdinando Ι. --gno Castiliae, Legionis , atque Asturiarum Rege, Gregorius apud illius filios, quorum Santio natu majori Castiliae , Alphonso Legionis Regnum obtigerat, repetitis epi stolis , magnis precibus eontendit, ut Romanae Liturgiae Hispanis auctores essent. Interea ad suam ille adduxerat sententiam Hispanos Episcopos in Romano Concilio Anni MLxxiv. , in quo hi postquam ei fidem obstrinxerant, quodam veluti canone Hispanis Ecclesiis mandavit, ut Romanum, ordinem , atque Osscium reciperenν. Hino
tandem Santius, Pontificis efflagitatu victus, Ri.
304쪽
Romanae Liturgiae usum Castellanis, alii que Gallaeciae , atque Lusitaniae Ecclesii indixit, eiusque exemplum secutus est pamlo post ejus frater Alphonsus, Anno MLxxx. Fertur, patriis illius aevi moribus Hispanos ambarum Liturgiarum quaestionem decidem
dum statuisse ; siquidem tunc in moribus erat vel duello , vel igne , vel alia methodo rerum, quae in dubio versabantur, controversia definiri. Hinc Rodericus XLmenius, Saeculo x III. Toletanus Archi
piscopus, libro v III. De Rebus Hispaniae narrat, Castiliae Optimates duobus militibus, de medii aevi genio , litem Litu
giarum demandasse , quorum alter pro Musaraba , alter pro Romana decertaret Liturgia , eo ut illa amplectenda , a que tenenda esset , pro qua , qui ad singulare illud descenderat certamen, Victor evaderet Vieit sane Musarabae LLturgiae Heros. At utrique Reges Romanae Liturgiae victoriam magnopere exoptabant,
quare rursus de Liturgiis periclitandum esse decrevere ; & quo res indubia pro sus maneret , igni tum Romanae, tum Musarabae Liturgiae codicem tradi jusserunt, quarum ea, quae inviolata flammis
305쪽
restitisset, primum obtineret locum. Veis rum rursus victoria pro Musarabo stetit co)ice, concremato Romanae Liturgiae il- Io . Incepto tamen haud destitit Gregorius , aliam etenim scripsi pro Romana
Liturgia epistolam Alphonis VI. , quae altera est libri Constantiae Alphonsi uxoris , quae apud Regem magni erat, opera tandem usus est; qua de re, sen. sim Musarabo satis cente ordine, Romani ritus Hispanas Ecclesias pervaderὸ coeperunt. Ut autem Saeculo XI v. Urracae Al.
phonsi VI. filiae Alphonius VII. successit, eique Berengliaria desponsata est, Romanam Liturgiam Hispani omnes amplexi sunt, M saraba plane obsoleta. Cum enim jam dudum in Galliis Romani obtinuissent ritus, Berengaria Raymundi Berengaesi III. Badici nonis, & Provinciae Comitis filia aegre tulit inter Hispanos Romanam non obtinuisse Liturgiam , adeoque omnem in Palentino praesertim Concilio contulit operam Musarabis Ritibus abolendis. Inductae itaque Romanae Liturgiae Hispanas inter Ecclesias initium Saeculo xII. statuendum est . Hoc autem Saeculo Innocentius III. R manus Pontifex, ut mox dicemus, testatur, precem pro Principe in Canone. R
mani ordinis seri consuevisse ; ex quo
306쪽
ut obsolverit Musaraba Liturgia , persecutas esse Hispanorum Ecclesias, etiam pomquam Romana uti coeperunt Liturgia. At jam olim longe ante Hispanos a propria desciverant Liturgia Gallorum Ecclesiae, cum Romanos ritus illuc inferrea Saeculo VIII. conati sint Romani Pontifices , quibus faciliori negotio psospere
cessit opus , cum Carolovingicorum Regum Dynastia Romanae Ecclesiae numini maximopere devota suerit. Pipinus squidem primus Carolovingicorum Rex operi manum admovit; hinc in Conciliis mixtis , quae pro re nata indixit , Epimporum etiam calculo Romanorum Rituum
usum Gallicanis exposuit Ecclesiis : inceptumque perficere studii Carolus Magnus ejus filius , qui ea , qua in Galliarum
Imperio pollebat auctoritate, Gallicanam Liturgiam abolere, pro viribus aggressus est . Verum , ut rerum omnium , quas longa firmavit consuetudo , conditio est, proprios ritus semel omnino non deseruit Gallicana Ecclesia, sed quo Imperatoris, atque. Pontificis Romani mandatis obsequeretur, partim antiqua, partim Romana uti coepit Liturgia . Quamobim Set
307쪽
28o niculo x. Leo VII. Romanus Pontifex Gallicanis queritur Episcopis de eo , quod adhuc Romanos inter , atque Gallicanae Ecclesiae ritus intererat, discrimine , epistola Hispanis, atque Gallicanis Antistitibus scripta , quae habetur to. IX. Conciliorum Labei p. r18. At eas inter Romanae Liturgiae partes, quas primum amplexa est Gallicana Ecclesia , Gregoriani Sacramentarii Canon certe suit; hinc sartatecta cum cetera stetissent, unus initio immutatus est Gallicani ordinis Canon . Hujus rei monumenta ipsimet sunt Litu gici ordines Gallicani Saeculo VIII. recentiores. Ita Canon Sacramentarii Gallis
cani apud Μabillonium in Museo Italiaco , & alter Lirurgiae Francorum apud eumdem in Commentariis ad Cursum Gallicanum , idem est ac Gregoriani Sacramentarii ille , etsi ceteri ritus Gallicanae Liturgiae proprii sint. In aliis porro Gallicanae Ecclesiae Sacramentariis, pro Gotthicae , ut aiunt , Liturgiae more, unaquaeque Missa proprium habebat Canonem. Hinc in primo Sacramentario, quod Mabillonius edidit, in una dumtaxat Μissa, quae Missa Romensis Cottidiana inscribitur, Romanus Canon habetur . Maiallo.
308쪽
nius arbitratus est hoc Sacramentario Sequanas praesertim Ecclesias usas esse , penes quas primo fortasse obtinuere Romani ritus. At mihi videtur ex eadem illa Missis Romensi aliud inserri argumentum, Gallicanam nimirum Ecclesiam, qub Pontificibus Summis morem gereret, quotidie quamdam recitasse Missam cum C none Romano, etsi tum festis sorte diebus , tum pro Ecclesiae cujusque genio, Gallicanae Liturgiae Canone etiam uteretur . Ipsis enim Sacramentariis Gotth co, atque Francorum a Mabillonio, 'atque Tomasio editis nostra nititur sententia: In illis siquidem singulae Missae proprium habent Canonem, ut Gallicanae Liturgiae disciplina ferebat. At quid novi in Liturgicae precis pro Principe disciplina irrepserit , expendamus . In Gallicana olim Liturgia e Dypticis Regis nomen recitasse Diaconum, vel ipsos Sace dotes , diximus; hinc clim Gallorum Ecclesia Utiqua utebatur Liturgia, vetustissLma etiam prece illam uiam esse, non dubito . Quando autem Romanus Canon inveteri Gallicana obtinuit Liturgia, adhuc
Dypticorum usus vigebat ; qua de re in ipsomet Canone nulla est de Principe ,
309쪽
Pontifice , vel Episcopo commemoratio :Gallicana enim Liturgia antiqua methodo ex lectione Scripturarum incipiebat, eamque Dypticorum lectio sequebatur , atque iccirco frustraneum fuisset, eamdem formulatii Canoni ingerere . Ita se res habet in Canone Liturgiae Francorum , quam secundo loco Cursus Gallicam
didit laudatus Mabillonius; in prima enim
Canonis parte legimus t Una eum omnibus orthodoxis atque Apostolicae Fidei Culi vibus, neque ulla habetur commemoratio nominum, cum haec eidem praeivisset Ca.
noni , lectis Liturgiae initio Dypticis . Hine Mabillonii sententiae accedere nequeo , quippe qui Missam Rome emin Gallicanis Sacramentariis obtinuisse opinatur ad vIII. Saeculum . in hujus mnim Missae Canonis prima parte Pontifieis , atque Antistitis memoria habetur , minime quidem Regis illa . Itaque cum isthaec invaluit Missa , jam Dypticorum lectio' evanuerat , siquidem in ipsomet C none sermula- illa , pro ut in nostris imgitur Missalibus, habetur. Id autem satis evincit, longe recentiorem illam esse ipso etiam IX. Saeculo, quo adhue in Galliis Dyptica viguere ia Plura de Missa Romen-
310쪽
si dicemus in tertio tomo Historiae Co dicum Liturgicorum, Itaque Ix. occidente Saeculo ubique smre Ecclesiarum in Galliis Canon Gregoriani sacramentarii invaluit ; quare , fatiscente Dypticorum disciplina , iam rumnomen Regis Canoni adscriptum est pro Romanae Ecclesie illius aetatis more. Qui itaque de Ecclesiasticis Rebus exinde scripsere Galli Auctores , precem pro Rege eam ob rem in ipsemet Canone fieri, d cuerunt. Sane Gallorum Episcoporum primus illud testatur Agobardus , qui I X., quo nova isthaec obtinuit in Galliis disse,plina , Saeculo floruit. Saeculo X. Stephanus duorum Episcin pus in tractatu de Canonis declaratione se mulam precis pro Pontifice , Antistite , atque Rege refert. In duobus itidem ms. Ordinibus Saeculi I x. , quos e Bibliotheca Regali edidit Martene, legimus: Μ
mento Domine Famulo tuo Rege Nostroiit. b) . Deinde Saeculo x II. idipsum docet Odo Episcopus Cameraci in opere 'de Canone Missae distinctione i. 0, in
