Alexii Aurelii Pelliccia de christianae Ecclesiae tum publica, tum privata prece pro principibus

발행: 1778년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

citabantur, velut Liturgicae id genus se

mulae .

Unum itaque ex his consequi mari. mi momenti argumentum videtur , cum Hebraei non tantum pro propriae gentis

Rege, sed & pro ipsis Paganae Relligi nis Principibus, qui injuria eorum quandoque potiti erant imperio, precarentur . Quod si is erat veteris illius Ecclesiae mos, quanti erit momenti id genus lex , quae Christianae impendet Ecclesiae, cujus sundamenta in is omet iecit Imperio Christusὶ Non enim, ait S. Optatus Milevita

nus a), Respubliea es in Ecclesia , sed Gelasia in Republica , ides , in Imperio

Romano. Hi ne optimo jure Apostoli, doctrinae Christi sequestres, quibus nos erga Principem ossiciis contineri opus sit drcuere , sanctissimisque ea in re praeceptis nos instituere studuerunt. Apostolus profecto postquam Romanos,' data illis epistola, propria ossicia eroa Principes docuerat, Timoleo tandem ruribens, eumque Liturgicis praesertim rebas er diens , ait: Obsecro igitur primum omnium feri obsecrationes, orationes, postulationes,

42쪽

rs m

gratiarum actiones pro omnibus homἰn bus pro Regibus, oe omnibus, qui in sublimirare funi, ut quietam, O tranquillam Cn. m agamus in omni pietate, oe castitate; Αοe enim bonum es , oe acceptum coram Salvatore nostro Deo , qui omnes homines vivo falsos feri , ct ad agnitionem τολνatis menire H. Hisce autem verbis, quibus ille Liturgicum praeceptum univeris tradidit Ecclesiae, aliquantulum immorarillicet, ut Apostoli mentem adsequamus. Duplici siquidem argumento munus iquo heio docemur, contineri videtur. Paul

lus enim Christianos pro Principe , aliisque , qui Reipublicae praesunt , orandum esse scribit , primum ut publica , priVa

taque re tranquille fruamur , tum quod idipsum Deo optimo Maximo , cui cumctorum salus curae est, bonum , accum

que sit.

Apostolus praeterea laudatis verbis non

solum Christianos hortatur, sed illis om

niis

43쪽

I6 mnino Liturgicam pro Principe orationem praecepit: clarissimi quippe Ecclesiae Patres Chrysostomus, Augustinus, quos sequitur tacumenius, docuere Apostolum Timoleo illis verbis explicasse singulas Mysticae Lis

turgiae partes, eo ut orationum nomine Paul lus complectatur , quicquid in Liturgia Consecrationi Elementorum praeit : Obs erationum tum ipsam Consecrationem, tum Eucharistici Panis elargitionem; cum tandem Postulationes dixerit, preces, quae ma rius impositionem Episcopi comitantur, quibus integra continetur Liturgia. Ita Augustinus Paulino scribens s , Paulli verba interpretatur : Sed eligo , ait ille postquam alias. protulerat expositiones, in his verbis hoc intelligere, quod omnis, vet pens omnis frequentat Ecclesia r ut precationes accipiamus dictas, quos facimus iucelebratione Sacramentorum, antequam illud,

quod es in Domini mensa , incipiat ben dici : orationes eum benedicitur , famctificatur , oe ad distribuendum comminui.

tur . . . Interpellationes autem, sue, ut

vestri codices hgbent , Postulationes fung

44쪽

27 Deum populus benedicitur . quibus peractis

. . ,. graziarum amo cuncta coneludit.

Eadem- sensi Chrisestomus hanc Paulli periocham, commentatus. Qid enim, ait, sibi muli illud: Primum omnium λ ita exorditur Apostolus ) Idest in cultu quotidiano , qui singulis diebus ex ritu ipsius Relligionis fit. Id norunt fideles cum tum mane tum vespere, in Psalmodia nimirum, quae vespertinum Sacrificium ab antiquiununcupatur, atque in ipsa Mystica Liturgia , quae mane fiebat preces fundantur pro cunctis mundi hominibus , Regibus omnibusque in potestate construxis a . . Quamobrem Oecumenius Paulli illa ebdem mente interpretatus, ait, eam obrem Apostolum Regis meminisse tempore rus

xii, cum frequenter si insidelis b) . In

eamdem ultro concedunt sententiam S.Prosper libro II. de Meraione gentium Auctor commentarii in Paulli epistolas, Ambrosii nomine. B Ita

45쪽

. Itaque in dubiis nemini erit, Aposto. tum allatis verbis sui aevi Liturgiam cona plecti, quam optimo iure Apostolicam Li- turgiam dicimus . Hinc luculentissimum

nobis argumentum praebet publicae oratio nis pro Principe, cum praecipuas enum rans, quibus Ibitumia constabat, partes, eas inter orationem illam recenseat. Eo enim Paullus neque ritus, neque Liturgiae cer

monias, sed ipsam nativam Liturgiae r tionem prosequitur, quae una, eademque ubique Ecclesiarum erat; eamque a Christo Apostolis traditam, ipsi Christianam docuerunt Rempublicam; Quamobrem Ecclesiae ad nostram usque aetatem inter potissimas Sacri Mysterii partes orationem pro Principe habere studuit, ut aperte ostendemus. Perpendendae etiam sunt Paulli rationes, quibus nos nostro inservire bono ostendit, dum pro Principe preces Deo fundimus :ait enim, eo nos iungi munere oportere,ur quie am, oe tranquillam miram agamus a). Deus profecto Ecclesiae rogatu Principis ingenium moderatur, ut resie, sapienterque nostri curam gerat: ab eo bellum

prohibet, quo ille divexatus, publicam &

46쪽

a nobIs exulare pacem opus est, qua plane caret Christianus Civis, nisi in omni plerate, chasiitate vivat , sive, ut linquitur Apostolus in Graeco textu e juxta praecepta pietatis, atque morum honosatis.

Nequit enim in homine Christiano verae pacis idea a pietatis, morumque sanctimoniae illa vel parum sejungi. Quamobrem pro Rege Deum precati, legibus sanctissimis pietatis, atque justitiae obsequemur,

proindeque pace, atque animi tranquillitate , cuius loquitur Apostolus, certe fruemur. At prospexit Paullus scrupulum, qui aliquibus sorte suboriretur. qui scilicet mrandum esset pro Principe, qui Idolis se viret; quem eluere studet argumento summae Dei Bonitatis, qui, ut ille ait, viat Omnes homines falvos feri, er ad agnitionem veritatis venire . . ugi sane Christia. norum prece Principes tandem Idololatrico Deus liberavit jugo , eosque veritatis, qua diu expertes fuerant, participes secit. Hinc praeter ea, quae attulit Apostolus argumenta, validissimam hujus ossicii rationem addidit Chrysostomus se): Deus e-B et nim Ibid.

47쪽

nim , ejus sunt verba , pro utilitate rem muni hos principatus instruit. Auam igi-xur absumum est, cum illi idcirco militent,

oe amma circum erant , ut nos in pranquinlitare, ει otio vivamus, nos, periclitantiabus illis, ac uoseri eaussa labores subeunti. bus , preces effundore detrectemus p Vide quanti sit momenti Chrysostomi argumentum: Summae scilicet aequitatis jure tanto tenemur ossicio; . ac ipsis arcanis, intimis que natum legibus adversatur,quisquis Primcipem , qui omnem nobis alendis, tuendis que operam conseri, Christianis precibus juvare negligit Quare suum ita conficit argumentum laudatus Chrysostomus: Ap stolum nimirum legem illam, de qua loquimur, rκlisse , non tiν Principi blandire. tur,sed justitiae jura fecu3um a). In eam. demque loquitur sententiam Oecumenius

b): Absurdum squidom , ait, offer, ipsos Principes ) pro communi salute defatigari

nos aurem, ne id quidem, quod est in no his , auxilii , orationem dico , pro ipsis in unum conferre . Christianae itaque , atque

natur a In eap. o. Dis. ad Timot. ου MM De ετι πε

48쪽

naturalis iustitiae jure huic obligamur muneri, quod impune negligi nequit.

Verum Apostolus aetern m , spiritualeque Principi bonum precandum esse ante omnia docuit , ne quis arbitraretur, Christianas preces hujus vitae commoda dumtaxat prospicere: Divinus aurem Apostolus, ait Theodoretus , non hae solum de cauisso

praecepit pro illis Principibus ) fieri or

riones, sed etiam ut ab impietate Pessantes, pietatem eondiscant. Quare Augustini sen. tentia , Christianarum . precum vis tanti apud Deum fuit , ut ille veritatis lumen Paganis tandem Principibus impertitus sit, eaque ratione pacem , qua diu carue. rat, Ecclesiae reddiderit: me quippe Deus hon- judicavit , ut orationibus humilium dignaretur salutem praestare sublimium. Suod utique jam videmus implatum . Eam enim adeptus est gratiam omnium primus Con

stantinus, quem secuti sunt , qui in ejus Imperii iura successerunt. Quamobrem si cuti olim Christiani juges Deo preces os ferebant pro Paganis Imperatoribus, quo illi verae Relligioni nomen darent; & pro Christianis principibus deinde Deum roga runt, ut hi Relligioni, sanctioribusque ejus

praeceptis aeternum se te devoverent.

49쪽

ra Apostolici itaque argumenti vires sic colligit Chrysostomus say : God si haec eadem Apostolus ) imper ir , cum adhuc

Principes essent Pagan eo mogis igitur id

ipsum pro fidelibus Principibus ) feri ο-

portet. Quod sane argumentum Donatistis objecerat iam pridem Optatus Mileuitanus in Numidia Episcopus b): Μrriso, aiebat ille , Paulus docet, orandum esse pro Regibus , O' Potestatibus , etiamsi talis esseo Imperator, qui gentiliter viveret; quanto quod Christianus , quanto quod Deum timcns, quanxo quod relligiosis, quanto quo misericors. Christiano igitur civi, qui haec

perpenderit argumenta , exploratum ce

re erit, Relligione , atque Natura docentibus , Principi mentis , corporisque binna precari oportere ; prima enim illud imperat, altera idipsum docet: illa Dei ea in re legem pandit, haec, quae & ingrati animi crimen exhorret , & nostro praesto est bono, iis erga Principem in Republica Parentem officiis studere arcana, atque intimiori voce suadet. Igi-

50쪽

orandum esse cautum est , tum singulos Christianae Reipublicae cives , tum integram Rempublicam respicit, cujus est tam in privatis, quam in publicis Sacris tantae legi morigerari; quare iam tum orationem illam inter Mysticae Liturgiae partes recensuit , ejusque praeceptum secuta est Ecclesia. Validissima vero , quae Apostolus protulit argumenta , quaeque Patrum sententiis persecuti sumus, sanctissimi illius iuris fundamenta sunt, quo & Christian rum quisque juges Deo O. M. preces offerre pro Principibus tenetur, & ipsamet Ecclesia precem illam in Sacris , quin nativa Liturgiae parte careat, praeterire ne queat. q. II. In quo Veterum Patrum, qui tribus ab E clesia condita Saeculis scripsero ,sententiae,. quae nostrum spectant argumentum, in medium lemmur. Ex ea itaque . quam tulit Apostolus , Jege, luculentissimum traditionis argumen tum prodiit; qua de re Patres, Apostolo-B 4 rum

SEARCH

MENU NAVIGATION