Principia philosophica theologiae, atque religionis naturalis seu philosophia rationalis de Deo prima caussa rerum, anima humana, rerum intelligibilium notionibus, de primitivis rerum legibus physicis, atque moralibus, metaphysica vulgo nuncupata, &

발행: 1778년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

PARS SECUNDA . TILECTIO IR

Humana voluntas, proprietas animae altera.

Actus humanae voluntatis recensentur , atque de tantur. 77 . Mens humana non modo cogitat, sed volendi etiam actus elicit : paremque intelligendi, atque vo-Jendi iacultatem habet. Altera haec est humanae meneis proprietas , nobile metaphysicarum veritatum caput , & uberrimum principium. Inelligere, & υelle , aut luctus, Cr voluntas duo illi sunt humanarum cognitionum , dc morum cardines, quibus humana Omnia innituntur. Quoniam de primo fuse hucusque disputavimus pari etiam modo, quae ad humanam volu tDtem spectant, prosequamur. Quidnam humana voluntas, quinam illius actus, atque ob)ectum exi stant: quo iam .praeterea modo humana voluntas actus efficiat illos , libera ne, an potius necesiario agat: quod si liberamitatuamus , quid illam tandem indifferentiam tollit δHaec omnia ut statuantur, necessarias definitiones prae mittere oportet.

773. Voluntas es vis ilia humanarum animarum ,ssua objectum amore, aut aversione prosequimur: in il lud ierimur, ab illo avertimur . Definitam hanc in nobis esse facultatem , est veri .etas iacti intimo conscientiae testimonio adeo demon- irata , ut de voluntatis existentia nullum aὸmittatutdubium , Spiritualem hujusmodi vim , & potentiam ab anima distingui, animae i psius simplicitas non per mittit: voluntas, & intellestus eadem simplex anima existunt, quae ex intima sua energia cogitare, & velle potest . Μale tempus collocaretur , si in duobus hisce probandis aliquantulum immoraremur. Duae igi tur huiusmodi potentiae re quidem unum idemque prin cipium, exercitio tantum, seu actibus differunt. Eademinet anima est & cogitandi, & volendi energia :

172쪽

at alios quidem cogitando , alios vero volendo exesecet actus alio, cic alio modo in objecta tendit. 776. Humanzm Voluntatem aliis etiam nominibus nuneupatam passim leges . Cum de eorum vocabul rum id a om Ines convenis mus; tota haec nominum d versitas nullius momenti censeri debet: loquere ut libuerit; oc quae primo mentem subierint , nominibus utamurr dummodo tamen diverios voluntatis actus , eorum Objecta , modum , caussas accurate distinguin

inus ..

DEFINITIO. Z777. Humanae voluntatis actus melius nos quidem sentimus , & intima conscientia percipimus, quam verbis plicare, & aliis tradere valeamus. Simplicis simarum idearum objecta illi sunt , dc in reconditi

ri cogitantis animae sinu eliciuntur , explicantUr , comprehenduntur , intimo nostrae mentis, dcconicientiae lumine perfusi .. Indeque est , quod. eos quidem, nobis scimus , aliis vero loquendo. tradere numquam satis Valeamus . Rem in Logica explicavimus; cum de

Originalibus sensuum ideis, de actionibus disseruimus .

Pro linguarum tamen, &praesenti hominum commer cii conditione ad duo. haec generalia capita omnes Vinluntatis actus reducuntur, veste , nolle , seu ampi ti , ct rejice re, vel appetere . inversari: volitio rdcirco, atque nolitio, si prema duo capita sunt ad quae omnes. Voluntatis actus remeantur. Conscientiam nostram. inspiciendo facile animadvertimus mirabilem actuum

varietatem, dc alias species. sub duobus illis generibus. duplici illo nomine significari .. Desiderium , . amor complacentia , velaitas concupi)cemia , & mille alii hujusmodὴ actus volitionis species. existunt : quantum vero inter eos discrimen ii Volitio igitur , & nolitio infinitam sere habent amplitudinem, & species et ha rum alicuibus. nomina imposuimus; plures tamen citra peculiare vocabulum lignificamus il quod , dc facile experientia , & conscientia docebimur s, Vel

unam execrationem parumper inspiciamus . Quali enim

vero, Ac quanta inuum diversitate diversa mala n bis propositae execramur De singulis hisce actuum speciebus scorsim agere Ethicae argumentum est di qua Metaphysicae sunt propria, & examinandae impraesen tiarum affuisimus , iam indicavimu

173쪽

778. Sicut omnia in rebus exi sientia , & possibilia sint vera , aut talin ita pariter quidquid est, bonum, aut .malum absolute existit: rursus quemadmodum verum cogitando quaerimus , illusque intelle his Obiectum ex illit; ita in bonum ' γ Endo tend1mus, illudque voluntatis obiectum, & koitremus volitionum terminus habetur. De veritate, qu .e est mentis Obidictum, superius agimus; ad secand in modo descendamus . Bonum, non iam pro tr. V 22ouentali acceptum, sed prout a voluntate reapicitur , atque hoc loco usurpatur , illud dicimus , quod humanae naturae est contentaneum, illamque rothcit .. Bonum ita definitum in verum, o apparens p in absolutum , ct res rivum ἰ in positi iam , QT negativum p perfectum, CP imperfecism; infinitum, o finitum dividitur. Bonum verum nuncupamus, quod honum reapse existit ; π- parens , quod tale solummodo repraesentatur : primit eneris est virtus , secundi generis mors. Bonum Myo-utum dicimus, quod in se id est verum bonum, quin ad alia referatur: vel quod ad quodcvunque raseratur, num scmper est: relatiυum bonum dicitur, quod aliis quidem , non tamen omnibus est bonum . Quidiit bonum positivum nullus ignorat , negativum est privatio mali. Reliquae boni divisiones sunt ex se ma- si festae .

779. Potissima boni divisio est in bonum honestum , utile, oe delectabile. Bonum honestum est, quod rectae

vationi, seu naturalis rationis dirimini consorme existit . Naturale illud rationis lumen nobis a Dco donatum , & animae nostrae veluti fundum essiciens , re gula illa est recta, & conflans, qua honestum statuimus, ab inhonesto discemimus: ea propter, cum hinneltas sit moralitatis, seu morum principium, ex elementum; naturale rationis lumen morum regula habetur . Sed hoc argumentum in Ethicam refervemus. Delectabile quod delectationem parit: utile , quod commmoditati inservit, aut ad bonum honestum, & delectabile comparandum, & si mendum conducit. Omncs istae triplicis boni rationes in una eademque re quan doque inveniuntur, saepe etiam differunt, & inter se

Muntur: quod inter honcstum, di desectabile se,

174쪽

pissime deprehenditur. Et hine illa est in humanis actionibus inter honestum, & jucundum oppositio. Delectabile per sensus ut plurimum agit ; honestum v Iuntatem ratione ducit : sensuum oblectamenta suaviter nos allicientia a recta ratione passim reprobanturedi hinc aeterna illa inter sensus , & rationem pugna morte tantummodo dirimenda. DEFINITIO.78o. Bono opponitur ejusdem generis malum et est vero malum, quod naturae persectionem impedit, aut tollit : ita sane bono a nobis modo definito directe opponitur, cuius peculiaris notio est, perficere . -- tam , sicut etiam Ze bono diximus, in phusicum , &morale dividitur : primum physico, secundum morali bono opponitur : illud igitur physicae 'perfectioni nocet, desiniit , impedit: postremum vero constanti morum regulae, rectae nimirum rationi, contrarium eXisit. Saepe tamen fit, ut in una eademque actione utriusque mali ratio conveniat, ut in inausta percussi ne deprehenditur. Primae huic divisioni affinis est illa apud omnes vulgatissima mali partitio in inhonestum , ingratum, incommodum e primum morale, posteriora duo physica sunt mala : saepe tamen amice omnia conveniunt . Marum inhonestum, seu turpe est, quod rectae rationi opponitur, ab illiusque dictamine abludite est igitur bono honesto penitus oppositum, & malum etiam morale nuncupatur: est scilicet naturalis rationis dictamen, & lumen certa morum regulae malum eiusmodi regulae oppositum ad mores pertinet, & j

re merito morale.malum nuncupatur; alia omnia mala physica existunt. Primi generis malum est menda cium , ad secundum aegritudines spectant . di ratum nuncupamus, quod aliquam doloris, aut taedii speciem secum affert i Incommoda dicuntur impedimenta b norum , quae scilicet impedimento sunt, ne quod a petimus , aut desideramus , obtineamns; incommoda mala dicuntur. Aliae bonorum divisiones malo etiam suo modo conveniunt, quarum intelligentia, & obvia per se est, & explicatione non indiget ι

175쪽

PARS SECUNDA . 43r DEFINITIO.

81. Omnis caussa vel est necessaria , vel libera Caussa necessaria est, qui ita effectum producit, ut il-ιum neque omittere . neque contrarium producere possit. Exompis tibi erit lapis in libero acre sibi ipsi relictus, qui neque ascendere potest , neque non descendere . Caussa eiusmodi in necessariam intrinsecus, &εxtrincus necessariam dividitur . Caussa intrinsecus necessaria dicitur , quae, naturae suae necessitate agit :quod si huiu1modi necessitas ab externo principio pro veniat; tum vero caussa extrinsecus necessaria appella-hitur : secundae huicice classis est lapis ab impulsore sursum actus : ignis vulgaris ad corpora inflamma dum adnitens prioris caussae exemplum esse potest . Si agens extrinscce necellarium ad etactum ejus indoli oppositum, dc ab illa non producendum adigatur;

coactum, aut violentum nuncupatur. Utraque necesi tas tam mirins ca, quam extrinseca potest esse mees itas contrarietatis, vel necessitas contradictionis: necessisitas contrarietatis est unum e duobus contrariis agendi necessitas . Corpora gravia priori hac necessitatis specie agunt, seu descendunt. Necessitas contradictionis est necessitas ad agendum; cum scilicet caussa, positis omnibus ad actionem requisitis, non agere Omnino nequit

DEFINITIO. gr. Duplici definitae necessitati duplex etiam omponitur libertas : quarum primam a coactione, secundam a necessiste appellamus . Agens liberum a coactione illud est , quod secundum naturalem suam propensionem , genium, inclinationem citra omnem exter νια impellentis caussae impubionem agit : agendi igitur facultas secundum caussae: indolem est libertas a coactione di ex 1olo caussae genis agere, est, libere a coactione agere: quae ita agunt caussae, liberae a coactione , seu violentia nuncupantur . Caussin igitur alias necessariae , quae nimirum essectus suos intrinseca naturae suae necessitate agunt, definita hac libertatis specie possunt semper esse liberae, & saepissime etiam liberae existunt: atque spontaneae etiam dicuntur, quod

176쪽

iponte sua, genio, naturalique propen sione agant L ERJulmodi sunt omnes brutorum animantium actiones naturales, animales, de vitales: & illa etiam huma na effecta, quae nos citra rationis usum, atque con

silium peragimus . Ex quo id facile apparet , eamdem plane actionem & liberam, di necessariam esse posse ;si diver1as libertatis species intelligamus: caussae scili

cet omnes intrinseca necessitate aetae as effectus suos producendum , liberae ut plurimum a coactione exi llunt . kem in allatis exemplis, 3c in omnibus sere naturalibus caussis videmus . Ad hanc libertatis , &necessitatis 1 peciem rite intelligendum animadvertere oportet ς tum solummodo necessitatem ex coactione ortam intelligi, cum internar impellenti cautiae agens resistere non possit: quae enim externo impulibri res, flere quidem potest caulla , resistere tamen omisit , non

coacta, scd adiuta dici de t . DEFINITIO.

783. Priusquam ulteriorem libertatis notionem desidius, voluntarii ratio habenda est. Voluntarium dici uius , quod a voluntate aliquo modo Meitur i ita stindium , deambulatio , amor, & quam plurimae aliae actiones voluntate positae, voluntariae nuncupantur . Duplex distinguitur actuim voluntatis ratio: alii sunt actus voluntatis eliciti; alii vero imperati: primus

dicitur, qui ab una voluntate, tamquam a caussa pen deat : ejusmodi sunt interni omnes actus ad volunta tem spectantes, amor, odium , caeteri ι Imperatos a V pellamus actus , quos quidem voluntas decernit , ab

aliis tamen potentiis. tamquam physicis caumsessiciendos t deambulatio, opus a me servo iniuncturia, est ab illo peractum, secundi ordinis actus existunt. Volun talis meae est, ab ejusque nutu pendet, quod niihi deambulationem , servo opus decernam : aliae tamen caussae sunt , a mea voluntate divetiae , quibus utra que illa actio propius tribuitur. omnes actus liberi necessario sunt voluntarii: sed cum voluntas nccessario agens actus voluntarios eliciat; voluntarium aut liberum , aut necessarium esse potest ι is Iuniarium genneratim N absoluto illa est actio , quae a voluntate non agituri id vero est duplex, post ti-m , & negativum: inmolunta iam positivum , quod involuntarium

177쪽

rroprie dicitur, ille est actus, qui voluntate contradi

vente, & repugnante essicitur : λυoluntarium negati vum est actus ita peractus, ut in illum neque voluntas influat, aut consentiat, neque tamen in contra rium reluctetur e in carcerem , in triremes , in patibu

DEFINITIO.

78 . Intrinsecae agendi necessitati intrinseca opponi-hur libertas, quae etiam libertas indifermiti nuncupa tur: quid hoc nomine significemus , accurate exponere oportet . Agens Iibertate indifferentiae liberum est agen di principium intelligens, & volens, quod ex natura sua ad agendum aut tion agendum nulla necessitate adigitur: ex te tamen poteit agere. Libertas igitur indifferentiae est aestis eligendi, e agendi virtus. Actionem ex huiusmodi principio praedicta ratione agemti proiluentem nuncupamus liberam: quae in hunc mo dum desiniri potest , actio voluntaria citra omnem an tecedentem necessitatem pro ruens. Omnia haec ad veram intrinsecae libertatis ideam statuendam, atque a cavillis vindicandam necessaria sunt: mirum enim cst , qua nam idearum varietate, & discrimine de libertate linquantur diversiarum partium scriptores . Libertatis , ct caussae liberae idea hasce in se se continet notio Srn- relligere , velis, eligere, agere . Lapidem enim vero liberum esse non dicimus; quantumvis possit ad Oppositos motus ab externo impulsore adigi, ad quos ex sese indifferens existat. Liberum enim illud intelligimus , quod sit suarum actionum xuctor, cui illae tribui, at que imputari debeant . Ad id rei opus 1ane est , v Aee: nulla tamen sine crinitione voluntas: duo idcirco

haec ad libertatem spectant, intelligere , & velle. Sa'

') Aliqua saepe ita voluntate gerimus, ut nobiSomnino relicti, omnique externa ratione cessante, illa amplius non ageremus: huiusmodi stat, quae contra genium ex metu facimus . Sunt haec voluntaria mixta:

re quidem & sundo voluntaria, sed ab opposita vin

178쪽

tis tamen ista non sunt; agendi virtus in caussa li5 Ta requiritur. Ceram enim vero diversorum signorum capacem, atque ad omnia recipiendum indisserentem nullus hominum liberam dicit. Impressa ne sigilla cerae ipsi tribui, atque imputari possunt λ 81. Tria igitur illa ad libertatem requiruntur, c gnoscere , velle, agere: aliquid ulterius. desideratur: id vero est inter opposita eligendi indisserenita. Spiritum

concipiamus cogitantem, volentem, agentem, seu volitionis suae caussam; liberum adhuc non concipio: si enim per naturam suam cogitat, si ita comparatus sit, ut in cogitata bona ex natura sua seratur, quantumvis ex propria illius energia & cogitationes , &amor emanent, libertatis ideam non deprehendam. Issane humanae voluntatis circa bonum infinitum , atque clare cognitum casus est : voluntarium illic invenimus ,. liberum desideramus . Fac ut afflua facultas inter cognita illa bona oligendi accedat, ut opposita examinet , inter examinada, cum ad utrumquo se se possit seorsim deliberare , unum tamen prae alio eligat , amet, ponat; tam vero liberum concipio principium, nihilque amplius ad libertatis ideam desideratur. Habes, quae nos lib Italis nomine, atque notione intelligamus, atque i ij omnes significent, qui secundum communem hominum sensum loquuntur ..

ADNOTATIO HISTOR DEA . Circa Philosophorum in re praesenti, sententias

786. Humana Voluntas non modo in Metaphysica sed in Ethica et talia, seu scientia morum, maximi momenti existit, ad utramque illam scientiam aequo iure pertinens. Metaphysicam quod attinet, de animae sundo agitur , spiritualis substantia potissimae noctri hominum pars in medium expendenda adducitur ejus naturam, notionem, atque indolem ex parte quaerimus. Quanti lane res sit. ,.. nulla negotio agulosces, si voluntatem mente parumper tollas : temeti plum omnivolendi facultate destitutum tacitus parumper cogit a dquid tum vero in ideati illa hylothesi mortales 3 quos nam animae actus eliceremus ψ Rem ita considerando, totam humanorum afluum seriem quaerimus: quales enim humanae voluntatis infimi acta is existunt λ under nam

179쪽

nam incipit, quo tandem voluntatis. provincia ext n-ditur λ Praeterea in ea etiam hypothesi cogitarent ne humanae mentes potestne citra voluntatem cogitare

1piritus J Quaestio id esse potest serianti Metaphysico

digna . Voluntatem necessario praecedit ratio, seu ec nitatio: quodsi nostrarum cogitationum humanum vel Ie necessaria existat appendix . quid tum sine voluntate essemus homines iners tantummodo vegetabilis truncus, vix externam hominis 1 peciem serentes , ab eo nomine, atque notione alieni. Ea tamen est no-1tra hominum indoles, ut & cogitandi, & volendi facultate praediti simus. Facti veritatem extra omnem hominum disputationem positam, & universali conscientiae argumento certam fateamur : quid tamen est velle, quid caeteri voluntatis actus λ quin imo aliquid ne volendo agit humana voluntas R. quid volumus pquomodo ' quid voluntatem ad volendum agit λ787..Humanam voluntatem nihil plane figere , purram esse potentiam pallivam, Impressones tantum recipere, atque una hac passiva impressione intimum illud nostrum velle, nolle i probare, respuere, caeterosque voluntatis actus consistere, omnemque agendi aditivitatem unius Dei este, affirmavit MalebrancAe ruinosi principii pura haec est cons uentia. Sunt & alii, quibus totum humanum velle purum est pati, ut de Helvetio superius retulimus et absit tamen , ut hosce postremos Malebrancbis , aut Cartesianis caeteris adnuimeremus; coatra enim, atque postremi hice sentiunt, cogitantem humanam inentem absurdis mille ideis d turpant . Caeteri philosophantes Jc communi. sensu, diconscientia ducti veram voluntati. energiam tribuunt. 88. 1. Si quid actus vuluntatis existant, a philos

phis quaeras; non eadem omnes reponent: reculas ne-icio quas, qualitatum nomine donatas ab antiquis Peripateticis audies. Animae tantum modos in humanae voluntatis actibus recentiores agnoscunt philosophianalogia rerum ducti. 89. Quid humanam mentem ad bonum prosequendum , aut Omittendum statuit, & movet λ iudicium ne obiecti bonitatem repraesentans λ bonum ipsum mente cognitum λ an voluntas potius sitiemet virtutis

indole λ Primum a bene multis scholae philosophis, a que theologis audies: secundum Optimisini fautorum dogma olt, quorum sententiari late superius ex noluim Mont. Me ta . T. I. P. II. t i mus, g

180쪽

& cum humana libertate comparaUimus . Ter esum , aptissima asserendae humanae libertatis ratio ; mmunior 1enis est. Ita sane est humanus animus cognitione illuminatur,'di bonum sibi mente proo

rcns, ad cognitum bonum amandum, aut omittendum

se se deliberat. Pro hac parte tuenda pari ingenio ', atque humanitate adversus Leibnitium disputavit Samuel Clarhea sa).79Q. q. Quid tamen de humanorum actuum modo 'Humana libertas in disputationem adducitur . In dirimendae ritis partem non modo diveris hominum idear. mens , ratio, sed ipsa potissinium Voluntas, corruptim CS, futurae vitae spes, aut timor Vocantur, dc

mentem inflediunt. Humanam libertatem materies illar nos, Spinosa, fatalislae mmersim inficiantur. Quinam philosophi iis nominibus lignificentur , superius retulimus: eorumdem numero recensendi sint piares notiri temporis Difflar, mi mille passina testantur pa vi lihelli, leviorum ingeniorum, atque eruditionis la- res, quos in lucem publicam quotidie edunt libertini et longum eorum catalogum scribere, merae pretium non esset Praecipuos superius recensuimus , qui Diismnm, di fatalem necessitatem suo nomine adstrudire non erubescunt. Bene 'multi etiam stes petiis Ha,

dies de D secte) brevibus tractatibus in lucem identidem emit sis errorem late hoc taculo serpentem confirmant, fervidi Dii fini Apostoli. Quod si iis addas numerciam illam illistrium libertinorum turbam, liti Uriae Reipublicae taces , di eruditionis hypocritas, qui in cimilis passim, di Omnibus fere conversationibus inter pocula, di amores scientias ructant, in aras animas insciant, novis 'aemper proselytis sectam PromoveDt; ideam tibi fluentis generationis efformastin quaquam a vero abludentem. Contra vero humanam libertatem sani Omnes tuentur.

791. Humanam libertatem negare, fatalem nece talem citaruere, ea absurditate animos percellit, ut plurimi fuit qui finiendae notae caussa Verbis quidem,

atque speciosa oratione libertatem ma Dpemcommotidant, eamque meri aperte profitentur, re tamen imspem

SEARCH

MENU NAVIGATION