장음표시 사용
211쪽
quin lapsuros, a malo perpetrando necellitate rara
hant , in in oppositum bonum necessario inflectant :quae eiusmodi sunt, inutilia dici non possunt. Bene
est: ex data tamen hac responsione argumentura ita desumo: Si terrores, atque poenas, ut a malo necessessitate retrahant, utiles esse dicis : est igitur malum , quod terrore sublato, ab hominibus necessario perpetraretur , iisque vitio verteretur e duo igitur haec admittis , malum morale, malum necessarium : qui sinam tamen mali auctor, origo, principiumὸ cuinam imputabitur λ Estne homo sine libertate malusὸ tibine vitio & morali crimini dabitur, quod id non egeris, cuius emciendi nulla tibi fuit potestas, fuit autem in oppositum necessitas ' Si huiusmodi ideae de sibi mutuo, & clarissimo conscientiae testimonio , & lumini
non contradicunt ; quid contradictionis vocabulo intelligendum sit, non facile definies. 8 3. a. Ad occultum iterum facinus , ad internum desiderium animo conceptum terror ille, atque interitatae poenae non extenduntur. Quidquid toeroris, puenae , minarum nomine significas ; vel homines, vel Deum habent auctorem, atque executorem: duo enim haec a diversis fatalistarum classibus admissa , atque stabilita novimus . Si primum statuas, Deumque Omnino , aut eius saltem Providentiam verus materialista aut Epicureus tollas; cum in intimos animi conceptus mortalium scientia, atque iurisdictio non extendatur; ad mala animi desideria, ad occulta quaecumque facinora evitanda inutiles sunt terrores, poenae, vindictae: totumque proinde redit argumentum. Quodsi Deum statuis, qui intima quaecumque, atquct Occulta cognoscat, dc supremum in illa jus habeat; vera hac hypothesi argumentum non declinas . Si a Deo occultissimum etiam animi desiderium , praemissis terroribus prohibetur; id sane desiderium est, quod si concipiam, lupplicio assiciar: a Deo- autem justo , & optimo su pliciis assici, quin verum praecedat demeritum; demeritum , quin sit malum; malum sine libertate, ne concipi quidem potgst. Id scilicet esset prccatum sine auctore, effechum 11ne causa, dc ratione sussicienti concipere . 8 6. 3. Praeterea hominem eo rerum, atque circumstantiarum statu considero id quod saepissime accidere animadvertimus), ut terrore, legibus, suppliciis, pe-
212쪽
riculis mente praesentibus, atque vividissime repraesentatis vetitum nihilominus siccius exequatur, surtum committat, homicidium perpetretur. Bene est : Rem saepe accidere comperimus: terrores, poenae, supplicia habentur praesentia, lacinus committitur, reus declaratur , supplicium decernitur. Hoc in casu terror ,
poenae , supplicia hominem ab homicidio retrahunt: eo haec collineant, ut necessitatem inducant, hominemque a physico illo homicidio avertant; eius tamen animum non inflexerunt: in hisce omnibus casibus , in quibus nullum sortiuntur effectum, inutiles plane exi sunt: opposita majori vi humanus animus fuit ad ho mi cidium pcrductus, & fatali necessitate pertractus . Ita rem esie, atque fieri concedis. Homo tamen ultimo supplicio ab hominibus, a Deo afficitur et hominem autem plane innocentem capite mulctare λ aeternis suppliciis damnare id leges decernere ρ quid tandem inbquum dicemus , si hoc eo nomine non donemus ὸ Leges igitur illas poenas decernentes saepissime quidem inutiles , semper autem iniquae exisunt. Sed quid in inti cuas leges tantopere invehimur ' fatali necessitate illae etiam a legislatoribus statuuntur; si nulla est in humat is libertas . Fatalis scilicet erit necessitas , quod
in eadem orbis terraquei parte, eodem climate, atque natione , modo una, modo oppositae leges edam tur ' ab uno eodemque homine pro temporum diversitate contraria statuantur, unusque legislatoris actus oppositam voluntatem subsequatur λ Quae hucusque cxpendimus argumenta , humanarum actionum libertatem meo quidem iudicio evidenter demonstrant: e;
modi sane illa sunt , quae si neges , nihil sorsan est,
quod pari etiam temeritate negari non possit . Nullam nos hypothesim ponimus , a qua argumentum desumamus. Dubia etiam principia in subsidium non v camn : ex idearum nostrarum claritate , ex intimo conscientiae , & rationi v lumine, atque testimonio fatalis is aeque atque caeteris hominibus communis rem totam desumimus. Hic sane locus est , unde maior inhumana philosophia peti possit, atque haberi argumentorum evidentia , noc est , veritatis criterium. Nisi idearum nostrarum claritatem negemus , nisi rationis evidentiam persectissimum veritatis criterium esse dubitemus , nisi communem conscientiam nobisineti a
contradicentes non audiamus; fieri non potest, cit lis
213쪽
bertatem superius definitam in nobis esse non fateadi 8 7. Duplex aliud est libertatem adstruendi caput , auctoritas , & sensus , hoc est, fides , & experreniIa. Prima illa , ut iam dixi , in theologia naturali, seu methaphysica non admittitur . Credentis, non pure ratiocinantis, est testimonio stare, auctoritate litem definire. Secundam probandi rationem, seu experientiam ab omnibus philosophantibus ad libertatis quaestionem resolvendam adhiberi animadvertes : quin immo proposita sibi quaestione, nullus sere est, qui ad experientliam illico non provocet , ab illa initium disputandi
non faciat, experientiamque non statuat primum liber talis asserendae argumentum. Plures etiam videas, qui experientiae argumento adeo fidant , ut eo una rem
dirimant . Quis scilicet est , inquiunt, qui in se ipsis
puram agendi voluntatem esse totam actionum rati nem non animadvertat λ Μanum enim vero attollis mus , quia Volumus; inter elevandum, cum nulla nos ab ulteriori motu detineat ratio , saepe sissimus , in contrarium motum, dc directionem convertimus. cum
manum deprimimus , id praeterea quod caput est, in nobis deprehendimus, posse illam a nobis & detineri, di deprimi , & mille aliis directionibus moveri. Duo
igitur inihi in manuum mearum motu experientia demonstat, manum stilicet me pro voluntatis meae piam cito deprimere : hoc primum: cum manum praeterea volens deprimo , & eiusmodi volitionem intra me elicio, contrarios motus, & contrariam etiam ejusmodi motuum voluntatem concipere posse , primamque in secundam voluntatem convertere: hoc alterum: experientiae igitur res est, quod ita ego me, aut manum voluntate moveo, ut contraria omnia insimul possim, plenamque proinde, atque absolutam mihi esse ad da tos illos oppositos motus indifferentiam, quam pro tu bito meo activa voluntate tollo. 8 8. Si duo haec ultima demonstrentur, nimirum si non modo me voluntate agere, sed .iam, cum manum volens deprimo, posse insimul me conrraritim
motum velle, & ponere, probetur, si ad id sensus, re experientia extendatur; actum est : de libertate amplius disputare superflueret. Nullus sane est, ne de ipsis etiam fatalistarum gregibus, qui id inficietur . Ad id ne tamen experientia extendituri secundum ne
214쪽
illud experie tia constat, aut constare etiam in prae senti providentia potest y Ad rei nodum , atque arboris radicem pertinginus. Primum sane illud, nos agere cum volumus, agere quia volumus, voleutra agere,
a voluntate nostra actus sici, plane constat; id unum experientia demonstrat : a nulmque fatalista id in d hium vertitur. Neque id tamen est libertas indifferemtiae, neque eius rei sensus libertatis experientia dici potest. Da hominem, cuius voluntas in suos actus reapse agat, qui volens agat; semper tamen necessario
velit probet & amet, quod agit: quae quidem hypothesis in Angelis , in caeteris beatis, in hominibus etiam aliquando existi t. Eiusmodi sane homo ageret semper quod vellet, & quia vellet, volens semperageret, Voluntate ageret: id in se experimento duc ret : essetne idcirco liber λ Auctores videas , qui cum hanc unam in humanis actionibus experientiam adducant , atque adducere possint; libertatem tamen experientia demonstratam esse pronuntiant. Utrum ii quidem quaestionem satis intelligant, ipsi viderint, & ex
modo dicendis patebit. 8 9. In re ergo praesenti sequentia statuo : r. Humana libertas sola etiam naturali ratione spectata, est demonstratar neque igitur per religionem, neque per
naturalem rationem , atque idearum nostrarum claritatem de eius existentia dubitare licet 2. Eamdem vero libertatem ab experientia probari, illius exisse tiam quaestionem experientiae esse , id ego adirmare non ausim; si res penitius inspiciatur, atque non qui- idem apud hominum vulgus rem leviter consideremus, sed post intimam idearum an alvsim, & penitiorem totius rei meaitationem inter doctos homines argumen-rum enucleetur. Verbo dicam: Experientia specie qui-ecm libertatem demonstrat ; hominumque vulgo humana libertas veritas experientiae existit : reapse V ro , atque rerum sundo enucleatius perpensio , ab eκ- perientia libertatem demonstrari pone dubito. Id egod plici de capitis dico : primo ut philosophos omnes , qui libertatem tengnt , eamque ab eXperientia probant , ad prosundiorem rei totius discussionem instituendam adducam : quo forsan aliquando fiet, ut libertatis experientia, quae modo hominum vulgo satis: manifesta apparet , hominum etiam profunde med
tantium menci probetur : eoque pacto ab illo dubita
215쪽
male forsan a me proposito luculenta gravissimi dogmatis certitudo sensibilis enascatur. Secundo, ne fata-lillae, dum illam in sese experientiam tentiri neSant , illudque argumentum, si minus vere, specio a saltem solvunt, eo de capite libertatis dogma, & nos etiam irrideant, quasi dubio argumento, aut etiam, si ipsos audias, talio rem gravissimam statuamus. En igitur,
quae ego rem hanc cogitando invenio. 8so. i. Utraque pars , cum libertatem affirmantes , tum negantes ad experientiam provocant , suumque
ab illa sensum deducunt . Forsitan saliuntur omnes :lib2rtas' rationis quidem, atque fid i dogma est : sorsan tamen experientiae, & sensus iton existit quaestio. Rem penitius videamus. 2. Liberum ivr esse sentio ,
inquit primus: unde hoc habes δ quia id afo , quod
Volo, ago quia volo. Duo haec verissi Da esse . admitto , & in me ipso etiam experior , inquit fatalis arago etiam semper quod volo: & quia volo: agendi , dc non agendi unica caussa , atque sufficiens ratio in me est voluntas. Hucusque experim tia procedit , atque demonstrat: id tamen solum, nisi aliud addatur, ad libertatem non sufficit, non est, esse liberum. Id tantum est, agere semper quod volumus, quod genio placci : voluntarium id quidem, non tamen liberum
existit . Quid enim si dicam, ego semper quod volo, sed necessitate volo; animi mei volitiones , consilia ,
actus, dc voluntates caeterae naturali necessitate ab anima eliciuntur: ad haec voluntatis meae consilia , dc volitiones , atque 1ecandum haec consilia, dc volitiones necessarias postea semper ago. Externa omnia prolubitu meo dc lecundum genium , atque probatum consilium ago; illud tamen consilium, genius, & voluntas sunt in me necessaria. Res tota in hoc unum redigitur , fierine potest, ut homo semper agens quod vult, prout vult , quod genio , consilio , beneplacito sito magis arridet , dc probatur , necessitate nihilominus semper agat , nullaque ad oppositum Volendum , aut exequendum libertate fruatur. Hic sic i licri Beatorum spirituum calus est: ineffabiles illae voluntatis stulti nes , quibus beatitudo gon istit, secundum eorum genium , & voluntatem sunt: semper agunt, quod volunt , prout volunt, dc in quo semper gaudent , quin tamen im eiu Odi agendi ratione, modo, statu vera
216쪽
gs I. Rem adhuc ulterius promovere possumus : Opusine est, ut qui necessario opera rur , ejusmodi necessitatis atque conditionis conscius cxistat , eam in seleanimadVCrtat, experiatur , percipiat λ an potius heri potest, ut dum necessario quis agit, suarum nihilominus actionum nccessitatem non animadvertat , immo
potius dum sese pro lubitu semper agere agnoscit, liberum sele non 1atis cautus pronuntiet ὸ Si hoc secundum non demonstretur impossibile ; actum est de argumento eXperientiae. Unde enim ab expcrientia probabimus, quod ejusmodi non sit praesens nostra hominum conditio λ Si libra esset ens cogitans , & versus eam partem inclinari semper Vellet, unde majus trahit pondus e ageret illa semper, quod vellet , prout vellet, ad lubitum suum semper moveretur: haec ta-imen omnia non libere, sed necessitate ageret. Hum na voluntas , pergit Collim , cuius sensu fatalistae mnes loquuntur, numana Voluntas libra illa cogitans existit, inter duo semper pondera, inter duo motiva. ct rationes ad oppositam partem trahentes costituta :illudque semper volumus , a quo magis trahimur , quod cfficacius sensu , aut ratione movet: pro lubitu igitur semper agimus, quod nobis magis in agendi casu, ct circumstantiis arridet, prout Volumus, id semis per agimus: interim tamen velle illud nostrum genio 1emper conforme a naturae ipsius, & praevalentis motivi actione n cessario fluit; quin eam fluendi necessitatem animadvertamus.
811. Enim vero mcchanica librae idea humanae voluntati falsissimε' tribuitur : id tamen modo non agimus: libertatem iam demonstravimus: id unum modocuserimus , experiεntia ne possit hoc argumentum de-c di. Experientia ne habemus , quod nostra cujuscumque voluntas ad cogizantis librae instar maius semper honum volentis non exis at Ita quidem est, Ieponet experientiae fautor, postquam Ad deambulandum ex rariocinabili motivo memet volIns deliberavi , inter dcambulandum , eodem stante motivo, eodem illo trahente pondere, nulloque alio in concrarium a ente, volens sso, aut inceptum iter flerio . Experientiae hic castis est , in mille passim humanis actionibus occurrens : quis aulcm hanc esse libertatis experientiam itis ficiabitur λ nulla hic libra. nullum non modo maius , sed ne ullum quidem oppositum ponctus cogitantem lis bram
217쪽
bram in oppositam partem flectens. Quin immo id iam etiam animadvertimus, flectere nos scilicet viam, quia contra unicum illud agens pondus flectere volumus experientiae igitur res est , humanam voluntatem libram illam mechanicam non esse , sed activa prorsus libertate ex sese agere. 8sue. Ultimum attingimus argumenti experientiaerccessum : vereor tamen, ut eum etiam angulum servare possimus. Rei analysim instituamus. In hoc quidem , & mille aliis casibus sistimus, quia volumus :ad rem istud non est: ad libertatem non iusticit. Rei
totius cardo est , utrum eκperientia mihi constet , contrariam tum a me volitionem elici potuisse, cumsistere medio in cursu volui: utrum in iis rerum circumstantiis , in quibus volui sistere, potuerim etiam nolle . Μodo quidem nolebas, inquies, tempore Pro vime lilbiequenti nolitionem mutasti. Ita quidem : Verum nullane in tua mente mutatio λ eaedemne prorsus circumstantiae λ ad novam sistendi voluntatem etiam praecessit nova mentis perceptio, hoc est, animae percipientis affectio: alius igitur est circumstantiarum status : experientia igitur non habemus , quod mutetur volendi consilium, quin alia in mente praecedat, aut
comitetur mutatio, quae voluntatis volitionem neces1 ario trahat: neque etiam contrariam tunc a me elici posse volitionem, cum aliquid libens volo, aut nolo, experientia doceor . 'Non hic iam de motu, aut quiete, sed de volitione motus , aut quietis agitur zmotus, aut quies volitionen a, volitio mentis repraesentationem consequuntur. Sit ergo dicat aliquis, novam quamcumque volitionem auit nolitionem movum etiam
in mente actum, aut actus intensionem, seu remissionem praecedere: illamque Esse animae indolem, ut novum quodcumque mentis trimen , perceptio , affectio novam secum voluntatis isnflexionem, seu assectionem trahat; itaque homines me comparatos, ut ad prae valentem illam in mente , aut sensu vim libentissime assentiamur, quin oppositum a nobis pro eo circumstantiarum statu fieri non posse, animadvertamus; Si,
inquam, ita aliquis philosophetur Falsissima quidem dicet : rei tamen falsitatem experientia constare , ut omnibus fere statuere placuit, sit eorum pace diκum,1olum rei corticem attingere est. Non ini, Credo , in mentem veniet , mala mei G de hin.
218쪽
ce numarna libertate merere; propterea quod ea cmo porrentiae Icm esse nota flatuam, aut dubitem. Quid de libertate teneam, satis hucusque dixi et rem ego demonstratam e&i1l alvo . Experientiae argumentum omni lius illis aptissimum este dico sintHro sere humano generi , qui humanarum actionum, mentis en 1 irae naturam, indolem , rationem medullitus non inti spiciunt . Cogitanti philosopho subtilia plurima in libertatis analysi Occurrunt, quae quidera ratione , authde facile definiuntur, sensuum tamen experientiam,& hebetudinem fugiunt. Cum hominum igitur, philosophorum etiam & sapientium , vulgo agens libertatem iis ab experientia demonstra et quod hi cum altioris stibicilii hcminibus agas ; alia tibi tractanda sunt arma , alius est tenendus argumentandi nactus . Haec etiam eo diYi , ut sapientiores alii, in quorum manus nostra haec aliquando inciderint, hoc iterum experiem
tiae argumentum ad in dCm r Occiat, promoVcant: propositam a me id carum seriem eNaminent , discutiant, rejiciant: rem cnim, & mihi gratiam, Ec Philosophiae , dc Religioni utilem efficient , si subtilissimas omnES humanae mentis ambages, naturam , mindum experientiae sub iant , dc subiecta cile demomsrent. Interim tamen nomini suo si per cCnsiuant . Satis haud est veterum cartilenas in 1 nam p ducere : nos istae non latent: nostras iis animadversiones addidimus: quae ne verae sint, sincere vellemus. s. salisa - argumenta. Sss. Contra humanam libertatem plurima orionum Fatalisiae; cinnia simi patrui momenti, atque ad sinquentia capita reducuntur. I. Humanae actiCn es, Ecbona voluntati proposita aut sunt, seu repraesentantur persectione aequalia, aiat inaequalia; in neutro casu libere agimus: si primum , nihil agimus, cum agem di ratio suffciens desideretur: in secundo melius nocessario agimus, quantumvis naturalem illam nece talem non animadvertamus. Respondeor hoc argume tum late superius versavimus; cum de Principii rationis sufficientis disputavimus: quo quidcm in loco humanam voluntatem, hinno dc Deum ipsum liberrime
219쪽
prorsus agere, demontes ravi; quin tamen rationis su scientis principium fano Pnsu intellectum in utroque illo casu desideretur. Adductum argumentum eos in tum impetit, qui rationis sussicientis Lethnitianum principium admittunt, libertatem nullo modo impugnat .
816. Σ. Animalia poeinde ut homines agere videi tur , quin tamen sint libera: quidni igitur homin pari etiam necesinate agere dicamus λ Res p. Qui hoc argumendum contra libertatem proponit, caustae suae 1atis se dissidere demonstrat. Nullum esse in brutis animantibus consilium , nullam rationem , aut de rebus non sensibilibus cognitionem , alio in loco evicimus r neque ab iis, qui haec opponunt, id in dubium vertitur: ad libertatem vero illa omnia requiri, ipsamet libertatis notio ostendit, re universi cogitantes statuunt. Percipiunt quidem, & suo tandem modo cognoscunt bestiae; sed haec ad libertatem requiruntur , eon sumciunt: sublimior ad id Opus est ratio. Praeterea idem semper, dc constantissmus agendi modus sim gulis brutorum animantium speciebus proprius phys, cam actionum necessitatem in animatis illis , atque percipientibus Ostendit: dum contra in humana specie ,
in una, eademque gente, uno eodemque homine miram nsiliorum varietalcm demiramur: haec quidem, di innumera alia , quae praetermitto , humanarum actionum modum a ratione agendi bestiarum toto caelo diversum evincunt.
837. 3. Opponit Collins: In parvulis infantibus nullam agnoscimus libertatem: idem tamen est puerorum, atque hominum agendi modus: quinquennem puerum
cum se ipso iam decenni comparemus : eane inter infantis actiones pro duplici illa aetate editas deprehenditur disserentia, ut in priori necessarias , in posteriori liberas esse dicamus δ quinam ille est actionum terminus necessitati, atque libertati ccmmunis ὸ quandonam, amabo , incipit in puero libertas, actionum necessitas dcsinit λ diversi ne modo in grandioris, atque in minoris pueri organa, nerVOS, musculos, uno, atque alio anno externa agunt Obiccta λ Si eadem est semper ma-c Lina , iidcm machinae elateres, mechanismus, Orga Da, idcm animus, eadem tandem objecta; unde diversi m illum agendi modum repetemus ' Consulunt qui-dcm inter sese homines, consulit decennis, de quo
220쪽
Ioquimur , puer , qui, ut dicitis, liber iam existit: aequinquenni puero sua esse consit ia negabimus cum a necessitate ad modum agendi liberum transeunt, nullane in iis mutatio γ quaenam unde δ818. Respondeo: tum in pueris libertatis usus incipit , cum primum rationis lumen assulget, puerilis animus ratiocinatur, consulit, dubitat. In iis proinde communis inter necessitatem, atquc libertatem limes est ratio, quae eadem aetate omnibus universim pueris non explicatur . Climatum, temperamenti, &aliarum huius inodi causiarum effectus id esse solet Rationis tempus, atque explicationcm statue, e libertatis initium in pueris definisti. Ad eum usque temminum citra consilium, tamquam aliquid inter bessias, & homines medium, pueri agunt. Diversum in hominibus, atque in pueris rationis expertibus agendi modum este, res ipsa per sese loquitur. Ratio ipsa actionum diversitas existit. Rem probare, aut diutius in hisce immorari operae pretium esse non existimo . Poenae tamen, & supplicia, argumentari ulterius pintest, pueris inflicta non sunt iniusta; quantumvis ab huc in iis non sit libertaς, ncque consequenter peccam tum : ideoque infliguntur , ut in rectam viam adduca tur . Quidni igitur idem de poenis niversim dice dum Res p. Leves illae poenae , α supplicia, quae puerix rationis, δc libertatis usum nondum adeptis infligum tur , & levisimae sunt, & pura educationis ratio :cum mortis igitur poena aliisque gravissimis suppliciis in scelestos homines decretis comparari non possunt . 819. . Opponitur. Quidquid de novo producitur, a causia necessaria efficitur, & constanti quadam naturalium caussarum necessitate peragitur. Σ. Quin immos caussa non est necessaria; causia esse, atque nunc pari non potest: neque enim peculiarem cum effectu relationem habet, sed ad effectum ponendum , aut non ponendum indifferens existit Cum huiusmodi indifferentia stareno potest naturalis inter effectum, & caussam connexio ὸ Uno verbo, in systema casus incidere videmur: perinde scilicet Epicurcus casus cum hoc mundo, & liber animus cum essestu libero peculiarciri non habet connexionem: si nihilominus a liberaeaus 1a effectus illos csse dicimus; pari etiam ratione at morum casus huiusce mundi caussa physica elle poterit . Contra vero si casum a caussarum numero, &
