Principia philosophica theologiae, atque religionis naturalis seu philosophia rationalis de Deo prima caussa rerum, anima humana, rerum intelligibilium notionibus, de primitivis rerum legibus physicis, atque moralibus, metaphysica vulgo nuncupata, &

발행: 1778년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

xeneris ad rerum caussas inveniendum investitatis, dc labores, hac tandem occasionalistarum sententia finem habuere, nulla creatura est alicujus effectus ea us. sa . Ita enim vero maximo philosophorum beneficio , di laboris, & temporis compendio unicam j m rerum omnium causIam habemus. Phaenomena, & effectus quoscumque in medium producas , illorumque Caussas quaeras; Deum subjiciam e eo qne pactonuin libros evolvas , oleum , & atramentum sapias , Doctor evades .

Utrum vero haec philosophandi ratio, & unde illa orista est , principium sit philosophanti homine d gnum ,

ipse per otium examines. Philosophiam ab oeca sonalista definiri oportet , cognitio rerum per suas occasones: Omnesque philosophorum labores in quaerendis te. rum omnium occasionisvis. impendi. 627. 3. Pressius tamen ad rem nostram, atque desola humanae ininin activitate in corpus loquendo , ex propria me hu: pitumque hominis conscientia ocea-sonalistarum sententia rejicitur. Nihil sane mentem

nostram , atque voluntatem agere, nullos actus elicere, nihil essicere in corporis motus, statum & modificationes , conscientiae nostrae opponitur. Toto scilicet mentis conatu in nosmetipsos animadvertentes , quidquid in contrarium adnitamur, facile comperimus, animam nostram velle, nolle, jud care, ratiocinari. dubitare , ad intelligendum conari, adniti , activam adhibere vim, ob cogitandi, atque res abditas enucleandi contentionem nos siepe fatigari r haec omnia, inquam, universi homines, ipsemet Malebrancis propria conscientia agnoscunt , atque experiuntur: ni fi utem haec agere Dominemus, propriam agendi id eam non habemus. Magna illa menti contentio, nisus. atque ad percipiendum conatus, nihilne verae activi tatis in se continet 8 Purum ne illud est ideas a Deo creatas in mente suscipere ὸ Ad gratuita haec Numinis dona recipiendum nullo mentis conatu opus esse apparet. Si haec Omnia dicat Malebranche communia omnium hominum praejudieia; dicat etiam, amabo , in quonam illa a conscientiae testimonio differant. 2. Cum omnium hominum cujuscumque sectae, religionis , patriae , educationis commune id experimentum fit, cum ne ipse quidem Malebranche ab illo se expedire unquam potuerit ι non bene id praejudicium, sed

purum

92쪽

purum potius naturae judicium, dc rationis testimonium est nuncupandum. 618. Majoris tamen explicationis gratia argumen tum fere idem alio modo proponamus, atque ulterius promoveamus. Μalebranc Ui opinio in hoc tantum principio innititur , Creaturae nibit producere feti e c re possunt, ex quo sponte fluit, unum Deum veram esse caussam, occasiones dici tantum posse creaturas. Si ergo falsum demonstretur, nihil agere posse creaturas, imo dc illas reapse activa virtute praeditas esse constet ; non modo occasionalistarum sententiam precarium esse systema constabit, sed ipsius etiam falsitas

liquido apparebit. Primum autem facile constat. Nullam a Deo produci posse creaturam agendi virtute praedit m , omnino tentis Numinis idear plane opponitur . Quid enim λ omnipotentis Dei non esse , caussam aliquam enicere λ Fieri ab omni poteriti Deo posse, quidquid idearum contradictionem non implicat, omnipotentiae ipsius idea fuse superius exposita evin- Cit . Unde vero, amabo . idearum contradictio , si aliquid agunt creaturae λ Estne de creaturarum essentia , seu notione nihil agere ρ Satis hoc unum ereaturae

est , quidquid est , quidquid agit , quidquid potest , om

nia habere ot esse ab alio , ut creaturae notionem lintelligamus. Neque ieitur creaturarum notio, neque aliqua id earum oppositio creaturarum inertiam prΟ-bat . Malebrancis , dc Cartesiani caeteri , qui ideis tantum claris fidendum esse merito praedicant , atque ad id earum claritatem semper provocant, consulas etiam aliquas oppositionis ideas producant. & victam dabimus quaestionem . Omnipotentia deinde , quae nihil , nisi inertes e reaturas efficere possit, a vera , & digna

omnipotentis Numinis idea toto caelo removetur. Omnipotentiam enim parumper concipe . quae non modo

iriertes creaturas, sed activa etiam virtute pollentes, perfectiores etiam , dc perfectiores in in sinitum , a Deo tamen vim suam accipientes , ab eo semper in rimnibus actionibus pendentes producere vossit: magnificentius sane, δc majori dignitate de Deo sentis , quam si ad inertes tantum effectus illam se se extendere concipias: neque in illo concipiendi modo aliqua apparet idearum oppositio. Clariora haec sunt, quam ut iri i; s ulterius probandis diutius immorari existimem r& hoc primam.

93쪽

619. Iὶm vero ejusmodi esse creaturas a Deo in praetenti rerum providentia creatas , dc constans experientia , & intima omnium hominum conscientia

ostendunt. Potuit enim vero Deus eas creaturas con dere , quae caussarum munus agerent: hoc primum

modo demonstravimus. Eam sane in rerum naturalium vicissitudine phaenomenorum rationem, & constantes leges observamus , eam intra nos etiam activitatem conscii animadvertimus , quae & creaturarum Fima tendi demonstrent , & sine illa stare non pol Ierit. Equidem si corpora . & creati spiritus caussa esse si

tuantur; perinde effectus & phaenomena omnia rerum edita apparent, atque modo observantur. Neque stare etiam potest intimum conscientiae nostrae testimonium, constansque omnium hominum in rebus edendis observatio; quin a creaturis naturalia essecta , atque phaenomena reapse edantur , quod erat alterum et

atque haec duo non Ieve propositionis argumentum

existunt.

6 o. Quartum argumentum ab humana Iibertate d sumitur . Si duo haec constent , Primo animam huma nam eo liberam, Secundo in libertatis idea veram activitat.m , atque caussae rationem comprehendi ; tum

Vero creaturas , nominatim vero humanam mentem

aliquid agere , veram caussam existere; occasionales tantum caussas non esse, negari amplius non potest. Primum nos statim evineemus; neque Μalebranchius libertatem in hominibus inficiatur: alterum solum modo superest probandum . Primo quidem liberi elle , aut dici nequeunt motus quicumque voluntarii, aut actio nes nostri corporis; fiunt enim tantummodo a Deo in humano corpore, quin anima nostra ejusmodi m tus efficiat , aut aliquo modo in illos agat. Si autem anima nil agit in corpus, & nullum imperium exercere potest in quascumque corporis actiones; illi fameli tus non sunt effectus humanae caussae liberae, aut necessa rige. Dici ne tamen poterunt liberi hujusmodi motus ratione illorum humanae voluntatis actuum , qu s ipsa libere ponit, & quibus positis , veluti occasione data, motus in corpore actibus voluntatis respondentes po nuntur λ Sed neque hac etiam ratione humanorum mΟ- tuum libertas adstrui aliquo modo potest : id quo a multiplici de capite conscimus . Primo enim neque etiam interni voluntatis actus, externorum motuum

94쪽

P-R S SECUNDA . 399

occasio , humanae voluntati liberi elle possunt : ut modo probavimus: ex quo interim assumto ita argummentum deducor quandoquidem anima humana volu . tarios motus non efiicit eatenus erit libera, quave nus est libera occasio, seu externorum motuum Oc casionem ponit liberam: at humana voluntas, neqUChujusmodi occasionem , internos a cilicet actus , produ cit , neque illos libere ponit. Humanam animam suos actus , corporis motuum occasiones , non efficere, ipsis simum est Malebranchii dogma , quod in prauentia rum potissimum evertimus. Eo autem posito dogma te humanam amplius non intelligi libertatem , ulterius est conficiendum: quod ii semel probemus, non exter norum motuum, sed internorum etiam animae actuum libertatem de medio esse sublatam , erit demonstra tum , quod generatim probandum assumsimus. Quidquid nihil agere omnino potest , liberum esse , aut dici nequit: si actum quemcumque , aut motum datum nul la ratione enicere, neque impedire , neque ponere nul lo modo valeo; ad hujusmodi actum , aut motum liber esse, aut nuncupari non possum : neque hujusmodi effectus mihi referri, aut tribui debent. Potentia enim, quae nihil agit, nihilque agere valet , potestne elIe, atque nuncupari potentia libera ὸ potest ne etiam esse, aut vocari potentia st Purum ne pati , purum illuminari , volitionem , & nolitionem in se se pure recipe rei, quin in illuminationem ipsam, in volitionem . aut nolitionem aliquo modo agat, quin aliquid em ciat, est ne verum, atque proprium potentiae liberae exercitium Secundam Malebranchium animae humanae perinde ut ideas, atque cognitiones rerum non es ficiunt , aut producunt , sed eas tantummodo a De Opto ductas in se se recipiunt , iisque illuminantur, objecta intelligunt, parcipiunt, vident ; ita etiam vo litiones , atque nolitiones rerum non producunt , sed

hujusmodi actus a solo Deo productos recipiunt, iisque in se se receptis objecta velle, & nolle dicuntur ' .

εἶ 1. Non modo corpora non possunt esse verae caus san ullius rei ; mentes etiam nobilissimae in eadem versantur impotentia ..Nihil possunt cognoscere , nisi Deus ipsas illuminet e nihil possunt sentire , nisi Deus

ipsas modificet, nihil possunt velle, nisi Deus ipsas

95쪽

63 r. pari modo in spiritibus, atque in eorporibus

secundum auctorem ipsum agendi potentia esse nori potest 'ὶ. Bene est a ideas rerum recipere, per illas illuminari , atque objecta percipere , mentem ninstram ad huiusmodi ideas non constituit potentiam liberam: unde si pari ratione objectorum ideas , atque voluntatis actus anima recipit; pari etiam ratione scut libere non percipimus, judicamus, ratiocinamur ἡ ita neque libere volumus , aut nolumus . Rursus quod mens nostra objectorum ideas eudere ipsa , atque pro

libitu suo efficere , & gignere in se se nequeat , caput

unum est , ex quo ipsa libera id earum potentia non existat. Fae enim vero, aut parumper pone, quod humana anima ideas pro lubitu efficiendi activam potentiam habeate tum vero liberam mentem nullus inficiaretur philosophus: at paria omnia in humana

Voluntate, atque in mente existunt necessarium etiam illud libertatis caput secundum adversariorum hypothesim in voluntate desideratur: quaenam inde deducatur consequentia, luce clarius existit. Summa rei est, ad libertatem activa electio requiritur: libertas sine actione eligente est vocabulum idea destit tum et quicumque & eligere, rem electam agere non potest , quocumque nuncupetur nomine , liber non est : a primo igitur ad ultimum aut humanae voluntati Verum caussae munus tribuas, atque occasionum hypothesim reiicias, aut creatam libertatem e medio tollas, aut aliam libertatis nomine ideam significes.

631. versus se moveat m Malabr. de Inquir. veritis p. z. cap. 3.

Vis movens corporum non est in corpori bus , quae moventur ; enit, vis illa movens nihil se aliud , quam voluntas Dei . Itaque corpora per se om ni actione destituta sunt r & ubi globns motus alio msibi obvium movet, primus ille globus a Iteri nihil communicat , quod habeat in se r ipse enim non hahet impressionem, quam communicae . . . . omnes

naturae vires nihil aliud sunt, quam Dei voluntas ... omnia movet . dc se omnes, quos videmus effectus Producit . . . Corpora vero ipsa nihil agunt. Nullae gitur sunt vires . potentiae, caussa vera in mundo

96쪽

3. Qv ntum argumentum ab humanarum actio num malitia principio, seu cautia deduco. Verum parumper sit, humanas voluntatas, corpora omni R nihil agere, unam essectuum omnium caussam esse Deum e interim mortalium aliquis , ut passim fit , eo V luntatis actu injusto afficiatur, quem lethalem culpδmmerito nuncupamus. Hac rerum constitutione phil O sopbemur: cumam , amabo, piae dicti actus malitia tri

buetur Quisnam peccati auctor ἰ homo ne λ at nihil Plane agit , mere passive se habuit , productos a solo Deo actus in se recepit: homin s autem nihil plancta gentis aliqv ne potest esse culpa λ peccatum est a- Rior actio est solius agentis: agens est solus Deus; nulla fuit actio hominis; nIhil egit: quid ergo: homo ne nihil agens , an potius Deus omnia agens , dictarum actionum auctor est st At homo, inquis, positi a Deo voluntarii actus occasio extitit; Occasionem posuit , quam vitare debuerat. Bene est e pedetentim tamen philosophemur: esto , demus id parumper , con secuti actus iniqui occasio extiterit homo misellus .

Quid tamen inde; est ne id latis , ut consecuta actio homini tribuatur J Qui ita rem statueret, in dissicut latum labyrintho te se implicaret, & humanarum

actionum , atque legum oeconomiam confunderet. Deus unus a vobis statuitur verus actionis auctor, atque

unica effectus mali caussa de quidem caussa summe libera et ab uno Deo actio illa dependet , ab illo tantummodo ponitur, dc totum suum esse accepit; cum ad id nulla lege teneretur Deus: quemdam sulummo

do humani corporas motum , tamquam occasionem ex

pectavit , qua potita, dc nihil in actum faciente, li-herrime illum posuit Deus: nihilominus tamen non Deo, omnia ponenti, sed homini nihil facienti reserendus est actus malus ὸ apage moralitatis principium.

Hominem tamen occasionem posuisse , parumper per

misi: quid tamen , si ne id quidem possit esse in hypothesi contraria verum ita res se habet et occalio actus voluntatis mali , aut quidam fuit in corpore motus, aut respondens in mente idea r illa tamen idea, ille motus, de quidquid aliud occaso per te dicatur, ab homine non fiunt ; a Deo tantummodo . tamquam ab unica caussa ponuntur; nihil in illos effectus, in illas occasiones homo agit: ipiissima haec est, quam tenes, doctrina : homo igitur , neque actum , neque actus

97쪽

actus occasonem posuit neque vera est , neque oe Cationalis caussa . Quamcumque aliam occasionem prioris actus iniqui , aut prioris etiam occasionis statuas ; fuit illa etiam effectus a solo Deo, tamquam ab unica ejus caussa, productus , nihil in illam occasionem hominis animus , mens , aut voluntas contulerunt . Et ut rem totam paucis absolvamus ; ab ultimo , qui modo fit , effectu ad primum usque alcen dendo , longissimam etiam totidem occasionum seriem ad primam usque statuis : omnes illae occasiones fuere etiam actus ; effectus etiam sin uti laecedentium aliorum effectuum occasiones extiterunt utraque series in unam confunditur: integra effectuum series sui tetiam integra occasionum series, quoad tandem ad primum deveniamus: utramque illam seriem unus no

suit, atque effecit Deus; unus ille est omnium ill

rum actuum, omnium occasionum vera caussa i atque

unicus auctor nihil actus, nihil actuum oceasiones etiam ipsae ab humana mente, a voluntate corpotibus , a creaturis dependent: quoniam igitur solus Deus Ec humanae voluntatis actus, & omnes illorum actuum occasiones posuit; homo vero neque actus , ne que actuum occassiones ponit , aut essicit : a sincero veritatis amatore , ab adversariorum quocumque quae ram , qui tandem fieri possit, ut in Deum non reseratur tota humanarum actionum malitia λ quonam

pacto homo nihil agens & peceatorum sit auctor , de poenas Iuat ρ , Quae pro sua hypothesi adstruenda ad dueit Man

ebranche, sunt sequentiae primo, haec una hypothe sis , atque unionis inter corpus & animam intelligendae , atque caussarum Omnium actiones explicandi ratio & brevior, & facilior, re magis simplex existit:

simpliciori autem via semper agit natura, ut ex omnibus naturae legibus edocemur. a. Creatura nihil de

novo sibi potest producere nulla enim res aut sibi , aut alteri dare potest , quod non habet: atqui & rerum ideae , caeteraeque mentis operationes , & Omnes

etiam voluntatis actus aliquid proculdubio sunt, at que de novo productum , quod prius non erant: dein de hujusmodi acta , qualia eumque tandem illa statu an tur, anima antea non habebat idemque est de qui .uscumque aliis creaturarum effectibus: neque igitur

98쪽

anim1 , neque alia quaecumque ereatura alicujus esse Rus vera caussa esse possunt .

634. 3. Animam nostram reapse agere , actus suos efficere, I activa virtute producere, conseientia sensuum maxime probamus i praeiudicium, inquiunt, remera fallacia . Ita rem esse existimamus , atque dicimus , sentire, atque videre nobis videmur , quod nullam aliam sentiamus eaussam , a qua actus illi in anima nostra veluti irradiantes producantur elicet igitur mens emitet , atque objecta cognoscat ; suas tamen cogitationes non elicit . 4. Quid irit voluntatis actus , quid eorum natura . quid obiectorum ideae , quomodo producantur , in anima recipiantur , conserventur, pereant, mens hominum prorsus ignorat e quis mortalium est , quem haee omnia omnino non lateant λ Quomodo illud agemus ,

cujus ne ideam quidem habemus λ Ab Artisee illam

construi machinam , cujuΑ ingenium , atque ideam a te a non habeant mente conceptam λ s. Oeeasionalista riaria hypothetim ab notione atque eversione humanae libertatis improbamus : si ergo & libertas , & occasio natismus conveniant ἰ totum ruit argumentum , culmagnopere fidimus: conveniunt autem, si qua maxime. Si Deus humanam voluntatem ad bonum generatim impellat ι amorisque actum in anima eliciat , quo ipsa . in bonum tend8t; humana vero voluntas Amoris actum , atque impressionem a Deo productam ad peeuliare bonum determinet; nullum quidem v liaritatis actum anima proprie efficit , atque producit ;est tamen voluntas libera . quod actum, Ec impressionem ad bonum in ipsa a Deo positam , ad unum prae alio fhxulare objectum honum pro lubitu voluntas statuat & convertat. Si ergo Philosophus oeeasionalista hanc rerum constitutionem ponat: & hvpoth sitia suam , & humanam libertatem adstruet. 6. Esto ,

aliquam animae humanae activam potentiam conceda mus , qua actus suos spirituales producat, mente atque voluntate agat ς eaque ratione humanam liberta tem in tuto collocemus, quod scrupulum tantopere

movet & inuidiam occasionalistarum hypothesi ereat quod tamen anima spiritualis, & corpus in se motu oagant, atque phusicum inter se commercium exerisceant, id vero est , quod neque intima conscientia , neque libertatis nostrae nctio , atque existentia , neque

99쪽

que ex adductis iuperius rationibus aliqua evincere satis potest. Si ergo Malebranchii lentum praetermittamus, dc hanc unam teneamus occasionalistarum hypothesis partem; tum vero, dc omnes disti cultates solvuntur, Ac selicius, quam philosophi caeteri , corporis , dc animae commercium , atque unionem expli

camus ἀ

εῖ s. Atque haec illa sunt, quae pro relata hypothesi

adstruenda eius auctores in medium asserunt , aut a Dferre possunt: absit enim, ut illorum, quibuscum res mihi est , argumenta dissimulem , atque veritatem culpabili potius silentio , quam veris responsionibus

confirmem.

636. Ad primum : aeque Deo facile extitit, unam , aut alteram, aut mille alias rationes, & hvpotheses possibiles in mundo statuere: Omnipotenti Deo omnia possibilia sunt aeque facilia. Quod de brevitate . &simplicitate dicitur , etsi a nobis daretur , quid inde ad rem suam inferre possint , non video : possibiles alias , dc alias esse condendarum rerum hypotheses , nullus negabit , nisi optimis mum insimul statuat , quem falsum esse demonstravimus: salsu in igitur est , naturam seu Deum illa ratione mundum constituiste, quae sit omnium possibilium simplicissima , aut brevissima : id unum verum est, ex illis legibus, atque agendi rationibus, quae in hac caussarum providentia existunt , simpliciores a natura adhiberi . dum de unius tantum causIae actione loquimur . Urgeret tantummodo argumentum, si verum effet , Deum ratione , dc legibus omnium possibilium simplici ssimis , & brevissimis semper agere et nisi hoc ponatur , Rutdemonstretur verum p liberum Deo erit compositis Ut eumque legibus mundum constituere,servare, gubernare, nullumque ex legum , aut rationum simplicitate, atque brevitate ad rei veritatem assumi argumentum posse. Cum hac iei ponsione argumentum plane diluatur , inu tile illud , aliis disputandum relinquimus , breviorem me, aut simpliciorem occasionalista , caeteri philosodhi statuant hypothesim ; neque enim majorem actionum simplicitatem occasionalistis concedent alii.

est pura petitio principii et omnes actus tum mentis , tum etiam humanae voluntatis aliquid physi eum existum , dc in anima antea non erant : utrumque ad mit-

100쪽

mittimus. A nulla autem creatura aliquid physcum. effici mite; id vero est, cuias oppositum insuperio mbus fuse probatum adstru nus et id igitur citra ullam asserendi rationem allume e , est petere principium. A creaturis aliquid erim pone, plurimoeque effectus

hil ab iis produci potest, inquis ; p roba, unde id conficis nu la cauda sibi, aut altera dare potest, quod non habet. Respondeo : Huius effati sensum iam superius dedimus. Principium in omni sensu universim acceptum est falsissmaum et aliter neque etiam Deus

creaturam aliquam crear t, mundum non es ceret .

Numen scilicet, spiritus purissimus , atque aeternus , in se st non habet, nisi virtute, atque persectionis

supereminentia , c Iora , mundum , creaturas. Μetaphvscum iIIud effatum eo tantum senm ese verum, non dat, quod in je nullo modo habet quo quidem in sensu ita argumentum prosequi debuisset; atqui anima nullo modo in se habet suos cum mentis, tum voluntatis actus, neque corporis etiam motus: quod quinem asserere . iterum est petere principium: on

filum enim & superius , ct in pro positione, & in adinductis sundamentis adstruitur. Animam nostram activa inicacia tum suos actus, tum voluntarios corporis motus producendi praeditam , atque donatam a Deo esse consecimus et id ipsum vero est, illos actus, &motus in se se virtude continere . 6r8. Ad tertium: Quidquid tertio loco nobis opponitur . omnino negamus -- Od manlisum conscie tiae testimonium veritatis criterium existat, fine in Logica demonstravimus, Si conscientia nostra in errorem tandem nos induceret ; falleret nos utiquo Deus, universalis tum eiIet Pyrrhonismus, nulla amplius superestet assequendae certitudinis spes, aut ra tio: & hoc primum. Intimum vero in inobis inesse conscientiae sensum, quo non modo nos cognoscere velle, nolle, sed etiam cogniti m nostras seudio, i horeque nostro comparare, inluntatis nostrae actus p nere , mutare , wllere, elicere, ad omnia haec nisum, eontentionem adhibere, hoc est , agere, intimo con scientiae lumine docemur: & hoc alterum: ex quibus duobus totius argumenti falsitas apparet. Si hoc im ex eommunia, & falsis praejudicia annumeretur: uuid mcnt. Metapb. T. I. P. II. D d tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION