De fato libri novem (Giulio Sirenio)

발행: 1563년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ERvM ENIMvERO in exemplo proposito obiicitur statim nobis dissimilitii

do, nimirum nostram cognitionem ab huiusmodi rebuS, quaS, ut in exem plo persistamus, intuemur, produci contra uero resistas notitiam illam di uinam producere Turpe est enim, cinnumera secum trahere uidetur in commoda Deum, asserere, a rebus aliquid addiscere. Quamobrem B. Augu stinus lib. xv de Trinit. cap. x m. niuersas inquit creaturas, spiritua les, corporales, non quia sunt; ideo nouit, sed ideo sunt; quia nouit. Non enim nesciuit, quae fuerat creaturuS; quia ergo sciuit, creauit: non, quia creauit, civit. Et pau lo ante ex B. Dion 'sio dicebamus, Non ex his quae sunt, ea percepta diuinam mentem cogno stere, sed ex se, &in se, secundum causam, omnium notionem &scientiam,atque substantiam, habere, Mante excellenti ratione compraehendere non tanquam ab exemplari singula ducentem, sed iuxta unicam causae complexionem omnia scientem , continentem . A rebus igitur Deum suam desiti mere cognitionem, nequaquam censendum esse uidetur. Sed contra potius notitiam illam diuinam rerum omnium esse causam asserendum multis uidetur, non Theologis catholicis solum, sed etiam Ethnicis,&Philosophis; quod in mille locis, cum Alaagete, in destruet. replicauit Averr.; ita ut disputatione, o diib. II, I, scientiam Dei, scientiam agentem appellauerit. Et lib. duodecimo diuinae Philosophia commento ponens Averr. disterentiam inter diuinam scientiam, nostram, inquit quod diuina scientia est causa rerum nostra autem est causata a rebus. Si ergo diuina Sapientia res, antequam sint,pramouit Meadem est rerum causa non autem Cui nostra cognitio, effectus cst rerum; quia nouit, creauit non autem quia creauit, nouit; diuina autem cognitio omnino necessaria est, quatenus nec fallere, nec falli potest Deus etiam est causa omnium efficacislsima, qui quidem alias omnes impedire; ab aliis autem omnibus etiam simul uniptis impediri non potest; quod nobis lib. Iliad. octauo Persenem illiam aureum, perqtiem, a cunctissimul Diis, non posse Iouem ad terras protrahi; Contra uero a solo Ioue posse omnes a coelis in terram trahi, significauit Homerus. Si igitur inquam Deus est rerum omnium causa; D efficacissima caulii: non quia res sunt, ille novit; sed contra quia nouit, ill sunt. pomodo non statim uidebitur sequi, omnia, ut diuinus intellectu S nouit;&ut diuina uoluntas decreuit,&causarum series deposcit,&a Deo disposita, nece sario euenire Θ iuxta illud quod legitur Gen. X I. A domino egrelsus est sermo; non possumus extra placitum eius, quicquam loqui. Hac autem ratione, non ne exemplum de eo, qui homines multos littersa in foro agentes contuetur; parum ad rem noliram facere uidebitur λ PonaSuirum illum; qui resistas quae in soro geruntur, intuetur; non intueri solum, sed etiam cse

causam eorum omnium quae consipicit causam inquam huiusmodi, cui nihil resistere; quam impedire possit nihil; non ne statimi quantum ad res illas attinet, quas intuetur 9 ineuitabili, cessitate fieri singuli quae uidet fieri 24 euenire omnia, ut eueniunt, consequetur Α obiectionem hanc uel omnium difficillimam maec est enim illa difficultas, quam in principio huius libri in tertio de Diuina praescientia theoremate, contingere pose dicebamus 3

Res ne ita sint, quia eas Deus ita nouerit an contra Deus ita nouerit, quia res ita sint de quati inter scholasticos, inter grauiores Theologos aliqua in uerbis saltem uideri potest controuersia; ex cuius dis lutione, 'oti huic nostra dis utationi terminuS; tot ac tantis, quae: passim non in sicholis tantum, sed in tonstrinis etiam audiuntur saepe, litibus, ac clamoribus finis imponi facile poterit: ad hanc inquam dubitationem duas daturi sumus resiponsiones unam quidem nunc afferemus; alteram uero insequentibus. Dicimus igitur in praesentiarum addubitationem quoniam ut prius saepiusicule dictum sui υ si Deus omnium causa est; est tamen

rerum extra se omnium prorsus contingenScausa non contingens, inquam, quia ut solent saepissime loqui Philosiophi indeterminata causa sit, aut ita ut ei eius omnes, qui a Deo contin genter uel produisti, uel producendi dicuntur; ab aliis etiam produci causis possint, uel potu rint. Terram enim , Lunam, Solem, celum, Animam, AngeloS, mundum denique δε ea, quae inmundo sint, omnia; quae a Deo nulla necessitate, sed libere, contingenter producta fuerunt quemadmodum solus Deus creauit; ita solus Deus creare poterat sed eatenus rerum dicitur Deus contingens causa; quatenus hoc ipsum quod Deus produxit, creauit poterat idem non producere;&ita id, quod euenit, poterat non euenire. Ab aeterno tamen diuina uo- untas contingenter hoc uel illud, producere, statuit; euenire, uoluit. Est enim diuina uoluntaS, ut in principio huius disiputationis fiuit a nobis superius dicium, omnis contingentiae origo, sons, causa, incipium . quae: si contingenter de omnibus statuit, aliqua tamen acau si Sisecundis de necessitate, quorum nonnulla necessitate ineuitabili, nonnulla autem euitabili, aliqua uero prorsiis contingentcr fieri decernit: pro ratione, natura,& modo operandi ipsarum secundarum causiarum unde ea, qua a secundis causis contingenter eueniunt, si ad Deum referantur, e ncccSsitate contingenter eueniunt: quae uero a secundis causis necessari fiunt;

262쪽

non ex necessitate si ad Deum reserantur, Mi diuina praescientia, & prouidentia selli non posse sit, sedc tino te ecessario fiunt. Nam cum causas illas Omnes Deus contingenter produxerit 4 esse ii as decreuerit, ac operari, iisdem ad operandum suppetia tulerit, quid prohobet dicer immo cur nota tenemur fateri, quod illi secundarum causarum etfectus necessarii; ut ad

Deum referuntur contingenter tantulo necessiri si toxe edius contingentes' ad Deum enim

relati &i rellario,&continVnter contingente sint neces lata nanque contingentes filiat.

Quoniam extra, si operatur Deus, de necessitate contingento operatur. Haec est una responso quam ad hanc dissicultatem nostri4 hcologi communiter exhibere solent: a nobis etiam quasi ne Paraphrasim , explicata ad hanc eandem dubitationem , subtilior responsio est; quae facile sciolorum ora perstringat, claudat Sed hanc non nisi dissolutis prius nonnullis suborientibus difficultati bus, commode afferre possumus inscrius Propterea principio cap. praesentis sectionis illam allaturi sumus.

In his, quae dicta fuerunt, dubitationes duae tanguntur; earum prior tollitur;

Deumque tam si contingenter, non tamen in deterininate agerco stenditur. C A P. V.

Ιστ vi est, Deum contingentem rerum omnium causam esse & ad extra, quidquid agit, contingenter agere. Huic illud uidetur posse obiici quod contingenter agere, sit inde terminate agete sed ad agendum, indeterminatio in agente imperseetio est est autem a Deo abigenda omnis impersectio igitur non aetit Deus contingenter. A nos contingenter agat; sicuti nunc istud agit ita illud agere poterat . igitur sicut ad hoc agendum, se determinat cita ad illud agendum, se poterat determinare. mutabilitas igitur in Deo. Sed absit nobis tanta blasphemia. cum in Deo, ne obumbratio quidem sit uicis litudinis. Es altera dubitatio in eo, quod contingentiae principium, triginem diuinam uoluntatem est ediximus;&praeterea Deum non huius mundani theatri pectatorem tantum; sed causam etiam&effectorem eorum omnium; qllaei a codem contuetur crit igitur causa illorum e- tiam omnium; quae ab humana uoluntate procedunt. Ita ut quod nostra uoluntas in hoc, uel alio tempore, hoc, vel illud uelit, uel nolit, uniuersa causa erit diuina uoluntas cui, ad Rom. I X.

resisti non potest. Quicquid igitur siue necessario, siue contingenter diuina de nobis uoluntas ita tuerit; non uelle humana non poterit. Unde sequitur, ut quicquid noS, uel uelimus, uel citicimus, ex diuinae uoluntatis decreto 4 necessitate quadam, hoc est non simpliciter, Mabsolute, sed nobis ineuitabili, uesimus, de efficiamus quoniam illud, quod diuina uoluntas decreuit, noS

non uelle, aut non efficeres, non possumus. At priorem dubitationem dicimus, Deum ad extra, quicquid agit, contingenter agere non tamen mutabiliter, aut indeterminate cum arguitur, quoniam contingenter agere, idem est, quod inde terminate agere; falsum est, immo nati xima est, in illa distantia. Sed hoc probare conatur aduersarius. quoniam sicut nunc rem istam Deus agit, ita hanc omittere, Magere aliam poterat,alioquin non contingenter ageret. Hic duae fiunt accommodatae responsiones. Vna, quod

hanc rem , quam agit, poterat Deus omittere,, aliam agere potentia absoluta, non ordinaria Biseriam nanque diuinam potentiam theologi considerant. Vno modo quo ad ea, quae facit; alio, quo ad ea, quae non facit, sed, si uellet, facere posset priorem ordinariam ; posterio rem absiolutam potentiam iidem appellant. Certe per priorem potentiam Mordinariam facere non potest; nisi quae ab aeterno facere statuit; per posteriorem uero , obsolutam, ea omnia potest iacere; quae uerbi rationem succipere possunt; hoc est ea, in quibus seruari potest ratio entis. ut sunt illa; quae pugnantiam aliquam non includunt; siue illa iacere Deus statuerat, siue non Ar oumentum procedere uidetur de potentia Dei ordinaria, non de absoluta per quam potest multa agere quae non agit, aut aaet aliquando. Matth. XXVI. An non possum rogare patrem iraeum;

exhibebit mihi modo, plus quam duodecim legiones angelorum potentia igitur absoluta

loquendo aliud potest agere, quam agat; non tamen inde sequitur, ut pOS sit, indeterminate sere, quia illud agere ab aeterno determina et Si obiiciaS, quoniam Deu tunc ageret, ut determinastat agere; igitur non per absolutam potentiam ageret, sed per ordinariam . per ordinariam autem secus non potest a 'ere, quam agit, reuertitur igitur argumentum ut non contingenter

amat. Ideo est alia responsio quod tametsi posse, uelle, intelligere unum in Deo, id tans ut ouadam tamen ratione, inuicem distinguuntur, quodam ligno originis, siue naturae u-

263쪽

num alterum praecedit. In p. p. quaest x x , art v,inquit B. Doctor , quod intelligitur noten Eria ut exequens uoluntas, ut imperans intellectus, ut dirigens ita ut in primo signo sit intellectuS; qui uoluntatem dirigat; in secundo uoluntaS, quae potentiae executiuae praesit, imberet, in tertio,de potentia, quae iusia capescat,&exequatur. Et quan uis potentia non possit in Oppositum uoluntatis diuina imperantis; potest tamen uoluntas In eo signo, quo potentiam Pra: cedere diximus, ut hoc uult, ita uelle illud ut uerbi causa, sicut uult Antichristum sore Iapotest uelle Antichristum non soω. Ex quo quam clarisisime senuitur,posste diuinam potentiam auud acere, quam faciat nunquam tamen indeterminate quoniarn potentiam praecedit uoluntas, intellectus, a quil, potentia ipsa determinatur. Si quaeratur, an possiit uoluntas secus inanerare, quam imperet, dicerem meliori semper iudicio sine contentione cesturus quod sicut notentia in exequendo uoluntatem imperantem sequitur; nec quicquam potest aduersus illam ita uoluntas intellectum clirigentem sequitur: nec potest aduersius illum . potest autem uno uel ait

ro modo uoluntatem cum ratione intellectus dirigere uoluntas similiter unum uel alter u uelle, imperare potesti potentia exequi. sed de ista ditficultate hactenus.

Ad posteriorem dubitationem respondetur; tametsi pro diuina uoluntate cuncta fiunt non tamen ineuitabili necessitate fieri, ostenditur. CAP. VI.

posteriorem arduam omnino,atque iterum arduam dubitationem, propter quam libr. tertio de Libero arbitrio, contra Euodium, D. Augustinus certam eii nuuerat,qua disserendo quidem, non autem ex sententia definiendo, contendebat, non posse Deum csse pra: Icium suturorum, & hominem nulla necessitate , sed uoluntate libere . contingenter peccare resipondebimus, duobus - iuppo ii S, lnum de humana uoluntate, siue de ipso homine, duo ab aeterno Deum intitisse primum in rerum natura hominem existere, io temnore.

T di re qς. dum pro ratione naturae suae eunta

uella, ager Deus statuit, id est statuit, ut consultando deliberaret, & deliberando, atque eligendo operaretur. Voluit nempe Deus summus rerum omnium parens, humanam 2l ratem, S ipsium deniq; hominem este, existereq; prius, quam uoluerit illum uelle quidpiam, Moperata prius inquam Orte etiam tempore; sed si non tempore, certe saltem natura, ues orioines Quae se

Quamuis nanque sol, solis plendor, simul quantum ad tempus, a Deo loriosio productisuerint, naturam tamen cis talis natura, substantia origine, sine dubitation prata Hane Praecedentiam appellant philosophi praecedentiam naturae, theologi uero non aro praeceden-Wam originis Hominem igitur prius esse Deus uoluit, quam illum uoluerit aliquid uesse Mali-

VImhb theologicarum sententiarum distinctura rastri .

distin x L mi quest. prima, uberius Ioan Scotus demonstrauit, ita rerum omnium e uator et ustrius res pis sint, postea operentur, Operciatur inquam non omnemi dem,aut eoderem do, sed ingulae pro ratione illius esse, illius naturae , tuam prius a Deo optimo a mo onsequuta suerunt. Quamobrem elementa uno modo plantae altero, animalia dira ab dis modo operantur elementa rursus si inuicem comparentur, uariis modis plantae sim Iter ς' malia pro ratione uidelicet illiu naturae, quam a Deo singula sortita sint, operari coiispil tur Homo igitur per arbitrium H naturae esse Deus statuit, modumq; illiustia odi in operando illi indidit, ut libertam uni ctionum DominuSesset. Et pro arbitrio hoc, vel illud uellet, uel nollet,ue altem nonum si x operaretur, uel non operaretur. Qtiae quidem libertas, ut admone Beatus doctor ue t ou st XXII art. I. in tribu consipicitur, in actu, qua tetriis potest uelle, non uelle in obiello I atenus potest uelle hoc, vel illud, uel uum oppositum; Min iis,quae ad obiectum nouera finem sunt, quatenus potest uelle ut hoc, vel illo medio, bono uel malo ad illa m

cauta , quali illam impellat, cogat. Non enim quemadmodum eoo hunc calamiam mor Dym

Uis ' Qx ', si Tioni: nulla in ipsi calamo, omnis au - iJςrςndum est, humanam uoluntatem meam contingenter

' di siputationem scribendam Deus cCntiniam Σώ '' 'ξ 'rum commouerit, quod tamen ad me

attinet, compellar ego Ita in hanc scripturam, ut hanc ipsam dijutationem noi scribere non POL

264쪽

sim di nulla mihi, omnis autem sit Deo huius di utationi S, huiusque scriptionis asicribenda cau-s, absit huiuscemodi,abssit inquam iterum a fideli linamentibus huiuscemodi detestanda existimatio, peruersaq; de operationibu Shumanis atque de ipsa humana uoluntate opinio . Res enimo, lib.septimo de Civit. Dei cap. xxx. inquit B. August. quas Deus condioit,ita sua pietas admini-M strat,ut easdem actiones pioprias agere sinat. Et ante Augustinum B. Dionysius cap. voi. de

D dita. -- . Idest scire opulest, diuinam iustitiam ex hoc niaxime ueram et se iustitiam,quod sino viilis, pro dignitate cuiuSque rei, propria quaedam distribuat, singillorianiq; naturam in ordinera sino, Ruirtute propria conseruet. Haec ille. Est autem humanae uoluntatis naturalis uirtutis,&cius uirtutis opta proprium libere agere, non agere suarum liactionum omnium apud se potestatem Mimperium habere. uoluntas nempe nostra ut sese lib. tertio de Lib. arbit ostendit Augustinus uoluntas non esset, nisi in nostra esset potestate. Non enim nostrae aliquo pacto uoluntatis& nostrae actionis urgens Deu Sest&cogens causa, sed bene dirigens, consilians, RadiuuanS. dirigit,quia propter peccatum primi hominis, genus humanum ad terram delapsum est. consulit, ne terrenarum rerum cupiditate terram semper proni speciaemus, sed adsidera, ad Deum ipsum, qui nostra beatitudo est, tollamia S uultus adiuuat, sua nos primi eniente. subsequente ineffabili gratia , ut erigamur, lae lacu peccati in eternam gloriam facili gressu progrediamur euehamurq;. Ad quae omnia sicut diuina gratia est necessaria sine qua uolutas nostra potest nihil, ita libertas nobis requiritur arbitrii, Muolutatis sine qua nihil mereri, nihil consequi nobis postsemus. Et adeo ir5 est in operibus nostris nos necessitans Deus causa,ut contra etia Dei uoluntate sicut diximus superius humana quandoqi quid dica quandoq; imo siepissime uoluntas ueniat. Christus in Evangelio praecipiebat sanato, ne cui diceret, ille autem multo magis praedicabat. Aug. de Spirituri itera cap. x x x III. Infideles, inquit, agunt contra Dei uoluntatem; cum eius, Euangelio non credant. libro quinto de Ciuit cap. V II A Deo , inquit, sunt omnes pote, states, quamuis ab illo non sint omnium uoluntateS, breuiter mala&peccata nostra omnia, quod semel atque iterum superius a nobis dictum suit praeter uel etiam contra Dei uoluntate accidere, sine dubio, censendum est quamuis&mala nonageremus si ille non uellet, malis

nostris ad nostram it dictum est superius' utilitatem, salutem, summa Dei bonitas, sum inaque eiusdem prouidentia, non dicam saepe sed semper utatur. Desipit nanque, atque iterum desipit; qui malum diuinam uoluntatem, propter malum uelle termittere existimat cum humana uoluntas, de qua in Genesi legimus , quod ad malum omni tempore prona est, non propter malum, sed propter bonum , immo malum ipsum bonum existimans, etsi cepissime , quod Deo accidere, non potest, decipiatur, quod malum est, eligere uideatur. Voluntas igitur nostra etsi diuinae uoluntati sibiecta sit cum illam creare, ad nihilum redigere, Millius actionem suspendere, immutare Deus ualeat; potest tamen contra diuinam uoluntatem, idest contra diuinae uoluntatis praecepta in praeceptis nempe, praecipientis uoluntas manifestaturo multa uelle ut a diuina uoluntate illam in suis actionibus cogi uel modo aliquo necessiitari nequaquam sentiendum, uel dicendum sit. Nam si uult illam Deus operari, uult in primis illam esse; sed esse non potest; nisi suarum operationum sit domina,&sua potestatis sit,&arbitrii quod haec sit etiam ad opinionem multorum philosophorum, Min primis Alexandri Aphrodisiensis, nedum ad theologorum nostrorum sententiam, natura&essentia uoluntatisvi hominis. dicebat etiam Auer. in Desti uct dub primo. si non esset libertas in uoluntate,remoueremus naturam uoluntatis. Ergo quomodocunque de nobis Deus statuat nostrarum operationum arbitrium penes nos semper, ex

his, quae dicta sunt relictum ita esse consequitur ut non solum nullo modo nostram uoluntatem Deum cogere existimandum sit, sed contra eum, quia Deo humanam uoluntatem in suis operationibus cogi existimat, damnandum esse quod de Deo, de humana uoluntate praepost Te admodum, ac iniqui sis inaesentiat. Qii inimmo ex his, quae haetenus diximus, rem admirandam nunc fortasse tibi amice lector colligemus, nimirum quod non solum non nece sisitat. non cogit Deus humanam uoluntatem; sed neque illam etiam, si uel et, cogere, potest id est non potest effici, ut ab aliquo uel etiam a Deo ipso Opt. Max humana uoluntas ad uolendum operandum aliquid, necessitetur, atque cogatur nec minia S repugnat dicere,uel facere uoluntatem ab aliquo quodcunque illud sit isse coactam : quam dicere uel iacere hominem esse elephantum,album esse nigrum, calidum esse frigidum,& demum facere opposita esse simul uera Qtiemadmodum enim homo talis est naturae; cum qua per potentiam aliquam, etiam diuinam, elephantis forma stare non potest; sed imposisibile est simul quidpiam esse in hominem Melephantum ita uoluntas quaecunque sed aliis omisis is uoluntatibus, de humana nunc tantum loquamuro talis essentiae, Dialis naturae a Deo Opt. Max rerum omnium opifice, constituta est; ut quamuis

actionem eiusdem Deus suspendere, uel ipsam uoluntatem immutare, aut etiam in nihilum redi

265쪽

IVLII IB. DE FATO LIB. V IlI.

pere potest; cum ea tamen coactio, uiolentia Mnecestitas stare non possit. Violentum enim be cies inuoluntarii est, non uoluntarii. Nempe in emadmodum ignis actionem Deus potest ius pendere, neti mirantare, Caeterum si agit, non nisi naturaliter, agere, non nisi calefacere no test; ita uoluntati aetionem; eleetionem potest Deus sius pendere uel etiam immutare. At si a git, non nil libere. pro electione,agere potest, idest non potest esse ut simul S uoluntas sit ouidpiam uelit, rimul ad oppositum uolendum, Meligendum necessiitetur, atque ooatur 'ut sicut lapis cum inclinatione, quam ad desicensium habet, simul ut in altum proiectu movetii r&Detur sursum, ita uoluntas cum inclinatione, id est elecitione, quam ad aliquid operandum habeat simul ut in oppositum feratur, atque moueatur. sed pro arbitrio&uult quidquid uult;&operatur quidquid operatur. Quamobrem recte docte Ioannes Scotus in primo lib. Theoloetica rum ententiarum distinc. uoluntatem in primo etiam instanti sua creationis, quidquid ipsa uelit, contingenter libere uelle ostendebat alioquin si uoluntas ut in ultima quaest quot libet torum idem uitulit naturaliter moueretur ab alio, ut uerbi causa ab intellectu; sicut intellectus naturaliter mouetur ab obiecto; homo esset unum bonum brutum: quanto igitur a isti ab obiecto Ita dicam, uolibali, uel ab alio quocunque, aliqua uiolentia, moueretur in lib. ecudo distinet VII non cogi aicbat uoluntatcm ad amandum ab ipsa bonitate obiecti sicut ex complexione primi principii, ad assentiendum, intellectum cogi videmus rectissime propterea suernardus humanum arbitrium diffiniens, aiebat est e liberum consensium ob uoluntatis nam is sibilem libertatem. Si nanque ab aliqua siue inferiore, sitie superiore causa, cocti posset uoluntas non dixisset D. Bernardus libertatem uoluntatis esse inam ii sibilem. Et lib. de Gratia & libero arbitramidem Bernar. inquit: quod tam post peccatum, quam ante, semper libertatem arbitrii te Iauit homo inconcussam. Et ideo quae ab humana uoluntate proueniunt mon nisi contin enter. pro arbitrio Melectione euenire postiliat.

Tolluntur aliquot, quae in iis, quae de humanae uoluntatis arbitrio dicta sue

rimi, suboriri poterant dubitatis inculae. CAP. VII. in hac maxima, atq; amplisis ima, quam exposivimus, uoluntatis

libertaic eiu S, quod super enesi cripsit ori eta es, quaeso tector memineris. Si qui piam, quid ille, absolutam ita nostram uoluntatem esse putat, ut nulla re praecedente, uoluntas nostra hoc, aut illuci amplectaturiis mundi se particulam est C, conimenetaq; ab uniuersio,oblitus est. Haec oria Potest nanque Deus ut m l ait'. Augus uirit S. Omnem secretissima, atque efficacissima oratia sua, a corde Ob Icem, Somne a uoluntate impedimentum auferre, quo holito id oropria Doluntate uelit quod illum uelle, Denis ipse uoluerit. Et Io. lib. de Spiritu&liter cap. XXxim X tibero inquit idemDrbitrio est, quod uisomna suasionibus a it Deus, ut uelimus, ut credamus siue extrinsecti , per Euangelicas exortationes, uti& mandata legis aliquid agunt; si ad hoc ad 'monent hominem infirmitatis uae; ut ad gratiam iustificantem credendo coni etiat, siue intrin 'secus, ubi nemo habet in potestate; quid ei ueniat in mentem, sed consentire uer dissentire ro 'Priar uoluntati Sest. Et Libro de lib. arb. cap.xx. idem asserit, hos ninum uoluntates ita esse in Dei fpotestate, ut Cas,quo uoluerat, quando uoluerit faciat inclinata. Et cap. XXI. Astit omnipotens in 'cor lib. hominum etiam motum uoluntatis eorum, ut per eos aetat, quod per eos apere ipse uo luerat. Et ideo Iob li legitur, quod Deus immutat cor principum terraevitem in Prouerb. cap. XXI. Corregi Sin manu domini, quocunq; uoluerit inelinabit illud. Et per Egechielem capit. XXXVI. dicitur, Ego iaciam ut in praeceptis meis ambuletis, di iudicia mea custodiatis vi operemini. Agit quippe ut inquit B. Chrysosto inus in nobis Deus, ut quod uult ipse, nos uelimus, MagamuS. quodno Deus posse uidetur, ut in lib. duodecimo. intolib. art. XI.&in quaest. disputatis de daemonibus D. Ἱhomas declarauit. Nam operatione d Donis, potest alicuius idolum cuipiam sub ratione rei abho- minabilis, uel delectabri fiunt, sicilistud non uoltintatem cogere seduci allicere, uel immutare. Verum quod uelimus id, quod nolumus,

rcua a Gad deorsum, sed inclinationem, quam ad aliquod peragendum habemuS.

liSol ratio a Deo est, ita omni ctiam actio uoluntatis.

get te ducet quo non uis Vel quod ad Roma. v II, scribit Apostolus, Non enim quod uolo bocc ecccc

266쪽

DE DIVINA PRAE S. D mi O L. SENT. 11

num hoc facio sed quod nolo malum, hoc ago Et ad Gal.V, Caro concupistit aduersus spiritum, spiritus aduersius cainem. Haec enim sibi inuicem aduersantur, Ut non quaecunque uultis illa faciatis quasi vim, ab externa causa, humanam uoluntatem pati sensilla Apostolus uideatur. ad hoc, vel illud perpetrandum cogatur. Non enim ui cogi illam uult D. N. Iesu Christus, uel Paulus, si nanque ad malum illa cogeretur nullum in malo coacte perpetrando posiSet nobis imputa ,ri peccatum: quod peccatum illud non sit, quod ultroneum Quoluntarium non est, sed dicimur catenus ex Paulo uelle, Moperari, quod noluimus quatenus, etsi Dei legem, mente, uiuida ratione probamus illecebris tamen carnis, Tensium uolii ptatibus allecti, contra diuinam legem sopita ratione, de Dei spiritum aliquid, non coacte quidem sed spontanee uoluima S, operantur. Ducere uero quempiam, ubi ille alioquin non uellet, non est uoluntatem eius etiam quo ad exteriores actus ut quidam putarunt aliquo modo cogere; cum cog on patiatur . nisi nanque uirtuti motivae illa imperaret, pedes moueret, duci Petrus non posIec; sed bene stuper equo, uel plaustro uiolenter, mullo uoluntatis consensu uehi poterit, quod arbitrium nota inpaselone, sed in actione consistat. Dii cs, poterit saltem uoluntas cogi, ad non uelle aliquidi quia poterit Deus illam an nihil a re uel etiam ad uelle quidpiam si Deus in illam crearet quempiam actum, Millum conseruaret. RG spoNDEBIMus, sinat istae friuolae obiectiones;&quae non sunt relatu dignae; tametsi utrique annuerint quidam Theologi,qui de libero arbitrio tractatum aediderunt. dico ego ad primam, quod id, quod non est, non potest cogi; sed, ut uoluntas, cogatur, necesse est, quod supersit. At secundam dicendum, quod illud non esset uoluntatem siue uoluntatis arbitrium cogere; sed agere, ut uoluntas quid patiatur,quod Deus eam pati uellet per uoluntatis ipsius immutationem. At pridem diximus libertatem non inpastione, sed in actione consistere. O g 11 etiam sortasse nobis possent humanorum animorum in alio statu angelorum roluntates in bono, uel malo confirmatae; in quibus non uidetur integrum, incolume ipsum arbitrium; sed ad alteram potius bonam , uel malam partem, necessitatae ii oluntates illa uidentur. Vi v x obiectionem tollit compilator Theologicarum sententiarum in lib. secundo distinc. vii, in quo loco inquit: quod boni angeli non aliqua cogente necessitate, sed propria, ac spontanea uolim tale, per gratiam quidem adiuti, bonum elligunt;& malum resipiciunt. Et mali si mili erangeli contra, sipontanea uoluntatria gratia destituti, bonum uitant, Malum sequuntur: ut omitino uerum illud sit, quod diximus, a nulla externa causa, quaecunque illa sit, uoluntatem posse necesSitari. Sed redeo unde discesseram. Cum igitur sit homo suarum operationum dominus, quod humana uoluntas, ut ostendimus, a quoquam cogi,& uim pati non possit: multa autem homini praeter intentionem, Quoluntatis suae decretum, extrinsecus accidere uideamuS. multa propterea ad humanam uoluntatem relata, casis, temere,& fortuito euenire dubitandum non erit, quae tamen quoquo modo euentura sunt; Deus, ante cuius conjectum nuda Saperta omnia sunt, certe&determinate cognouit eorum curam prouidentiam gerit. Ex

iis igitur omnibus, constat primo illa simul stare posse; quae pugnare putabat Euodius, Deum

uidelicet cunctorum eventuum praescium esse: hominem simul non necessitate, sed uoluntate peccare. Item secundo multa&contingenter,&temere euenire,& si cuncta a Deo pl. MaX.

ad ustim praecognita uel etiam decreta sunt. Eius nanque praeficientia, ut patere iam potest, quod etiam exactaus declarabitur, contingentiae temeritati eventuum obstat nihil.

Tangitur alia in iis, quae in superioribus fuerunt dicta, exoriens dubitatio quoniam ea saltem, quae agentium naturalium opera eueniunt, ineuitabili necessitate euenire, dicentur. huius solutio aliquantisper differtur; in praesenti autem capite dubitatio illa,an Deum frustra precemur,

obiter tangitur,&dissoluitur. CAP. VIII.

AT Is iam multa, de hac quaestione, diximus; tamen nondum quiescitani mus, ingensq; aduersus ea, quae dicta sunt, .maxima nobis adhuc imminet disticultas. Qtiam uis enim quodcunque, quod uel contingenter, uel etiam sortuitori temere futurum est, infallibili, a diuino intellecti ut diximus)cognitiolae coanoscatur; atque ista omnia, quae contingentia sunt, nouerit intellectus diu nus esse contingentia: diuina uoluntas cadem, quae coetingentia sunt, contingenter, Messe,& fieri decreuerit; quorum aliqtia ad humanam uoluntatem, uel ad aliqum siecundas causas relata, non solum contingentia, sed fortuita etiam S temeraria dicantur; hil tamen obstat; quin ista eadem quantum ad se attinet qualitercunque a nobis appellitentur, ineuitabili necessiitate eueniat: cu illo modo cucta infallibiliter euemat quo

267쪽

IVLII sIR DE FATO LIB. VIII.

prius a diuina uoluntate statutum fuerit, eadem euenire; nec impediri eorum uetus possint.alioquin nec certa starent diuina decreta, nec certa de eisdem, apud Deueiset intelligentia, praeco uitatio, prouidentia. Non enim in iis, quae uel naturaliter eueniunt, uel naturaliter operantur, nec in caeteris breuiter quibuscunq; praeter illa, quae ab humana uoluntate dependent; illlid uidetur diei post ei quod in effectibus prius humanae uolutatis dicebamus cum nec in iis libertas sit aliqua nee illa ab aliqua uoluntate, nisi diuina, aqua decreta cuncta uidentur, dependeant. Ex quo non sb lum omnia, praeter pauca illa, quae homo facit. Operariar, fatali quadam quod absiurdiuti est, necessitate euenire sed etiam quod eo, quod dictum est, non minus absitardum, in Christiana po tissimum religione uidetur nos frustra Deo pro serenitate, pro pluuia pro uictoria, pro salute.

Saliis id genus innumeris orationem effundere, omnino consequenSeste uidebitur. Quoniam si ab aeterno, quanuis contingenter, dare, uel non dare quippiam Deus decreuerit; cum mutari ille non possit;&deprecantibus, non deprecantibus,sed torpentibus etiam, stertentibus nobis, ut decreuerit, impendet, uel non impendet quoniam id , quod semel decretum est, in Deo praeuisum, quocunque modo illud Deus decreuerit, praeuiderit, non euenire

non poterit.

At hanc tam grauem , ac tam dissicilem dubitationem in primis dicimus; quod duas illa tangit graues admodum, ierdifficiles difficultates. Vna est, an quae eueniunt omnia iis exceptis, quae ab humana procedunt uoluntate, quoniam nullo suo arbitrio, sed naturali quodam ordine,

naturalium causarum nexu, actione, ex decrcto tantum diuinae uoluntatis, euenire uidentur; ineuitabili necessitate eueniant. Altera an stante de re quacunque diuino aeterno decreto,

ad Deum sint a nobis preces et fundendae Ad quas nobis quidem dicendum est, scd quam breuisusime Ad priorem illam dicemus in sequentibus. AD posteriorem tametsi suse fatis, exacte, in libro de Humano Arbitrio a nobis dimina suerit nonnulla tamen nunc etiam dicemus, quae sorte locus ille desiderare poterat; ut tum ex hiis cum ex illis plenior sit ad dubitationem solutio. Ex Theologis igitur nostris uel ex illis Potius, qui ex nostris erant, nonnulli&propter hoc argumentum, quoniam certa cintillibilis sit rerum cunetarum apud Deum praecognitio, diuinae uoluntatis de eisdem, quod eueniant, uel non eueniant, quando quomodo sint euentura , determinatio mon enim quemadmodum humana, ita diuina uoluntas in suturis euentibus anceps fluctuat, aut ab eo quod semel statuerit, flectitur 'uiusmodi proh dolor, deprecationes uanas, futiles esse dixisse uidentur; quum tamen interea Iamblichus Ethnicus Theologus ut in lib. de Humano arbitrio ubi de praedestinatione agitur,diximus)admirandae uirtutis esse asiseruerit orationem; etiam sit Homerum Deo orationibus flexibiles affirmantem acerrime, tanquam nefarium hominem reprae si henderit. Sed hos haereticos mittamuS. VII rectius resipondent, quod non uanae, superfluae sunt humanae deprecationes, etiamsi Deus cuncta certe. determinate praecognosicit,4 de rerum euentibus etiam praestituerit, immutabilis ille sit, ita ut nostris obsecrationibus, ab eo, quod semel statuerit, non deflectatur; quoniam ab aeterno ipse nouit; quid per tua in tempore futuras orationes, sit ipse et lecturus illud sane, quod mediis tuis praeuilis precibus se ab aeterno exfecturum statuit efficere, si nostrum modum intelligendi sequi liceat, non statui set; aut etiam non statueret. Non enim admodum temporis, aeternitas labitur, quae tota simul permanens est. Huius rei clarissimum exemplum habes ex Ierem. X i , in quo loco asterit Dominus, se aliquando liberaturum de captiuitate Babylonica Israeliticum populum sed non sine praeui si eiusdem precibus, Morationibus Eoocnim scio, inquit, cogitationes, quas cogito super uos, ait Dominus cogitationes pacis, Mnon amictionis ut dem uobis finem, laticiatiam; inuocabitis me, ibitis; adorabitis me, .ce cxaudiam uos; quaeretis me, inuenietis; quum quaesieritis me in toto corde uestro; Minue ceniar a uobis dicit Dominus;&reducam captiuitatem uestram; congregabo vos de uniuersis regentibus,&de cunctis locis; ad quae expuli uos, dicit dominus. In quo loco liberationem pol relicetur; quoniam, inquit, inuocabitis me, ibiti , quoniam adorabitis, coo exaudiam uos H&quoniam me quaeretis; inuenietiS. In lib. etiam Tobiae cap. sexto, alterum habemus ex An c-lo Raphacie pulcherrimum exemplum; qui Tobiam admonet; ut cum uoluerit esse cum Sara sponsa sua; primum surgant ambo. Dominum coeli deprecentur. Et ideo ad finem libri secundi de uocatione gentium dicebat Ambros. Quanuis quod statuat Deus; nulla possit ratione, non heri; studia tamen non tolluntur orandi; nec per electioni propositum, liberi arbitri deuotio re crelaxatur, cum implendae uoluntatis Dei ita sit praeordinatu effectus, ut per laborem operum,

per instantiam supplicationum, per exercitia uirtutum, fiant incrementa meritorum. Et B. Au cegustinu S libro quinto de Civit. cap. X. Preces inquit ualent, ad ea impetrandi quae se pre- intibus concessurum est Deiis praesciuit. Item D. Greg. inquit, obtineri nequaquam posul .rae praedestinata non sunt. Sed quae sancti uiri orando efficiunt; ita sunt praedestinata mi

corum

268쪽

5 eorum precibus impetretatur. Hoc ipsum, si ex profanis notantilla adducere liceat in libro sexto,

subindicauit nobis Virgilius; dum Sibylla Aeneam admonet frondis aureae, ex Ilustri pula hi mProserpinae arbore dec pendae. Carpe manu, Onque me uolens, facilisque sequetur, , Si te fata uocant; aliter non uiribus tillis, Vincere, nec duro Pot eris conuellere ferro.

VM ut rectissime mihi IJ Augustinus, alii plerique calliolici ac sanctissimi uiri dicere uidentur. Vt de pace, aut de pluuia, uel de serenitate, Saliis huiuscemodi, nos minime solicitari debeamus. Sed magi deprecari ut diuina uolaintas de nobis adimpleatur secundum illiret Apost ad Philippen. iiii, Nihil soliciti sitis; sed in omni oratione, Mobsecratione, cum gratiaru in actione, petitione uestrae innotescant apud Deum . Et dominus Matth. I. OranteS nolite multum loqui; sicut Ethnici faciunt Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.' Nolite ergo assimilari eis. Scit enim pater uester; quid opus sit uobis antequam petati eum. Quasi uent dicere, breuibus ita oretiS, ut petitiones uestrae, diuino iudicio, Quoluntati relin qua itur ad quem modia in oramuS. Fiat uoluntas tua; sicut in coelo Nin terra. Vnde lib. pri- mo Rea cap. rimo ac Annam coniugem, inquit Elcana precor ut impleat Dominus uerbesin' uum. Et B. August. orabat, Domine da, quod iubes:&iube, quod uis. Hoc est, quod in P es. curia, orantes dicimus. Da mihi intellectum ut discam mandata tua.

Nobis quid ex oratione acquiramus ch quid est dictu, oratione Deum ad

nos flecti declaratur. CAP. IX.

IDI, Vs, quam minime frustrii exoretur Deus a nobis; quum ab aeterno per merita orationum nostrarum dare quidpiam aut non dare, statuerit. Nunc quid dictu sit Deum ad nos flecti, uel oculos suos conuertere Deum ad nos,

declarare proposivimus. Non enimi ut paulo ante dicebamus,4 lib. de Humano Libero arbitrio fusius dictum fuit exillimare dc benuas nostris , quanuis Deo gratissimis precibus, ita Deum perinlitari, sicut putarunt Aegyptii

quidam si B. Thomae lib. tertio contra gentes cap. XCHI, credamUS)ur quasi deprecationibus nolicis nunc nonnulla uelle incipiat quae antea non uoluerit permutatur

certe noliris obsecrationibus liceat nunc uerbo permutationis uti; quanta is nihil minus Deo conueniat, quam mutari sed diuino conspectui ab aeterno praesentibus adsintcnim omnia aeternitati propter quas nobis petentibus impendere disposuit quod petimus. Ab eo autem, quod in aeternitate statuit si humano more, de Deo nobis loqui fas est dimoueri non potest uel meliuS dicamus, dimoueri non uult. quod mutabilis ipse non sit. Num xx III. Dixit ergo di non faciet Z locutus est,&non implebit Non enim probamus illud quod Io. Antonius Delphinus, Franci sicanae familiae praepositus scriptum reliquit, Deum posse nunc de ordinaria potentia loquor, de qua, ille etiam loquebatur uelle secus , quam prius uoluerit uel etiam

uelle quidpiam; quod ab arteriaitate non uolti erit;&posse praeterea actum suum , tuae uoluntatis decretum suspendere, ac permutare. Putauit nempe ille ita dicendo euentuum necessitatem effugere. Sed non aduertit, in quantam incommodorum abyssum, ne dicam blasphcmiarum, inciderat. Deum ut infinita praetercam euentus suturi ancipitem, inscium facit mutabilem ac uicissitudinarium 4 prius & posterius in aeternitate constituit quae omnia nemo est; qui non inter absturdissima reponat. Sed hoc loco notatum cupio cum dicimus Deum quidpiam flatuisse eundein eis sensum , ac si Deum si iere; uel Deum statuturum esse, diceremuS. Omnia enim temporum curricula aeternitas ipsa complemtur. Non tibi: quaeso cum dicimus Deum hoc, aut illud statuisse, subeant infinita saecula praeterita ante quae illud, ouod statuat statuit se dicatur, sed ita potius dictum intelligas In ipsa aeternitate, quae ipsemet Deus est, Deum statuisse, statuere, statuturum esse. Omnia enim tempora illi conueniunt; qui non uolum aeternitate, ita dixerim, metitur sed est ipsa aeternitas; cutis praeterita, futura, praesciati sunt. Nobis autem qui tempore metimur, sunt haec tempora diuersia Sed redeo unde discesseram. Est igitur etiam atque etiam utilis nobis oratio quum peream Deum, qui immut biliScst, permutemum non quidem ad modum, quo homo mutatur; ut modo unum uelit. modi priore illo spreto, alterum; decidat de sententia sed modo sitae maiestati. suae immutabilitati congruenti Stimo: quinctiam illum ad nos flectere, conuertere dicimur. Quem modum si scire cupias pie lector, audi quaeso,&diligenter aduerte, Deum ad nos per orationem licii, nil aliud esse, ut in lib. de Humano arbitrio, parte illa, in qua de praedestinatione agitur, declaratum fuit, quam noS ad Deum ipsum , perorationem, flecti, moueri ferri, Ni ita dixerim perti abi, Ad susscipienda nanque druina consilia, Mad recipienda diuina nobis ab aeterno decreta mari cra, VOS

269쪽

Orationes paratiores,capacioresque efficimur ut non Dei decretum in nostram concupi en tiam permutemus; sed contra concupi dentiam nostram In diuinam mutem uiuoluntatem d. iii eius decretum transformemus nos ipsos Atque hoc est, quod oramuS, cum dicimus Fiat uoluntas tua. Quamobrem lib. secundo de Sermone domini in monte, inquit B. Augustii uis Quid opus sit oratione, quam potest. Si Deus iam nouit; quid nobis necessum sit; nisi quia siti ς orationi Sintentio cor nostrum serenat, surgat, capaciu Sque Cificit, ad excipienda diuina nil nera; quae nobis spiritualiter infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit Deus.

quia paratus est suam lucem dare nobis, non uisibilem, sed intelligibilem, spiritualem: Sed

nos non semper parati sumuSaccipere; cum inclinamur in alia;&rerum temporalium cupidita te, quasi teliebris quibusdam, iiiiroluimur; uel etiam tenebramur. Sit ergo in oratione, con

uersio cordis ad Deum; quia semper dare paratus est; si nos accipimus quod dederit. Haec ille Non enim, ut ad Donatum scribit B Cyprianus, in capescendo munere coelesti, mensiura ulla,ue modus est profluens largiter spiritus ianitis finibus pinnitur; nec coercentibus claustris, intra certa metarum sipatia, refrenatur manat iugiter exuberat affluenter nostrum tantii m sitiat pectus, lateat. Quantum ill huc fidei capacis afferimus; tantum inde gratia inundantis hau

rimus. Haec CyprianuS. Nostra igitur oratione mutamur noS non DeuS mutatur. pCr eam cor

dis desiderium in Deum accenditur; mentis radius illustratur: temporalium alioqui sordium. FPeccatorum fece obtenebratus, atque pollutus Ad diuinum nos donum cape cendum di ponit; quantum accipere disponimur tanti ina, ut nihil minus, ille donare est paratus abeant tantum creaturi terrenarum rerum cupiditates; alioquin audituri sunt id, quod Lebedei uxori, pro filiis, nescio quid petenti dictum est a domino. Nescitis quid petatis. Nempe nec David prouita filii, nec Paulus pro remotione stimuli, fuerunt exauditi quoniam rerum temporalium cupiditate erant utcunque obtenebrati. Quinimmo Dominus noster Iesius Christus Dei filius, in quo ibissem per diuinam uoluntatem complacuisse, scriptura testata est; obnixe, ad sanguinis sudorem usque, pro transitione calicis, deprecatus, minime exauditur. iuxta illud quod in Psal. xx I scriptum est. Clamabo per diemis non exaudies quoniam haec petitio ad carnem, ad humanae infirmitatis stragilitatem , aliquo modo uergere uidebatur. Sed in eo fiut exauditus: in quo diuinae uoluntatis se subiecit dicens: non tamen fiat sicut ego uolo, sed sicut tu exemplos uo nos instruens, quousque carni liceat Christiano indulgere: ad Domini inobedientiam usque, exclusiue tamen . Quam primum enim mandatis Domini& diuinae uoluntati se caro subtraherenititur; tam cito eius comprimenda et audacia 4 cum Christo exclamandum Domine non sicut ego uolo; sed sicut tu Multis etiam modis in nostris deprecationibus erramus. Verumta Gmen spiritus, ut inquit Paulus ad Roma. Ita adiuuat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus Sed ipsiesipiritus postulat pro nobis, gemitibus inenarrabilibus tqui autem scrutatur corda, scit, quid desiderat piritus; quia secundum Deum postulat. Caeterum ad quem modum uideamur ad nos Deum flectere, cum tamen nos contra flectamur per orationem,&moueamur ad Deum B. Dionysius lib. de Diuinis nominibus cap. I ira duobus

accommodatissimis exemplis declarauit. In quo loco de stuperstubstantiali bonitate edisserens, exinterprete inquit Illa omni biis adesti ' tamen omnia illi adsunt. Quando uero illam casti simis precibus . intellectu tranquillo, affectuque ad diuinam unionem apto, precamur, tunc nos etiam illi adsumus. Et paucis interpositis. Quamobrem nos ipsios, per orationem uideli tacet, ad diuinorum salutariumque radiorum siublimiorem intuitum elevamus. Veluti si cathena quaedam multis contexta luminibus a summo coelo suspensia, usque ad infima protendatur, nos ceque hanc manibus semper alternis in anteriora porrectis appraehendamus, trahere quidem ipsam ad nos uidebimur re autem uera, non deducemu eam ad nos, silpra uidelicet, infraque prae cesentem; sed ipsi potius ad excelsiores radiorum uarie lucentium splendores celiciter prouehe cemur Aut sorte quemadmodum si ingressi nauim,sunes ex petra quadam usque ad nos extentos teneamus; quippe quorum nitamur auxilio non petram quidem ad nos, sed nos potius, na te Dimque reuera promouemuSad petram milemadmodum uicissim, siquis stans in naui, mari cetim tam percutiat saxum, in illud quidem tanquam immobile permanens, nihil efficiet, sed seip resum potius arcebita faxo. quanto uehementiuS contendet impellere, tanto illhinc longiuS re re Pelletur. Haec ille ea

Quod non frustra Deum deprecamur, ut omnes etiam eXaudiamur.

A P. X.

Addimus

270쪽

Da responsioni prius, ad disticultatem illam, an frustra deprecemur Deuexhibitae, resiponsionem aliam , ex B. Aug. tractatu viri, super Epistolam Diui Ioannis. Ea autem est. quod adeo non rustra deprecamur Deum lat. bonos omnes, quin immo malos etiam, diuersis tamen modis, a Deo scis per exaudiri dicamus. A Deo nempe exaudiri, bifariam contingit, tum ad saluton tum aduoluntatem. Mali non ad salutem suam, sed ad uoluntatem quandoque exaudiri dicuntur, quemadmodum de diabolo legimus; qui Iob primo, obtinuita Domino uniuersiam substantiam ipsius iob. Et Matth visu obtinuerunt daemones, in gregem

porcorum ire Boni uero contra, non ad uoluntatem, sed ad salutem exaudiuntur. Qiacmaci modum D. N. cum patrem pro transitione calicis, ad sanguinis sudorem usque deprecatus est , qui quidem uisa fuit, non exaudiri ad uoluntatem ad salutem , exauditus suit non quidem suam, D sed nostram. Ideo ad Hebraeos cap. v, exauditus est pro sua reuerentia. Et Ioan. XI. pater gratias N ago tibi, quia audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis. Et Paulus,&alii sancti ui-M , ad salutem non ad uoluntatem cuncti exaudiri dicuntur. De Paulo ita inquit Aug. Rogasti, clamasti, terclamasti, ipsium semel quod clamasti audiui. non auerti aures meas a te noui quidis faciam ctu uis auferri medicamentum, quo ureriS; ego noui infirmitatem , qua grauaris. Haec August. prodest enim aliquando petitis nos frustrari, uel ad fanandum tumorem superbiae, uel adprobandam, exercendamque patientiam, uel ad punienda,&abluenda peccata. Et ideo B., Chrysost. in sermone quodam de diuina prouidentia, ex interprete, inquit intcrdum Deus dat, es interdum etiam non dat, utrunque utiliter; ut siue accipias, siue non accipias; ali iii id tamen re, ceperis, in nihil recipiendo . Utque impetrari S, siue impetres, siue non impetres, in non impe, trando. Est enim interdum non accipere utilius. Nisi enim utile nobis esset aliquando non acciis pere omnino dedisset utiliter autem re aliqua excidi; assequi est. D. item August. in epistola ad Paulinum;&Therasiam, Bonus inquit, est Dominus qui non tribuit saepe, quod uolumus; ri ut quod mallemus, attribuat. Et Magnus Basilius ad Eusthatium Philosiophum. Melius omni- no quam nos elegerimus; res nostras Deus gubernat. Nonnulli pii&s aneti uiri alias quam plurimas afferre solent causa cur differat Deus, quod petimus ut pote quo donum Dei sit gratius, quo orantis animus magis seruescat. Nam ut ait B. Gregorius, uera desideria dilata crestunt, uel etiam ut dono petito meritum accedat perseuerantiae . Nemo dicebat xx II, moralium Gre gor. quia tardius auditur; arbitretur, quod a suprema curia negligatur. Saepe etenim nostra desideria celeriter non exaudiuntur: quod concite petimus; ex pia melius tarditate prosperatur.

AvDEo ego at non sine emendationis protestatione, si error fuerit)audeo, inquam diecere; tam malos, quam bonOS,&aduoluntatem a domino, Nad salutem exaudiri. mali quidem ali quando ad suam uoluntatem ad salutem uero semper uel suam, uel aliorum; etiam si aliorum sa- Ius minus illis sit curae, suam quidem, si affectu ad diuinam unionem apto orant, sin minus aliorum cum per prauorum opera, boni uirtutum suarum incrementa recipiant. Quoniam autem nec aduoluntatem suam, nec ad suam salutem mali aliquando exaudiuntur, ideo nullo modo exaudiri creduntur.& eorum orationes in sacris codicibus nonnunquam uanae leguntur. Vt Iacobi cap. Im, Petitis, di non accipitis; eo qubd male petatis. Et prouerb. xx m. Qui declinat aurem suam, ne audiat legem; oratio eius erit execrabilis . Et Esaiae cap. primo Quum multiplicaueritis orationem, non exaudiam manus enim uestrae sanguine plenae sunt. Et Ierem. VII, tu ergo noli orare pro populo hoc; nec assumas pro eis laudem, Morationem; non obsistas mihi. EZech cap. IIII, implacabilem se facere Deus uidetur, super terra; quae peccauerit; etiamsi in medio eius, tres uiri Deo gratisiSimi Noe, Daniel, Iob extiterint. Et Psiat L Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. boni contra Mad salutem suam, Massiuam uoluntatem semper exaudiuntur; quatenus uoluntati diuina propriam sui ipsorum uoluntatem obtemperare desiderant sicut orant, Fiat Voluntas tua. His omnibus, quae ex Jheologis nostris

adduximus, in Alcibiade ici, Plato Theologus Ethnicus subscripsisse uisus est; quum nos ad quem, modum orare debeamus, docuit. Non enim ex interprete inquit dicendum est, Deus da nobis, hoc . quoniam illud sertasse quod petimus minime conuenit nobis. saepe ea petimus: quae

cum profutura putamus, maxime nocitura sunt. quod ex Phaetonte paterni curruS ductum ex-- postulante ostendi potest. Sed orandum est, ut Poeta quidam admonuit Iupiter optima quidem nobis&uouentibus,&non uouentibus tribue mala autem poscentibus quoque abeste iube. Pythagorae, Morphei consilio, quod iustum est, & honestum, a Deo petendum est. Someca bonam tantum mentis, corporis ualetudinem a De expostulandam censuit. Sed de oratione hucusque.

SEARCH

MENU NAVIGATION