Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

morum a Christo Ecclesiae velut In deposito trad

eis aut corrumpant , aut destruant. In hisce circum. stantiis , ne iideles vagarentur incerti, aut caeci Aequerentur errorem dominantem reliquit eis iudi cem vivum et loquentem , a quo possent lumen

exposcere , ne fallantur . .

UIII. Iudex iste Ecclesia ipsa est . quae repra sentata a Pastoribus Iesu Christi Uicariis, coniunctis Capiti Ministeriali, et communi unitatis centro Romaeno Pontifici, inter ipsos primo , ius accepit iudicandi, et determinandi fideles in exortis circa fidem ac moreseontroversiis . In huiusce iuris exercitio nunquam in. et in errorem, dummodo a certis iis regulis non recedat, quibus ipsa innitatur oportet, ut recte iudi-Cet, nempe a verbo Dei scripto, vel tradito . Haec infallibilitas in iudicando , et proponendo fidelibus articulos fidei, quae nemini particulari homini comcessa fuit, sed corpori dumtaxat Pastorum Eccle. siam repraesentantium , character ille est omnium splendidissimus, quem Novatores obscurare ac delere Perperam conati sunt , utpote fundatum in apertis nimium Scripturarum testimoniis, et in ipsa Ecclesiae

natura et Constitutione . .

IX. Maximo tamen in errrore versaretur, qui existimaret, quando Ecclesia aliquid de novo proponit credendum , aut quando inter fluctuantes opiniones suum interponit iudicium , et solemni decreto aliquam ex ipsis tenendam determinat, novum

ab ipsa fidei articulum proponi , aut decerni, ut i, Iud sit fidei obiectum , quod antea non erat . Nihil aliud ipsa facit, quam ut a permixtis erroribus illas VeritateS Secernat ac purget, quas puras clarasque. ab ipso Christo accepit, et quae solemnius confirmatae fuerunt a Spiritu Sancto super discipulos descende in in die Pentecostes. Definitioqes Ua tuor Primm

132쪽

min Conciliorum generalium tanta ab antiquis Patribus

veneratione eXceptae, et quas nos etiam aeque vener

mur, aliorumque Conciliorum Oecumenicorum , quae deinceps celebrata sunt, nil aliud prorsus effecerunt, Eurini ut ab hominum temerariorum novitatibus veram doctrinam segregarent, et maiori perspicuitat , ac distinctione proponerent, quod semper Ecclesia credid rat circa illos articulos, de quibus disputabatur. Si secus egisset, auctoritate sua afusa ius ad illam infallibilistatem perdidisset, quam Dominus illi concesseratam X. Sed timendum non est, ne hac auctoritate Ecclesia universalis umquam sit abusura. Idem ille Deus , qui ipsi assistens seeuram reddit ab errore , quando ita fidei et morum doctrina iudicium suum profert, certam pariter facit eadem de causa , quod auctoritate sua numquam abusura sit: et si certitudo ista deesset, incerta pariter vacillaret fides nostra, ac Semper quaeri posset, num Ecclesia abusa aliquando fuerit propria auctoritate , aut num a veris fontibus discesserit, unde eius definitiones infallibiles ex stunt. Hoc pacto Ecclesiae uηiversalis definiti nes Cui que privati iudicio et arbitrariis opinionibus

subiicerentur .

XI. Agnoscimus igitur veluti praecipuum fidei

nostrae articulum, Ecclesiam etiam universalem nullum habere ius nova dogmata atabiliendi, sed antia qua dumtaxat confirmandi; pariterque agnoscimus , in liuiusce iuris exercitio noci posse a divinis Scripturis, et a venerabili atque constanti traditione discedere et tunc unusquisque fidelium stricta obligatione tenetur deficii tiones eius admittere, suamque reformare fidem , . si iis inveniretur ad UerSa. XII. Sed quomodo vox isthaec audiri, et fides reformari poterit, si definitiones ipsae vagae essend

i implicatae, et obscurae 3 Quod populorqm fidei proo

133쪽

ponendum est, et veluti basis haberi debet propri sanctificationis, clarum debet esse et determinatum. Definitio incerta , et tenebrosa quid aliud faceret , quam divisiones et dubia multiplicare et non solum in religionem, sed et in logicam peccaretur, si ignotis

doctrinae eXposceretur fides , aut errores nondum

cogniti damnarentur, aut fides exigeretur limitata , respectiva , et indeterminata , et si quid aliud simu Iibus exprimitur phrasibus, ad corrumpendam natis simplicem et puram fidei notionem , et ad prom vendas turbas , dominationem , ambiguitates. Si hoc aliquando contingat, ius habent fideles petendi eκ-plicationem , et donec haec data fuerit, nullatenus aquiescendum tam lictegularibus definitionibus , sed quantum fieri potest' , ad Scripturarum et traditionis doctrinam adscendendum est. Utva nimium sunt vulnera ab huiusmodi in determinatis definitionibus inflicta fidei ob introductas ab aliquibus saeculis novitates , quas Contra ius omne sustinuit infelicitas temporum , et divina providentia permisit

ad servorum suorum tentamen et eYperimentum.

Ignoravit haec mala feliciori aetate Ecclesia , quae

docere quaerebat, et Suadere, non imperare, et Camcum obsequium exigere. Ecclesiae igitur nomine abusi sunt, qui huius generis definitiones proposuerunt credendas veluti ipsius Ecclesiae auctoritate suffultas. Non praeserunt vocis Ecclesiae characterem illa decreta , quae ab una particulari Ecclesia , aut a paucis Pastoribus prodierunt, non pura intentione inculcata , ad veterem doctrinam subvertendam directa, modis irregularibus et violenter intrusa. XIII. Non minor tamen auctoritatis, hutius abusio seret , si ultra limites doctrinae fidei et morum

transferretur, et ad externa eXtenderetur et exto

queretur per vim, quod ab ammi persuasione et

134쪽

SESSIO III. Iar

amore proseisci debet. Christus Redemptor suam condens Ecclesiam stabilire noluit regnum aut imperium temporale , et omnes illi traditas potestates ad spiritualia restrinxit. Si hosce limites Pastores excedunt , adiuturnm sibi Christum inutiliter sperant . suisque decretis aliena iura iniuste usurparent, et exCitarent in societate divisiones et scandala . XIV. Itaque Sancta Synodus veram Ecclesiae auctoritatem agnoscens, quidquid cupiditates hominum posterioribus saeculis ipsi addiderunt, solemniter reiicit , cum Persuasa sit, ad Ecclesiam non pertinere temporalia Principum iura invadere, quae immediate a Deo descendunt a multo minus ad illam spectat Per vim , et externam coactionem extorquere decretis suis obsequium : haec ratio praeterquam

quod sui iuris non est , quia a Christo illi non ericonceSSa , nec item est rationi conformis , nec ad finem obtinendum accommodata. Intellectus non flectitur verberibus neque carceribus, nec igne corda

reformantur.

XU. En in compendium redactum quidquid a Christiano de hoc argumento Credendum eSt, Παab immani confusione transferri se sinat plurimorum Scriptorum , qui a puritate doctrinae Christi discedentes , temeraria opinionum suarum Commenta magis smcuti sunt, et clarissimum argumentum adeo conis.

derunt, ut illud implicatissimum fecerint et obscurissimum . Nos sicuti nolumus praeiudicium afferre veris Ecclesiae iuribus, quae regula et iudex est fidei nostrae, ita semper nefas putabimus quidpiam adiicere , quod addere noluit Christus , aut aliquid credere ab eo diversum , quod felicioribus temporibus Ecclesia credidit. Ceterum negligere videremur omnium maxime efficacem rationem , qua iraicati limites deter minentur, nisi quatuor celebres Cleri Gallicani articuislos

135쪽

Ios adoptaremus , qui tantam pepererunt Moriam doctrinae et Zelo venerabilis Conventus anni i68et. Iis itaque primum hoc caput concludemus, et velut obsignabimus, quae hactenus tradita sunt.

XVI. Igitur cum doctissimis illis episcopis pro.

stemur :I. Beato Petro eiusque Successoribus Christi Vicariis , ipsiquς Ecclesiae rerum spiritualium et ad

aeternam salutem pertinentium, non autem Civilium et temporalium, a Deo traditam potestatem, dicem te Domino , regnum meum no n est do hoc mundo; et iterum , reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo , ac proinde stare apostolicum iblud: omnis anima potestatibus sublimiomibus subdita surnou est enim potestas nisi a Deo , quae aurem sunt, omo ordinatae sunt. Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Reges ergo et Principes in tem poralibus nulli Ecclesiasticae potestati Dei ordinatio-no subitet declaramus, neque auctoritate clavium Ecclesiae, directe vel in directe deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque obedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse , eamque sententi am publicae tranquillitati necessariam , nec minus Ecclesiae quam imperio utilem , ut verbo Dei , Patrum traditioni, et Sanctorum exemplis conmuam omnino retinendam .

a. Sic autem inesse Apostolicae Sedi ae Petri Successoribus Christi Vicariis rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul Valeant, atque immotaeonsistant sanctae oecumenicae Synodi Constantiem

sis a Sede Apostolica comprobata, ipsoque Roma norum Pontificum, ac totius Ecclesiae usu confirma ta, atque ab Ecclesia Gallicana perpetua religionet custodita decreta de auctoritate Conciliorum genera lium , quae sessione quarta et quinta continentur i

136쪽

SESSIO IV. 129 mec probari a Gallicana Ecclesia i ab Eeelesia Pi toriensi , et ab hac Sancta Synodo qui eorum de-

Cretorum , quasi dubiae sint auctoritatis , ac minu approbata, robiar infringant, as solum schismatis tempus Coneilii dicta detorqueant. λ3. Hinc Apostolicae potestatis usum moderam dum per Canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos ; valere etiam regulas,

mores, et instituta a Regno a Statu et Ecclesia Gallicana l et Ecclesia Pistoriensi recepta , Patriamque terminos manere inconcussos; atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis , et Ecclesiarum eo ensione firmatae propriam stabilitatem obtine

ant. . ,

4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas

Summi Pontificis esse partes , eiusque decreta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse iudicium , nisi Ecclesiae consensus

accesserit .

. . XVII. Hisce prineipiis a venerabili Clero GaIIIcano firmatis innixa Sancta Synodus Piissimo ac S pientissimo Principi nostro applaudit, qui promovere sollicitus publicum bonum , et utilitatem , regio suo motu proprio diei a8. Augusti IZ84. Extravagantem Ambitiosae I abolevit, utpote quae nata erat confundere ideam duarum potestatum, quas C put nostrum , et Institutor Iesus Christus voluit arusolute distinctas .

i vide Appendicem ad Synodum num. I..

137쪽

DE GRATIA ET PRAEDEgTINATIONE ET DE ETHICAE CHRISΤIANAE FUNDAΜENTIS .

f. LInter praecipuos Synodorum fines iste eminet, ut

doctrinae fidei et morum puritas unitasque Conserumtur. Generali quadam obscuritate obnubilatae fuerunt postremis his saeculis principaliores Religionis Veritates, quae fidei et Ethicae Christianae basim constituunt . Necesse est igitur, ut ad principiorum Puritatem ascendamus , quae ab introductis novita. tibus obscurata fuerunt, ut in Dioecesi nostra illa doctrinae uniformitas stabiliatur , quae fidelium aedi. Mationi inserviat, et ad quam tendunt Religiosissimi nostri Principis vota. Multum laterest , obserVat ipse Sapienter, Mimarium dirutioni , ut omnes Mel nautici is Tritanali Poenitentiast iisdem ducantur Enuecae principiis. iisdem doctriuis . Sperandum tamen non est, obtineri unquam posse optatam sententiarum , quae ad praxim pertinent, uniformitatem noci comstituta primum identitate systematum dogmaticorum, cum inter Ethicam et principia dogmatica nimis arcta intercedat dependentia et affinitas. III. Ut haec principiorum unitas stabiliatur , Princeps noster doctissimus insinuat Episcopis , ut doctrinam sequantur S. Augustini praesertim eontra

138쪽

PeIagianos et semipelagianos, qui spiritum Religionis Iesu Christi commentis suis destruxerunt, et novum tum quod ad fidem, tum quod ad mores pertinet , Evangelium praedicaverunt. Hanc itaque . et n.s securam regulatii retinentes ab Ecelasia universali Conservatam 3 confirmatam a Synodis et Romanis Pontificibus, postquam eorde et litigua professi merimus omnes illos fidei articulos, in quibus unanimis. Ecclesiae consensus habetur, breve specimen proferemus veri tatum principaliorum, quas Ecclesiae nomine s. Doctor defendit, et quarum notitia deinceps imminuta fuit propter arbitrarin hominum systemata , quae ipsius Ethicae christianae ruinam pepererunt. EX his veritatibus constituetur series eorum principiorum , ex quibus veluti conclusiones fluunt, theoremata.quae ad Praxim. Pertinent, quaeque observanda sunt in regimine animarum. III. In cognitione primi et secundi Adam univer. Sa Religio consistit . Super hos duos constituitur ordo et substantia Religionis Christi. Hinc Patres nostri dicebant ',' quod Pelagiani rectam horum notionem Commutantes, totum quod christiani sumas, nitebanditur evertere . Ergo et lapsus primi Adam , et operata per secundum reparatio prae oculis semper ha: benda sunt, ut de interiori homine , de infirmitatibus de opportunis remediis , et eorumdem applicatione

recte iudicemus , et animas nostrae curae commissam sancte regamus . Sanari certe non potest morbus .

qui ignoratur , nec fruetuose adhibetur medicina . cuius non cognosci tui' natura, indoles, et emcacia . in IV. Primhs homo in heato innocentiae statu cre ius fuit a Deo, nec aliter prodire poterat e manibus Creatoris. Status alter qualiscomque chimaera est , et hq mananae naturam e gradu suo deiicit , Pugnatque cum summae providentiae perfEctionibus.

139쪽

I3a SESSIO III.

Fides doeet, Adamum in iustitia et charitate suisse

constitutum. Amabat ergo Creatorem Suram , nec quidpiam ipsi inerat huic amori contrarium ..Hinc caelesti lumine illustratus, et amore succen Sus beata in bono perseverandi facilitate fruebatur. Nunquam oppetiisset mortem, si in bono perseverasset: et hoc

Eum ab ipsius arbitrio dependebae. Constituit illum ominus in persecto virium aequilibrio, ut demonStraretur, quid in ipso liberum valeret arbitrium . At huius aequilibrii idea veluti scopulus progressu fuit, in quem Gratiae Iesu Christi hostes impegerunt; quippi

ex primaevae libertatis notione ad statum nostrum tran Stata tot monstro a systemata Circa praedestinationem et gratiam conflata sunt, et in Ethicam christia. nam tot salsa commenta profluxerunt.

U. Positus Adam in maxima facilitate non Pec candi tamen peccavit. De acceptis donis delectatus est, sibique complacuit, etVoblitus est supremi sui Benefactoris . En illud Adae peccatum; peccatum graViS i mum , ut est S. Augustinus, propterea quod ab ipso Commissum est in tanta luminum copia et per liberri mam arbitrii sui sani et perfecti determinationem . Dereliquit homo Deum suum . et totus deordinatus est. Quaerebat recuperare perditam felicitatem , et semper in se ipsum relabebatur , et sibi se non Sub

ficere Sentiens, ad exteriora delapsus Creaturarum amore Vehementer exarsit, et earum se constituit

veluti centrum , et ultimum finem. Sic cum υiam ad beatitudinem perdidisset, revolvebatur semper de tene bris in tenebras, de errore in errorem, de peccato id Peccatum; ab illo amore, quo sibimet ipsi tenebatur obstrictus, numquam Se se extricare poterat. En duo Profundissima vulnera , quae primi, peccati consecta ria fuerunt, ignorantia, et concupiscentia.

VI. Verum primus homo per propriam Praeva'

140쪽

ficationem non solum sibi ipsi nocuit , sed univerasae posteritati. Ipse mutarus in deterius secundum cor pus et animam mala sua transfudit in posteros . Nec enim, ut ait S. Augustinus , erat aequitatis, ut meliores

gigneret, quam ipse esset. vitiata radix producere debebat fructus vitiatos et corruptos. Transfudit ergo iuxta ordinem generationis in filios ignorantiam boni , et ad malum perversam proclivitatem. Haec duo vitia omnem hominem venientem in hunc mundum comitantur . Hinc omites filii Adae inordinatam a nativitate voluntatem habent , nascunturque filii irae Dei , eui placere rion potest' deordinatio ;nascuntur peccatores, digni, qui in aeternum separentur a summo Bono, digni aeterna morte , a qua nec pueri immunes sunt, qui sine baptismate mo

riuntur . ,

VII. Itaque ignorantia et concupiscentia duo

Sunt vulnera, quae humanae naturae originale peccatum inflixit. Duo sunt vitia, quae esse certe non poterant natura instituti hominis, sed poena damnati; atque a peccato proveniunt , et infelix causa sunt PeCCatorum nostrorum. Non intelligebat Pelagius , quomodo ignorantia boni , quae nobiscum innascitur , et quan secundum ordinem generationis ad nos transmittitur, qua fit, ut homo erret invitus et u lens , a peccato ipsum eXcusare non posset. Sed haeresim hanc abiurare in Synodo Palaestina compulsus fuit, si quidem volest haberi catholicus. Est ergo certis imum , hanc ignorantiam , ad ius naturale quod

spectat, non excusare hominem a peccato, quoniam et semper vincibilis est , ut docent Patres, sive, viribus naturae , sive per auxilium gratiae , et semper esse supponit animi corruptionem, qua fit, ut aut naturalia ad eam vincendam adiumenta omittantur , ut nobis gratia denegetur. ' - . '

Ia VIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION