Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

VIII. Altera profundior plaga est, concupiscenatia. Haec est motus animi ad fruendum se ipso, et rebus creatis non propter Deum. Haec Igitur affectio animi est inordinata, et mala natura sua. Ipsa a pec cato est, et ad peccatum inclinat, et licet culpae non imputetur, nisi Consentientem habeat voluntatem, malum tamen hoc est, quod nobiscum nascitur , et quod nobis dominatur, donec charitas inspiretur. Hinc homo gratia destitutus peccati servus est , quoniam do. minante in eius corde cupiditate, utcumque extra se ferri conetur, semper tamen in se ipsum relabitur, omnia ad se ipsum refert, et ex generali amoris dominan. tis influxu omnes actiones vitiat et corrumpit. In hoc statu positus homo non habet de suo , nisi pecca. tum, tenebras, vanitatem. Veritates istae durae sor. tasse videbuntur hominis superbiae , et saeculi phi Iosophiae e veritates tamen sunt , quas Christus docuit, et ad nos Sancti Patres et Concilia transmiserunt.

IX. Ex hae infelici imagine filiorum Adae in

telligitur, quantum sit pretium Redemptionis Iesu Christi . Ex hac dignoscitur necessitas et efficacia grati ae ipsius. Nisi Domini misericordia lapsum homi

nem sublevasset , nunquam se se erexisset a lapsu ,

sed sub ruina sua iacuisset oppressus. Obcaecatus in intellectu, et amore sibimetipsi adhaerens nullas habebat vires , quibus se ferret ad Deum, a quo recesserat . Poterat iuste Dominus ipsum in sua in felicitate deserere; voluit tamen hominum misereri ,

illosque redimere. Sed Redemptionis opus effectus gratuitus est infinitae ipsius bonitatis ; illudque, si cuti ei fuerat beneplacitum, ordinavit. Divinae igitur

providentiae oeconomia , qua salvare voluit huma Num genus , non ab hominum opinionibus atque commentis, sed a divinae revelationis fontibus repe

tenda est.

142쪽

X. Post lapsum hominis promissit Deus, et rea

velavit futurum Reparatorem c chnsolari voluit hinmanum genus, proposita spe . Salutis , quam Iesua, Christus erat allaturus. Hinc ad Iesum Christum temdebant omnia vota, et fides illorum paucorum hominum , quos Me saeculi corruptione selegit Deus

veluti primitias illius beati temporis, quo abundare debebat iustitia . Sed voluit Dominus humanum genus

per varios status pertransire, donec pleuitudo temporis perveniret ; atque ut homo propriae cognitioni derelictus disceret de sua coeca ratione dissidere , et ex admissis praevaricationibus superni luminis auxilium desiderare cogeretur, ordinavit. Iste fuit naturae status, in quo nesciebat homo peccatum, et Rconcupiscentia, quam non noverat, trahebatur. Prinposuit illi Deus legem . per quam peccatum Cogno Sceret ; verum cum illam servare non posset, factus est sub lege praevarieator. Hino delictum magis abundavit, tum quia, prohibente lage peccatum , pe cacidi desiderium magis inflammatum.est, tum quia Praevaricatio, siUe contemptus legis peccato insuperadditus est. Νon fecit igitur lex iustos sed praevaricatores , non filios peperit, sed servos, noo quidem

ipsius legis culpa, sed culpa hominis, qui legem

habens sine gratia magis magisque peccavit. Verum licet lex cor homiciis non sanaUerit, effecit tamen, ut mala sua cognoseeret, ut de propria imbecillitate convinceretur , et disceret implorate gratiam Mediatoris . Lex itaque per Moysen data fuit, non ut plagas hominis sanaret, sed ut illum admoneret de propria infirmitate, et de remedii necessitate. XI. Cum vero plenitudo temporum venit, discendit e sinu Patris Unigenitus eius Filius, nobisque attulit salutem. Lex per Moysen data est, gratia vero per Iesum Christum. Ex morbi natura naturam. - I quo

143쪽

quoque et emcaciam comoscere possumus reiecticia . malis gratiae Iesu Christi. Ignorantia expellenda erat in scientia , et Concupiscentia a charitate vincenda AGratia igitur nos illuminat, et ostendit bonum, et ad illud sectandum hortatur. Sic intellectus plaga sanatur. Sed non sussicit bonum cognoscere , ut iblud' sectemur : immo cum in animis nostris terrenus dominetur amor, hoc tantum praestat gratiae lumen, si solum sit, ut status nostri4 infelicitatem , nostrique morbi gravitatem cognoscamus. Tunc eumdem effectum . quem olim lex , gratia pmducit. Si bo cum quod cognoscitur non diligitur, nou agitu , non suscipitur : hinc necesse est, ut Deus sanctam in comde nostro dilectionem creet, sanctamque delectationem inspiret amori in nobis dominanti contrariam. Hic sanctus amor, haec sancta delectatio est proprie dicta gratia Iesu Christir est inspiratio charitatis . qua cognita sancto amore faciamus. Haec est illa radix, a qua bonae prodeunt operationes: haec est gratia novi Testamenti, quae a peccati servitute nos liberat, Deique filios Constituit . , MI. Eκ his veritatibus, quas in operibus Contra Pelagianos S. Augustinus docuit, intelligimus, in quonam humani cordis infirmitas, eiusque sanitas consistat. Intelligimus duos esse in homine amores, veluti duas arbores, ex quibus omnes prodeunt operationes , cupiditatem nempe , et charitatem : primam esse arborem malam, quae non potest nisi malos Puctus facere, alteram bonam , quae sola facit fructus bonos : ubi non regnat charitas , cupiditatem domi nari , et vicissim . Secundo ex praeordinata a Deo hominum salute cognoscimus gratuitam esse Dei gratiam , et praedestinationem Sanctorum et veritas haec Principalis est ,4 quam ad Uersus superbos saeculi sa-Pientes Ecclesia propugnavit , et quae Christianae

144쪽

ReligIonis, ceterarumque virtutum fundamentum con-gtituit. Colligimus tertio, quaenam sit gratiae emca- Cia , adeo ut ipsa a voluntate nostra non Pendeat , sed eam in nobis producat, Suaque Virtute omnipotenti faciat ex noleute volentem : unde tantum abest , Ut gratia consensum nostrum expectet , ut illum in nobis creet, quoniam operatur in nobis velle et perficere. Agnoscimus etiam non solum sine illa

nullum honum opus perfici, sed ne inchoari quidem, nullamque ipsius cogitationem concipi posse : a primo bonae voluntatis exordio usque ad operis complementum totum esse illius divinae virtutis donum,

quae illaesis liberi arbitrii iuribus a peccati servitute ΠΟ, eruit, et ad beatam operandae salutis libertatem perducit. Duos igitur Augustinianae doctrinae fundamentales articulos , gratuitam nempe electorum Praedestinationem , et intrinsecam gratiae Iesu Christi emcaciam adoptamus . XIII. Hane, duce S. Augustino, doctrinam si tuere oportuit, ut ad Veritates , quae ad mores pertinent , et in paxi sectandae sunt, descendamus . Si non excusatio, sed poena peccati est divinae legis ignorantia , quotiescumque quis peccat contra Iegem naturalem, sive illam ignoret, sive ad illam non convertat animum , sive de illa dubitet, peccati reus semper habendus est. En igitur ethicae regulam certissimam. Ignorantia, inad Vertentia, et pro- habilitas excusare eos certe non possunt , qui Pryecepta legis naturalis infringunt. Si intellectus noster obtenebratus est et obscuratus, hoc ipsum iusta poena peccati est, nec ad peccati excuSationem est producendum. Igitur ut veritas quae actuum nostrorum unica

regula est , inveniatur, adiumenta omnia adhibenda sunt, interque tenebras et dubia illa tenenda pars quae favet legi, et nisi de actionis honestate certi:

145쪽

ludo moralis habeatur, nunquam agendum est. Q inde iusta peccati poena convictus est, clarissime Cq-gnoscit, peccati Periculum se cavere non posse, nisi .Supradictas regulas servet, quas recta ratio docet, Sancti Patres tradiderunt, et sine contradictione Observavit Ecclesia usque ad postrema haec tempora.

quibus, ut Summus Pontifex Alexander VII. observavit , adeo effrenata opinandi licentia, et evangelicae simplicitati, et Sanctorum Patrum doctrinae contraria invaluit, ut inter luxuriantes hominum opiniones ici omnibus ethicae Christianae partibus agitata Sponsa Iesu Christi per annos plures gemere Cogeretur. XIV. Secundo eκ praefinito Redemptionis ordine Iesu Christi, et mysteriorum ad ipsum spectantium fidem necessariam esse colligimus. HinC qu, cumque huiusmodi ignorat mysteria, absolutionis incapax erit. Vae tamen Pastoribus, qui populum sibi

commissum in christiana fide, quae salutis fundamentum CSt., erudire non Satagiti Perperam vhro de iustorum iudiciorum Dei, cui vult fidem concedentis, cui vult iusto iudicio denegantis, prosunditate dispiniatur. Nobis sat s est nosse , per hanc fidem voluisse Deum afferre salutem, et sine hac sperari nullatenus Posse , ut inde et necessariam nostri populi instruotionem , et ad recipienda Sacramenta incapaces esse concludamus, qui fundamentalia fidei nostrae mysteria ignorant.

XV. Ex veritatibus in articulo praecedenti expositis difficile non est , iustam infirmitatis humani

Cordis, et iustitiae ςhristianae ideam efformare. Cupiditas dominatrix animae morbus est, sicut quae ii Iam sanat medicina, est charitas. Ex hac notione de Cordis sanitate iudicandum . Cum dominantis in

hominis corde amoris non aequivoca signa patuerint,

tunc dignum merito iudicabimus, qui ad eam, quavper

146쪽

pee sacramenta sit, Sanguinis Iesu Christi participattionem admittatur. Verum euidenter apparet, timo. rem poenarum, et attritionem servilem non a cera ad sanandam animam, quae amore dominante rebus Creatis adhaeret. Contraria contra iis cinamirer . PectCati amor, nisi amore iustitiae, non vincitur. Tilmor Cohibere quidem manum, cor Vero Sanare non Potest . Hinc quae per attritionem factae dicun-tUr Conversiones, nec emcaces esse solent, nec diuinturnae . Humani cordis cognitio, et experientia quotidiana nos de hac veritate convincunt. Igitur ani marum Pastor, ante quam ad Sacramenta suos poenitentes admittat, ad non aequivoca charitatis dominantis indicia debebit attendere. XVI. Monet autem Evangelium , Signa, eX qui

bus de cordis conversione iudicandum sit, esse fructus bonorum Operum : ex fructibus eorum cognoscetis eis. Haec est igitur in tribunali poenitentiae regula obser- randa . Poenitentium promissa, lacrimae , protestatio. Des Signa sunt communia cuilibet ad Sacerdotem accedenti . Soli fructus operum moraliter certum conversionis indicium exhibere possunt. Cum Dei amovanimam Possidet, operosus et emcax est: amor aut OF ratur , si est, aut si non operatur, non est. Eosderra erga Deum affectus dominans in corde charitas, quos erga creataS res dominans cupidita A producere solet.

XVII. Divinae gratiae oeconomia in Salute humani generis procuranda aliam maximi momenti veritatem Pastores docet , nempe passim a Deo non nisi per gradus conversionem cordis operari. Ea in Providentiae rationem , qua voluit Deus, ut lim,

num genus per varios status transiret, donec plen, ludo temporum illucesceret , S. Augustinus comparat cum ea, quam in conversione peccatorum tenet. Tres igitur status cpnsiderandi sunt, cum Paeccato

147쪽

res ad poenItentiae Sacramentum accedunt , status ignorantiae , status legis , et status gratiae. Pro. variis, in quibus ii versantur, statibus remedia applicanda sunt, et de dispositionibus iudicandum. Si .

Iron Cognouecit Peccatum , neque ipsius gravitatem, nec miseri status sui infelicitatem adhuc sentit: tunc instructione , rerum caelestium meditatione , et gravioribus correptionibus opus est, ut propriam sentiat infirmitatem. Si cognoscit peccatum , et sub Servitute malarum consuetudinum gemit : plena prudentia et charitate agendi ratio est ipsi tempus Concedere Sentiendi pondus peccatorum suorum , ipsum Coram Deo humiliari , et exhortari , ut oret , ac ita gratiae a servitute liberantis necessitatem agnoscat. Si denique detestari peccatum incipit, si cum suis ConCupiscentiis pugnat, tunc transit ad statum gratiae. Verum nec Semper , nec Statim haec gratia triumphat. Non unico momento Deus amorem dominantem inspirat . Charitatis adhuc parvulae motibus illum ervidit ad pu3nam. Hinc vincere conatur, et recidit. Cavendum, ne haec divini amoris semina suffocentur , Sed precibus, et pietatis exercitiis nutrienda sunt, donec adulta, et robusta charitas amorem Contrarium Uincat. Hoc autem Pastor cognoscere in Poenitetnte poterit, si constanter illum a peccato cessantem Uiderit , et bonis operibus ardenter incumbentem. XVIII. Ex natura gratiae, quae Cor ConVertit

ad Deum, facile quoque intelligitur , transitoriam .

inconstantem, et instabilem non esse, ut Vulgo C. ditur , Veram cordis conversionem : habet ipsa quamdam firmitatem atque constantiam; et quamvis ina- missibilis omnino non sit. non tam lacile nec tam frequenter amittitur . Si quae affectio animum possis deat , cordi dominetur, et ad se nostrarum Cogita tionum, et affectuum maximam partem trahat, nec

Diuilia

148쪽

Passim nec facile subiacet mutationi . Quotidiana terrenarum affectionum exempla non desunt , quaπcum humani cordis dominium arripuerint, id ipsum Commonstrant. Iam vero minor sane non inest charitati vis, quam ceteris affectionibus: fortis ut mors dilecsio. Sancta Dei dilectio nobis divinitus inspirata , si affectibus nostris eam dominari contingat, tantum habet Virium, ut obstacula superet, et contrarias vici Cat delectationes. Qui illam ita imbecillem credit, ut quolibet tentationis vento extinguatur et pereat, charitatis naturam ignorat prorsus, et iniurius este mcaciae donorum Dei. Hinc4non tam facile fidendum iis poenitentibus edocemur, qui licet a peCc tis Suis resurgere Conentur , saepe tamen in eadem relabuntur, et confessionum et criminum veluti circulum faciunt. Non saltat iχs male concepta humani cordis 1mbecillitas. Sustentata ab omnipotenti Dei gratia infirmitas hominis fortis efficitur, et roa busta , nec tam lacile terrenorum affectuum tentatio.

riibus cedit. Ad haec principia exigi debet praxis Confessarii erga relabentes in crimina. XIX. Absolutiones praecipites et imprudentes a salsis libertatis et gratiae notionibus maxima ex parte fluunt. Si homo in quadam aequilibrii specie

consideratur aequalibus inter bonum et malum viribus instructus , humani cordis Corruptio , et abyssus in ordinatorum affectuum, in quibus nullo nos aequia librio pollere intimus cuiusque senSus, et continuae experientia testatuur , non est attendenda . Hinc Vera animi humani infirmitas ab oculis evanescit, et non nisi eXteriorum actuum substantia consideratur . Aliunde vero si gratia a libero arbitrio de- Pendens , et Voluntatis Consensui alligata existimatur , facile nimis est poenitentis protestationibus credere, qui et se poenitere, et nolle amplius peccare

te .

149쪽

I- , SESSIO III.

testatur. Gratiae versatilis, et reipsa libero arbitrire subiectae praeconceptio viam praecipiti poenitente absolvendi facilitati aperiat necesse est. Interest ergo quam maxime in animarum regimine , ut Confessarii menti semper obversentur iustae notiones servitutis peccati, sub qua post Adae lapsum liberum gemit arbitrium ; tum gratiae naturae , essicaciae , gratuitatis, et modi, quo cor hominis sanitati restituitur. XX. Plures alias instructiones pro regula Sace

dotis et poenitentium ex iisdem prinei piis dogm ticis eruere licet. A victrici gratiae Iesu Ch isti vim

tute discimus , de peccatorum 'etiam pertinacio eonversione numquam esse desperandum ; ipsorum imbecillitates, atque relapsus sine fastidio tolerandos; atque instantius orandum Deum, ut in ipsis suarum dominantium cupiditatum victoriam perfecte coinpleat. Discimus confortare poenitentes cum sp coelestis auxilii, ut omnem fiduciam suam in manu Dei reponant , ne licet inveteratis habitibus irretitianimum despondeant. Gratiae gratuitas docet nos Dei iudicia adorare, in administratione Sacrame-rum praescriptis a Christo regulis ' adhaerere , miseri-eordias Domini patienter expectantes. Inde etiam nΟ-vimus salutarem timorem in animis eorum incutere, qui in se ipsis nimium confidunt. ut unusquisque cum timore et tremore salutem suasis operetur . IneXhaustum denique in eκpositis veritatibus thesaurum habemus p unde opportunas nobis , et animabus nostrae curae Commissis instructiones desumamus. Super illas omnium Christianarum virtutum exercitium Vertitur . Illarum ope timor, humilitas, spes, fiducia in Deo excitatur. r ipsas et gratus producitur erga Deum animus , edi Dei proximique charitas infum

matur . . . ' L.

XXI.

150쪽

- XXI. Hine non est mirum , si concussis aetate' ostra praeiactis fundamentis omnis resig onis christianae compago magnum detrimentum passa sit. Immutatis libertatis, gratiae, et praedestinationis notionibus , ipsae, quae ad mores pertinent, sententiae immutatae fuerunt et effraenis illa absolvendi facilitas invecta, quae omnium origo est foecunda malorum, quae ab Eeclesia tolerantur. Verax christianae iustitiae idea abolita , et in charitate consistensi religionis spiritus extinctus est ; et vanum pharisaicae iustitiae simulacrum , solumque christianarum Virtutum nomen unice permansit. Per varias hominum opiniones, et arbitraria in his doctrinae capitibus systemata, Babylonicam quamdam ineptarum opinionum confusionem in universam morum doctrincra praecipue vero in poenitentiae administrationem , Vidimus introductam. Mutationem hanc e* principiorum Connexione Contigisse , gravissimi non minus

Galliae, qnam Italiae Theologi evidenter demon.

Straverunt . ' ci, im XXIII Uolentes igitur ad praxis simplicitatem ,

et uniformitatem reverti, exposita in articulo secum

do principia adoptare decrevimus , quae in anim rum regimine nostrae agendi rationis landamentum constituent. Secuti doctrinam Sancti Augustini, quam Ecclesia veluti pretiosam sibique a Des commis-s m haereditatem semper conservavit , se Aperque proposuit, et commendavit fidelibus , ut e e variis deeretis colligitur Summorum 'Pontificum Clementis

VIII., Pauli V., Alexandri VII., Innocen ii XI., Beznedicti XIII. , Clementis XIII. de eorumdem principiorum Veritate nullatenus dubitavimus . Sed quoniam postremis hisce temporibus, infinitae suspiciones circa purioris doctrinae articuIos, et scriptores Certissime orthodoxos partium studio disseminatae sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION