Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

essent , quas contra christiani nominis hostes idem subminiStrabat. Obtinuit isthaec consuetudo per aliquod tempus etiam post datam Ecclesiae pacem; sed postea in Ecclesia latina considerari coepit , eo maiorem fideles consecturos utilitatem , quo maiori cum Cognitione , et maiori bos dispositionibus actualibus ad hoc Sacramentum accederent. Ob varias Circuminstantias trium primorum saeculorum praxis identidem re Vocata , et teneris etiam infantibus , licet eadem non adesset ratio , Confirmatio administrata fuit. Aliqui tamen ecclesiasticae disciplinae restauratores non defuere , inter quos S. Carolus , qui ostenderunt , quantum eidem Conveniens esset, eos tantum

ad hoc Sacramentum admittere , qui rationis HSta pollerent , maiorem inde utilitatem percipi posse considerantes , Si cum cognitione susciperetur . X. Et nobis itaque conveniens videtur , ad Confirmationem non admittere bapti Zatos, antequam Tationis usum attigerint, exceptis particularibus Casibus , praecipue vero si infans periculose infimmetur : tunc enim considerandum est, infantem illum , si sine Sacramenti Confirmationis gratia decederet, eo gloriae gradu, qui gratiae necessario res pondet , cariturum eSse .XI. Quamvis pro certo habeamus, etiam Sine hoc. Sacramento hominem consequi posse Vitam aeternam, cum etiam sine hoc iustus esse queat ;eorUm tamen sententiam reiicimus, qui eiusdem desiderandi et suscipiendi nullum praeceptum tam divinum quam ecclesiasticum cognoscunt. Idcirco teneri singulos adultos dicimus tum divina tum ecclesiastica lege , ut quolibet tempore confirmari Cure0t, tunc Vero magis cum Episcopus prope est, et ad Confirmationem aliis administrandam paratus; in

182쪽

SESSIO IV. II5

Hs Vero etiam urgere praeceptum , si quis Periculosa infirmitate decumberet, aut si aliqua in christia-

Dos persecutio eXcitaretur.

XII. Non est dubitandum , quin teneantur patres Et matres, tutores, et domini proprios sibi subditos onere et sollicitare, si negligentes sint, ut Confir oratione donentur. Trium annorum Poenitentia , quae iis parentibus imponebatur , quorum incuria Contingeret, ut sine hoc Sacramento ipsorum filii morerentur, hoc invictissime demonstrat. De hoc igitur munere illos Parochus admonebit. XIII. Prae ceteris vero tenetur Parochus ipse suos , quos hac in re noverit negligentes, Par ecianos exhortari , et eXcitare , ipsorum sub oculis po-Dens canonicas poenas a Concilio Rhemensi adversus eos sancitas, quos nulla huius Sacramenti suscipi cndi tangit sollicitudo. tum spiritualia commoda. qui bus ii voluntarie privantur , ac demum Pericula , quibus exponuntur, qui a tot undique hostibus cim cum septi , iis viribus instrui per Confirmationem negligunt , quibus ipsorum impetus repellantur . Ouapropter populum suum haC in re instruere Parochus non Cessabit, nec quidpiam praetermittet, ut ad Confirmationem suscipiendam semper dispositi sint ; tunc vero maxime hac de re sollicitus erit , cum Episcopus Confirmationis in ipsius paroecia aut vicinis administrandae diem decreverit. XIV. Tunc frequentiores esse oportebit ipsius instructiones, in quibus de iis, quae scitu necessaria

christiano sunt, disseret, praesertim vero in iis ver sabitur, quae ad hoc Sacramentum directe spectant, eius naturam atque virtutem modo facili, et omnisum captui accommodato eXponens , et adnotare Satagens , quod praeter Spiritus Sancti gratiam, quae cum ceteris eiusdem divini Spiritus donis animae

183쪽

nostrae communicatur, eamque contra omne nostrorum hostium tam interiores, quam externos impetus roborat, etiam characterem, uti Baptismus, i

Primit, sive signum quoddam spirituale, et indelebile , quo fit , ut nonnisi semel recipi queat. Tanridem et sacrarum Cerimoniarum, quae in eius administratione obsemantur , sensum eXplicare non omittet .

XV. Praecipue vero in exponendis dispositionibus i inmorabitur, quae necessariae sunt, Ut digne qui, ad hoc Sacramentum accedat. Itaque Cum ideo fuerit instituta Confirmatio, ut nos in Christianae fidei legisque professione firmiores redderet et charitatem in nobis augeret atque perficeret, Vitam animae in eo, qui Confirmationem suscipit, inesse oportere docebit . Quare si qui essent inter P roecianos suos, qui baptismalem innocentiam usque ad id temporis non conservassent, illos mature C rabit disponere , ut poenitentiae Sacramentum recipiant , quo iustitiam consequantur. XVI. Statuta autem die appropinquante Parochi munus erit confirmandos admonere et exhortari , ut orationi instent frequentius . et die saltem praecedenti per ieiunium qui possunt , ceteri per aliquam abstinentiam se praeparent exemplo Apostolorum , qui Spiritum Sanctum expectantes in oratione et ieiunio perseverabant. XVII. Absoluto Sacramenti ritu confirmatos P rochus hortabitur, ut septem ipsos dies in pietatis operibus, et gratiarum actionibus propter dona caelestia in

hoc Sacramento acquisita se se exerceant, eamque

diem , qua gratiarum huiusmodi participes faeti sunt , iisdem peculiaribus pietatis , et charitatis ehristianae ossiciis quotannis notent et celebrent.

184쪽

DE EUCHARISTI A.

f. I. um nulla erga Deum religio sit, neque vita et salus sperari ab homine possit nisi in illo, qui novi foederis A Uelus constitutus aeterni Pontificis officio fungitur , nostraeque salutis auctor et consum maior est; ex Dei Patris Omnipotentis consilio provisum fuit, ut idem usque ad iaconsummationem Sanctorum inter homines habitaret, unde eidem coniuncti de vita ipsius vivere possent, atque hoc per ritum quemdam sensibilem , ut hominum natura exigit, perficeretur. Hoc in Eucharistiae institutione factum est. In ultima Coena Dominus noster accepit panem , suoque Patri gratias . agens benedixit , fregit , deditque Apostolis dicens : accipite et mann ducate, hoc est Corpus meum , quod pro vobis traditur. Dehinc accepto calice iterum Patri gratias agens benedixit, et distribuit dicens : bibite, hie est Sanguis meus , qui pro Vobis, et pro multis effundetur . Denique rad Apostolos ipsos conversus . quos tunc novi foederis Sacerdotes instituebat, iis. dem, et eorum in Saeerdotio Successoribus' praecepit, ut ritum hunc continuarent, dicens: hoc facite

in meam Commemorationem .

His innixa verbis haec Sancta synodus in Spiri. tu Sancto congregata eatholicam fidem, quae pd inus Μ euin

185쪽

eueharistici naturam spectat , expositura est. Et primam profitetur , se cum Ecclesia universali credere , panem triticeum, et vinum ex fructu vitis evressum huius elementa constituere . De pane , licet Orientalem Ecclesiam fermemtato Utentem non damnet, morem tamen Ecclesiae Occidentalis azymum adhibentis retinendum eSSestatuit; sicuti et circa eiusdem panis quantitatem et figuram communem amplectitur consuetudinem. Apostolicae deinde Traditioni per canones , et Ecclesiae praxim confirmatae adhaerens, modicam aquam cum vino commiscendam esse credit; atque ad spiritum aedifieandum idoneam approbat cor Suderationem mysticae illius significationis per huius modi mixtionem repraesentatae, quam Post aliquos Patres Liturgia nostra declarat. Ceterum etiam sine aqua vinum consecratum arbitratur, ideoque' iuxta Ecclesiae Occidentalis usum statuit, expleto iam Consecrationis ritu in solo vino , non esse a Sacerdoteaquam in calicem infundendam. Nullum autem declarat Synodus ritum super haec elementa perfectum, siquidem fuerint adeo immutata atque Corrupta , ut naturalibus ipsorum qualitatibus εpoliata iudicentur , eosque ut peccati reos condemnat , qui iisdem non integris uterentur. Quod ad ritum pertinet consecrationis, hane per repetitam Iesu Christi actionem , et Verba perfici existimamus , et iuxta Liturgiae nostrae instituta retinemus . vix prolatis Christi Domini verbis comsecrationem esse perfectam .

Denique quod pertinet ad Ministros, credimus illos esse , quibus δietum fuit: hoc facite in meam commemorationem : nempe Apostolos, et eorum in S, eerdotio successores OF piscopos , aliosque Per Sa cram ordinationem creatos Sacerdotes; et contra

186쪽

haereses haec dogmata impugnantes iam prolatam a Patribus et ab Ecclesia condemnationem ren

II. Quod ad huius ritus emcaciam pertinet, ut fidei catholicae dogma credimus , post panis et vini

consecrationem, Christum verum Deum et hominem sub illarum rerum sensibilium speciebus Vere, re liter, et substantialiter contineri , et quicumque di- Aerint , Contineri tantum in signo , in figura , et in virtute, eos Cum Ecclesia damnamus. Praeterea veluti eiusdem fidei articulum retinemus , tun C omnem, Panis vinique substantiam cessare , speciebus Solis manentibus , et totum Iesum Christum in hoc Sacramento sub qualibet specie . et sub cuiuslibet speciei parte quacumque separata contineri , et tanquam fidei Contrariam illorum semientiam damnamus , qui elementorum substantiam una cum Christi corpore et sanguine permanere

contendunt.

In quaestionibus autem scholasticis de modo, quo sub hisce speciebus Christus existit, de earumdem specierum indole , aliisque similibus, Opportunum Synodo videtur, iuxta Patrum morem atque doctrinam , nullatenus Parochos Uersari oportere , immo nec illas proferre, sed cum simplicitate haec mysteria retinere , et docere, curantes, explicata divini erga homines amoris omnipotentia , firmam in haec mysteria fidem in populi cordibus vivificare et ac

cendere .

. Iubet vero, ut maximam adhibeant diligentiam in dispellenda a fidelium mentibus praeconcepta quacumque idea, quae in hoc mysterio vile quid sapiat et materiale, ut illos doceant, Christi corpus non esse animali corpori comparandum, sed spirituale esse, et vivificum, et in Eucharistia reperiri non modo . et M a Ce-

187쪽

ceteris corporibus naturali, sed modo quodam suis pernaturali, et spirituali, quem licet verbis nequeamus exprimere , cogitatione tamen per fidem illustrata Deo esse possibilem intelligimus . Ex hactenus positis articulis primum consequLtur , Eucharistiam esse Sacramentum, quoniam ipsa Iesum Christum continet, qui nobis gratia, vita, et salus factus est, eumque sub signo exteriori continet, nempe sub speciebus panis et vini, quae spiritualem animae cibum et convivium repraesentant. Secundo, hoc Eucharistiae proprium esse , et singulare , dum Sacramenta alia in ipsorum usu virtute sanctificandi Praedita sunt, in Eucharistia etiam extra usum ipsum sanctitatis Auctorem reperiri : quippe cum Ecclesia credimus post consecrationem ante et post usum eius etiam in particulis post communionem reservatis I sum Christum inveniri , donec species corrupta

prorsus fuerint et immutatae. Et contrarium sentientes Heterodoxos iterum condemnamus. Quod vero spectat ad indicatam Eucharistiae com Ser ationem, Veteres canonta renovare placet, qui bus statutum erat, tot dumtaxat particulas conse Vandas esse , quibus pro infirmorum usu, gravique urgente necessitate opus esse poterit.

III. Cognita huius Sacramenti natura, e gnos Lamus et confitemur, Christam, qui in eo continetur, latriae cultu esse adorandum. Et sicuti Ecclesia . ut hunc exprimeret cultum, ab aliquibus saeculis Solemnis expositionis usum, et Sacramenti in publicis processionibus in festo Corporis Domini dela. tionem invexit, ita nos usum hunc uti pium et rct. ligiosum amplectimur . et iustas sanctasque eme causas institutionis hui modi confitemur.

Considerans autem Synodus , fidelium pietati ac servori, et debitae erga hoc Sacramentum ven

188쪽

rationi magis consultum iri, si usus exponendi g, iud in ostensorio, et in publica prodessione dese rendi in sola Festivitatis illius Octava restitueretur ,

hunc revocandum statuit, morem dumtaxat retinens,

qui in Cathedrali Ecclesia obtinet , illud semel in mense eXponendi ; et decernit, ut Θiebus dominiccis, aliisque festis solemnibus ad ipsius adorationem Populus Congregetur , quin tamen e loco, in quo residet, eXtrahatur ; atque ut Parochus data curn pixi de clausa benedictione hanc adorationem absol

vata

Circa modum vero in huiusmodi celebrandi ritibus retinendum, instituta iam usu recepta sit, Ve luti Synodales leges, amplectimur; id solum praeterea desideramus, ut Sanctorum Litaniis eae, quae Christi Sunt, Surrogentur a) . IV . Exposita catholicorum fide circa Euchari stici Sacramenti naturam , realem Iesu Christi prae sentiam , ipsique debitum cultum , sublimes illius aCtionis characteres explicabimus , in qua isthaee mysteria a Christo instituta sunt, et unde ab Ec- νclesia repetuntur . Ac primum actionem ipsam verum esse Sacrificium cum Ecclesia catholica profite mur; . et quidem illud, quod sub lege naturae , et sub lege Μoysis per varias sacrisciorum imagines praefiguratum fiat, quod utpote illorum consummatio et perfectio omnia , quae ab ipsis significabantur, bona complectitur, proindeque tale, quo non solum Di vinitati debitus honor , laus, et benedictio , et gra tiarum actio pro beneficiis hominum filiis misericor diter elargitis impenditur, sed in quo et Vera pec

i Vide Append. n. IV. V. VI. zj Vide Append. n. VII.

189쪽

eatorum remissio, et debita divinae iustitiae satis. factio continetur ; et ideo anathemata renovamus , quibus Heterodoxorum errores his veritatibus repugnantes ab Ecclesia damnati fuerunt. Naturam autem huius Sacrificii expendentes , nullatenus a Sacrificio Crucis seiunctum hoc , aut di Uersum esse' testamur, cum eadem in hoc victima ab eodem Sacerdote, nempe Iesu Christo, offer tur; et quamUis partes omnes Contineat, qUae Veri Sacrificii essentiam constituunt Oblationem scili-Cet , et Veram ac realem immolationem, ab illo tamen non nisi in modo offerendi distinctum est , quia nempe sine sanguinis effusione perficitur. Hinc

nullam Sacrificio Crucis per hoc irrogari iniuriam

confitemur ι quoniam diversitas modi non solum Sacrificii novi foederis unitatem non destruit, sed illam potius conservat ; inde etenim fit , ut eadem victima immoletur. Et sane si Iesus Christus post

resurrectionem suam incorruptibilitate donatus amplius non moritur, aut cessare Sacrificium oportebat , quod sine actuali victima perfici nequit , aut immolationem institui , quae ab immolatione Crucis quodammodo dependeret, ab illa tamen esset distincta ; quoniam vero haec immolationis species nostrum superat intellectum , hunc in . sincerum O, sequium fidei erga tantum mysterium captivamus , et omnem, quae in hac fide occurrere posset, dissi cultatem in Eucharistiae institutione a Christo su , latam fuisse cognoscimus . .Vivebat siquidem ipse ;nihilo tame a miniis mortis suae Sacrificium obtulit , et novi foederis Sacrificium , quod nondum morte

obsignaverat, proprio sanguine confirmavit. Cum vero nostrae Religionis institutor nos doceat, Ueros adoratores in spiritu et veritate Doum adorare , Eucharistiae Sacrificium natura sua spi-

190쪽

SESSIO IV. m

rituale esse credimus; et quidquid visibile et exter num est, Veluti signum , et Sacramentum veri et invisibilis Sacrificii cum S. Augustino consideramus: nimirum non carnalem' victimam, sed spiritualem et incorruptibilem. Corpus videlicet Iesu Christi, iaipso consummari credimus igne charitatis,Spiritus Sancti, per quem Pater illam sanctificavit, verumque Sacerdotem esse Iesum Christum , qui Patris semet ipsum osteri. Ab hoc perenni Sacrificio omnes gratiarum , et benedictionum caelestium divitiae ad nos

derivant.

i. U. Ceterum huius Sacrificii Sacramentum , quippe a Christo institutum , et naturae noStrae conUeniens , veneramur. Licet enim prae Iudaica Iege spiritum et veritatem leX nova Contineat , donec tamen aedificium , quod in Christo Iesu Constructum est, in perfectum Dei templum e creverit , et nos mortalitate Spoliati fuerimus , sub symbolis et aenigmatibus dona spiritualia possidemus , nec ea facie ad faciem possumus aspicere. Praeterea etiam ex eo Sacramenti huius ' utilitatem

recognoscimus , quod Christiani in actione Sacrificii cum illa victima uniri debent ; credimus enim Sacrificium Iesu Christi cum Sacrificio coniungi

totius redemptae civitatis, quae cum Capite suo in sanctum Dei templum veluti holocaustum ingreditur, et Cum ritribus confitemur , hoc esse notialiter fieri in Altaris Sacrificio propter eam , quae per ritus sensibilis signum exhibetur, fidelium cum victima coniunctionem. Quod vero ad hunc ritum externum pertinet, imprimim Missae Canonem iam a multis saeculis inistroductum approbamus ἡ in illo etenim omnes veri Sacrificii partes exprimi , nullumque errorem, immo nihil quod sanctitatem et pietatem non spiret, som

SEARCH

MENU NAVIGATION