Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

erat corruperunt, suisque subtilitatibuς tumid. nauaclitum illum et male acceptum meritorum Christi, evSanctorum thesaurum Confinxerunt , Claraeque ideae absolutionis a poena canonica confusam et falsam meritorum applicationem suffecerunt. Si haec merita erant infinita, thesaurus pariter infinitus esse debeabat; hinc illa adeo scand .dosa indulgentiarum dissi patio, quae ignorantiam populorum magis magisque Nutrivit, et falsam magni lucri faciendi per has imdulgentias opinionem fovit. Quod vero magis dignum

est lacrymis, isthaec Chimerica meritorum applicatio. ad defunctos permeare coacta fuit, et huiu adeo ruentibasi illud innixum est impotens desiderium Indulgentias pro defunctis multiplicandi, illaeque apparuerunt appensae muris ridiculae tabellae Indulgentiarum, quae defunctorum animabus applicari possint, Ait rium privilegiatorum , aliorumque similium . XVII. Super haec mala maximo dolore gement stabile etiam in praesenti remedium ipsis afferre opta

vissemus ; at Considerantes necessariam inter in in gentiam et Poenitentiae systema relationem interemis dere , ipsis sicut oportet prouideri non posse Crediamus , antequam Dioecesis Rituale determinetur, et

stabiliatur, quod a paterna Episcopi et Pastoris no Stri cura et zelo in prima futura Synodo factum iri confidimus. Constituto in hoc Rituali poenitentiae ordine et tempore , illisque poenitentialibus canoniis bus , qui praesentibus circumstaqtiis et Dioecesi no-Strae Convenire poterunt, renovatis , tunc facile erit inducere antiquum indulgentiarum systema ,

quas Parochi et Confessarii pro sua quisque prudentiri

cum Episcopi venia concedere poterunt. HaeC no-Stra Vota sunt, et desideria, quae in Iesu Christi Salvatoris nostri misericordia cito perfectum iri spe

ramus .

222쪽

XVIII. Interim providemus, ut omnes , quae Ecclesiarum ianuis astigi solent , Indulgentiarum

tabellae penitus auferantur , praesertim Vero, quae Indulgentias pro defunctis , et altaria privilegiata indicant. Indulgentiae per modum absolutionis conferendae sunt . et ideo Confessarii, cum poenitentes absolvent, declarabunt, vi tantum indulgentiae ipsis ab Episcopo aut alio pacto valide concessae, i PSOS ab obligatione universam poenitentiam Canonicam subeundi dispensari, eamque ipsis exhiberi clemen tiam , quam hodierna fert prolapsio disciplinae. Cinrabunt vero Parochi suos instruere de his veri tatibus , quae adeo pertinent ad poenitentiae reforma tionem , - et propterea iis utentur principiis , quae in supra citato opere de Indulgentiis eXponuntur .

DE CASIBUS RESERVATIS .

XIX. Quod ad casus reservatos pertinet, de quibus iuxta epistolam die 6. Martii anni I 785. ab amantissimo Pastore nostro Parochis directam in hac Synodo agendum esset, hoc ad futuram Syno dum differendum esse existimamus, cum Ritualis liber expositus fuerit et reformatus . Quorumdam C Suum reserVatio , qua nobis admirabilis illius disci plinae vestigium proditur, quae primorum Ecclesiae saeculorum gloria et decus semper erit, nihil aliud in praesens censeri potest, quam indiscretum pro inferioribus Sacerdotibus vinculum ; et pro poenutentibus sonitus sensu Vacuus , quibus haec reserva tio parum negotii facessere consuevit. Rituali et poenitentiae ordine reformato, nullum amplius habituras locum similes reservationes speramus, aut huic reservationis ideae melius et utilius christianis argumen

223쪽

Iml Prineipis nostri animus, nostrique Episcop; etiarae pastorales lil , et nos , ut haec stabili mandenis tur executioni , precibus nostris Dominum sollicitabimus . s

DE EXCOMMUNICATIONIBUS.

XX. Excommunicatio poena est maxima et ex. trema , quam Ecclesia infligere potest. Huius do. Quinam expressam habemus in Evangelio . Si perea verit in te frater tum, vade et corripo eam , dicit

Dominus , inter te et ipsum solum . . . . , si autem te

non audierit, adhibe tecum adhuc umin vel duos, ut m ore duorum υel trium testium stet omne verbum quod si non audierit eos , dic Ecclesiae: ri autem G. clesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et ptiblicanus . Divisio igitur et segregatio ab Ecclasiae com munione poenae huius naturam et effectum constituatini. Qui Ecclesiam non audit et pertinax in graviorum eius praeceptorum transgressione perseverat, suaeque doctrinae per voluntariam malitiam remagnat , si post correptionem non resipiscit i a clivia Dorum mysteriorum participatione arcetur , in Coma munibus oblationibus suum nomen dare non Potest inec in publicis precibus coniungi cum ceteris; uno verbo omne ecclesiasticum Sacrumque vinculum cum illo disrumpitur . Hinc est, quod sapientiores Theologi docent, externum dumtaxat esse excomis municationis effectum , quia ab externa tantum Eca Cle lae Communione e Xcludit. Solum peccatum inaterna charitatis vincula abscindit, quibus interius Ecclesiae corpori cohaeremus, et consequenter inu

224쪽

ternam communionem rumpit, quae cum peccato nequit consistere. Ergo in adaequatam falsamque nonnullorum sententiam reiicimus , qui excommuniscationem vel solam rumpendae cuicumque bonorum Ecclesiae communioni sufficientem arbitrantur; multo vero magis plurimos illos effectus reiicimus , quos poenae huic ecclesiasticae pravae ex scholis

haustae sententiae, et barbarorum saeculorum usurpationes addiderunt haec enim sacram Christi doctrinam , et Venerabilem antiquitatem corrumpere nullo modo possune . Externa mala , temporales minae , Coactiones , exilia, aliaeque similes poenae ad Ecclesiae potestatem non pertinent.

XXI. His principiis positis fieri vix potest, ut

errore perculsi non admiremur eam , quae in Miquo praeteritorum saeculorum dominata est, poenae huius praecipitationem et abusionem , quam licet poenam voluit quoque Christus esse remedium , quod pe Catorem , quin irritetur et pereat , ad resipiscentiam perducat. Multo magis vero cum sancto Trident,no Concilio perterriti sumus Considerantes, quantum huiusmodi censurae praeter modum excreverint, et per quas . inanissimas causas derisioni potius, quam pec catorum utilitati fuerint expositae , et quam inaudita idearum subversione quaedam censurae species invecta fuerit, quae per saecula barbara vocata fuit, ipso facto incurrenda . Excommunicationem huiusinodi Omnibus a Christo indicatis characteribus deqtitutam , aliosque posthabentem correctionis gradus , quos ipsi placuit constituere. veluti abusionem Omnis effectus vacuam nos habemus . Et sane quomodo in re tam gravi valida iudicanda erit sententia lata sine examine contra homineq in determinato', nec a iudice cognitos, nee a fidelibus, qui ab ipsorum communione sunt remov-di Cre mus ergo iuxta Oin

225쪽

nes naturales et divinas leges personale examen Ex communiqationem praecedere oportere , ideoque sententias ipso ficto appellatas non aliam habere vim, quam Seriae comminationis siue ullo actuali

effectu .

XXII. Hinc duo consectaria fluunt; inutilem primo esse introductam ab aliquibus saeculis formulam ab excommunicationibus absul vendi , in quas homo

christianus incurrere potuisset. Externi sunt eXcommmunicationis essectus , et ab , externa drintaxat Ecclesiae communione Ipsa ex natura sua excludit.

Quo pacto igitur huic eκtercae participationi restitui poterit, qui nunquam ab ea repulsus. fuit, sed semper et sine interruptione in ipsa perseveravit iecundo illas excommunicationes nullas et invalidas esse consequitur, in quibus praescriptus a Christo supremo et infallibili Ecclesiae capite ordo negligitur. P testatis dissipatio et abusio numquam esseCtum producit, qui a legitimo dumtaxat ipsius usu procedit . ,

XXIII. Quod hactenus de excommunicatione diximus, quae generalis poena est christianos omnei respiciens , ad dirigendas vulgares ideas in se vire poterit circa suspensionem, quae nihilo minor Poena est ad .solos spectans Ecclesiasticos. Cum aliquis ad sacram ordinationem aut ad Presbyteratum legitime admissus exi, ex divina dispensatione ius acquirit proprium , ad quod electus est, ministerium exercendi, praesertim vero quod in divinorum mysteriorυm celebratione versatur. Ac sine gravissimis causis , et sine illis cautionibus illoque ordine , qui in omni poena infligenda naturali ilire obaervatur , iure hos spoliari non potest. Qui hunc i

226쪽

negligeret ordinem, sanctissima societatis, et huma, 'nitatis vincula violaret, et nedum medicinalem pro priamque regiminis ecclesiastici poenam infligeret , iniustam et tyrannicam dominationcm ille sibi usurparet

XXIV. Nos itaque legitimam in Superioribus

Ecclesiasticis poteitatem agnoscimus inferiores ministros iuxta canones egaminandi et puniendi , proindeque potestatem ferendi in Sacerdotes suspensionem ; hoc tamen ius nullo modo arbitrarium esse Credimus, nec a pri Uata unius , qui semper eo abuti posset, opinione dependere . Haec absoluta dominatio Rem her ab Ecclesia reiecta fuit , tamquam vitium Ipsi Ecclesiae naturae et Constitutioni contrarium. Quapropter nullas et invalidas habemus illas Omnes suspeesiones , quae ex insom rata conscientia appellantur, quas violentia induvit ,

et hactenus Ignorantia conservavit; Certique SumuS,

Episcopos , quorum aliqui tanta cum aedificatione

paternum et amabilem sacrae suae auctoritatis usum

renovant, irrationabiles has abusiones perpetuo abolitu. ros. Quippe ius omne, rectumque regimen Postulat, ut, nisi probatum fuerit crimen , poena non infligatur, nec quispiam puniatur reus, quin de delictis suis convictus fuerit , aut saltem admonitus. Si igitur inferiorum ecclesiasticorum ossicium est , in iustis et regularibus Superiorum suorum definitionibus admittendis humiles se exhibere, et plenos obsequii, ossicium pariter Superiorum est ab illis omnibus sententiis , quae dominationem fastumque sapiant, abstinere . Equidem gratulari nos maxime possumus , quod in amabili agendi ratione

Pastoris nostri antiquae et mansuetudiniS , et modiderationis' exempla renovari videamus , cum aequissimo iure persuasus ipse sit , eum, qui secus age

227쪽

ret, ecclesiastieae disciplinae subversIoni eoopera. turam , iterumque inducturum illam Inquisitionis speciem, quam suptema Religiosissimi Principis nostri decreta perpetuo abolitam voluerunt ci .

228쪽

DE EXTREMA UNCTIONE.

Si quo tempore christianus adultus eontra spiritu Ies hostes caelestibus auxiliis adiuvari , et roborari indiget, tunc certe maxime iis opus habet, cum Per aliquam gravem corporalem infirmitatem Deus illum visitat. Cum timc humani generis i inimicus . elui semper circuit quaerens quem deverest, inveniat illum oppressum doloribus , viribus destitutum , in

profunda animi tristitia immersum , ac tum suorum deis lictorum memoria, tum severae in peccatores divinae iustitiae cogitatione, quae ipsius menti proxima obversatur, ad angustias redactum; facile est intellige. re tunc omnes a Daemone exercitum iri conatus et haudes, ut illum ad peccatum inducat, trahat in desperationem , et secum ad aeternam infelicitatem rapiat. II. Attamen Iesus Christus omnium miserieo diarum erga homines lapsos fons et meritoria camsa , humanae imbecillitati tanto periculo expositae virtute sua deesse noluit. Hinc muum adiumentum Praebuit, sive signum sensibile instituit, quod spirituales animae infirmi vires denuo suppeditaret, augens a ipsa charitatem, et consequenter Cupiditatem minuens , unde est, quod hoc signum sensibile verum

vi foederis Sacramentum diei et aestimari debeat ia

229쪽

III. Sane haec Sancta Synodiis innixa testimonio capitis quinti epistolae S. Iacobi , unanimi Ρ

trum doctrinae , omnium particularium Ecclesiarum tam occidentalium quana orientalium consensioni, a denique expressae Sancti Concilii Tridentini unive salem Ecclesiam reptaesentantis definitioni , firmiter Credit, supradictum signum ex septem novae legis Sacramentis unum esse, quod infirmo peccata dimi tat , augetque in ipso charitatem , et ad superandos

potestatis tenebrarum impetus spirituales vires Suppeditat . Credit pariter per hoc Sacramentum infirmianimam divina iudicia expavescentem recreari , adaucta spe peccatorum Veniam per unius Mediatoris Iesu christi merita obtinendi , et ideo ipsius

animum depressum et deiectum erigi . Credit denique hoc institutum fuisse , ut etiam sanitatem Corinporis . homini restituat, quoties utilis ea sit ad ani

mae salutem. .

IV. Pariter Sancta Synodus profitetur, Sacramentum hoc ad tanta gratiae auxilia infirmo rite dispo- alto suppeditanda institutum , illud esse quod a Patribus appellatum fuit, modo poenitentiae complementum pro peculiari quodam ipsius effectu, modo oleum infirmorum, aut sacri olei hanctio propter illam rem, quam simul cum precibus usui esse vesuit Christus ad sacrum hoc signum sensibile instituendum . A sa eulo autem XIII. usque ad praesens EXtremae Unctionis nomine passim iudicari solet, non quod hoc Sacramentum tunc solum , suscipiendum aut ministrandum sit, cum extremus vitae dies imminet, aut cum omnem

sanitatis spem vis morbi sustulerit; sed quia, eum iuxta praesentem Ecclesiae occidentalis disciplinam in infirmo , cui illud ministrandum sit, mortis Periculum per morbi vim immineat, hanc Sacram Unctionem ultimam fere esse contingit, qua L histianus in Ecclesia liniatur . U.

230쪽

V. Quamvis vocabulum Presbyter , quo ad Ex tremae Unctionis ministrum indicandum S. Iacobus utitur, aetate provectiorem aliquando significet, aut eram, qui in populo principem locum obtinet, non alios tamen ab hoc Apstolo eo vocabulo denotari eredimus , quam veros et proprie dictos Ecclesiae Sacerdotes , exclusis nullo modo Episcopis ; et

licet ab uno tantum Sacerdote ministretur , validum tamen esse hoc Sacramentum profitemur. VI. Attamen plurium Sacerdotum aliorumque e CCtesiasticorum conventum in huius Sacramenti administratione non reprobat Sancta Synodus; immo cum

ipsi probe perspectum sit, pluribus ad Deum d Precandum coniunctis , iuxta Tertulliani phrasim . gratam quamdam violentiam ipsi inferri, et ideo facia

ius , quod petitur, obtineri, conventum hunc Sacer dotum aliorumque ecclesiasticorum , aut etiam laico-Tum una cum Parocho , ubi commode fieri possit, ad aegri utilitatem nota solum approbat , sed etiam

desiderat.

UIL Cum, teste S. Ioanne Apostolo, nullus ades.

tus Christianus se sine peccato esse vere dicere possit, cumque Extremae Unctionis effectus peculi, Tis sit remissio peccatorum , eXtra omne dubium est, neminem gravi morbo laborantem posse sine peccato hoc Sacramentum praetermittero , quando

sine gravi incommodo ipso muniri queat . VIII. At si Chustianus aegrotans Extremae Umctionis auxilia sibi procurare tenetur, legitime etiam hinc consequitur . stricta teneri Parochum obligatione aliud administrandi, cum necessariae dispositiones iatim agnoscuntur . Immo explorata nobis res est, proprium Parochi vigilantis suique gregis amantis osti- .esum esse , Statim ad parochiani sui aegrotantis domum εe conferre, ut antequam morbus ingravescat,

SEARCH

MENU NAVIGATION