Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Bibus f cris adsistere possint, et omnia quorum ea inera erunt ministeria, dirigente Parocho, exercere ; qui demum Parochus singulis seκ mensibus de ipsorum vivendi ratione, et munerum exercitio Episcoporationem reddat. Quod vero pertinet ad frequentem Cathedralis aut Collegiatae Clerum, approbat synodus , ut praescripta methodus pro Collegiatis Pratensibus in regio edicto ga. Iulii I783. f. au i excutioni mandetur, ubi Capellanis, qui Ecel si is Carcerum et Lilii supradditi sunt, praescribitur. ut praeter quotidianum ipsarum ossicium onus etiam subeant audiendi confessiones aut in his Ecclesiis , aut in aliis urbanis vel suburbanis, ubi et missam celebrare, et Parochum iuvare possint , iuxta Epi copi aut Uicarii iussum , aut etiam ossicio supplere possint monialium confessiones excipiendi Nimis

enim ad Ecclesiae bonum, et animarum salutem refert, ut Sacerdotes omnes adnexa characteri suo ministuria exequantur. Quam ob rem Episcopum Synodus hortatur , ut sollicitudinem suam etiam ad Cath dralis Capitulum convertat , et cum aliquorum P rochorum, et Canonicorum consilio provideat , uehaec etiam Cleri pars utilior Ecclesiae constanterem ciatur. XXII. Interim Canonum sanctionibus inhaerens Sancta Synodus declarat, Ecclesiae bono, et anim,rum saluti prorsus necessarium esse, ne plura residentialia Beneficia in eodem Sacerdote multiplicata tolerentur, et idcireo hac in re quamlibet derogationem, aut dispensationem cuiuscumque generis esse reiiciendam , cum praecipuo disciplinae ecclesiasticae capiti deroget , et veluti prava abusio consideranda sit. Pro Ce

to pariter habemus, iuxta Ecclesiae spiritum pluribus

i Vide Append. n. XXIX.

252쪽

Beneficiis etiam simplicibus frui neminem posse IVerum hac in re Regii Principis sententiam Episco pis insinuatam maxime commendamus, omnia coniuno gendi Beneficia simplicia collationis, aut patronatus ecclesiastici , et praevio assensu regio patronatus Communitatis, aut Locorum Piorum, eaque collectis ossiciis et missarum legatis augendi , ut hinc unica massa esticiatur in patrimonium ecclesiasticum rein ducenda , unde pro indigentibus Ecclesiasticis con gma subsidia extrahantur. Donec autem REGIAE CELsITUDINI placuerit quidpiam de Patronatibus lai Cis decernere ex eo quo praeditus est Princeps iure pias Defunctorum voluntates in melius convertendi, Sacrum Concilium Domino benedicit, quod Princi pem excitaverit, ut animos Episcopis adderet prae sentatos sibi a Ρatronis Clericos reiiciendi, quando pose serium examen eos ineptos iudicaverint, qui in cura pastorali animarum saluti utiliter inserUiant; quoniam Patronorum ius eo usque non extenditur, ut mimas aptum populo ministrum exhibeant, istique iuri illud praeferendum certe est, quo gaudet populus , ut per bonum ministrum iuvetur et instruatur. Ita Episcopis liberum auctoritatis suae exercitium restituitur, bonisque et charitate ardentibus ministris Ecclesia donatur. Hinc numquam satis inculcare possumus executionem Encyclicae a. Martii datae an. II 8a. et alterius 6. Iunii eiusdem anni si . .

XXIII. Utilissime simul et sanctissime provisum fuit, ut Parochis , ubi opus fuerit, Capellam Coa

diutores congruo assignato stipendio adiungerentur. Ita si quidem et a nimio onere sublevatur Parochus, et Paroeciae regimini melius consultum est, et Coadii tores, dirigente Parocho, in cura animarum erudiun. Q. 3 tur ,

i) vide Append. n. XVII. XVIa

253쪽

ur, aptique sunt, qui ad Parocciae ipsius regliment

tibi vacaverit, promoveantur. Qua is re valde comvenire Synodus iudicat, ut in Paroeciarum vacatio De , ubi par meritum sit et necessariis pro anima rum regimine dotibus sit instructus , primus ex Capellanis promoveatur. Singulos autem principales Pastores in Domini visceribus hoc sacrum Concilium exhortatur, ut Coadiutores suos non veluti servos habeant, sed veluti fratres et in curae past

ratis exercitio Cooperatores. Quippe dominationis. Asperitatis , et superbiae spiritus in regno Christi habere locum nequit; quod regnum scilicet est dulce dinis, charit is, ac persuasionis . Qui primus dignita te est,i humilitate cordis ultinam esse debet, sicuti docuit Christus , primatusque in Ecclesiae regimioenon aliud secum fert, quam pondus, ac maiorem oneris partem , ardentiorem Zelum , et evicaciorem in animarum salute procuranda sollicitudinem. Hinc

Parochus principalis quantum ad populi sui aedifica.

tionem et salutem pertinet, eXemplo, labore . et pastorali sollicitudine ceteris praecedat oportet. Non farochis adiutorio, sed potius salutis consequendae impedimento Coadiutores essent, si aut alienis a Sacro ipsorum ministerio osticiis addicerentur, aut ipso rum in pastoralium munerum exercitio negligentiae fovendae inservirent. Cooperatoribus autem Parochi

debitam inculcat Synodus subordinationem , vigila ιiam , in propriis muneribus exequendis Zelum , et in dividendis cum ipso pastoralibus curis amoris et Charitatis spiritum, qui illos sub Parochi directione ad

populi salutem cum sancta aemulatione procurandam Coniungat. et unum cor animamque unam essiciat. LXXIV. Una ex praecipuis pastoralibus Curis instructio populi est. Veritates enim Religionis plene cdoctus populus per Dei gratiam vitae aeternae

254쪽

ructus proaucet, suique Pastoris erit consolatio . Atqui amantissimus Episcopus noster in pluribus epistolis pastoralibus gravissimum fideles instruendi munus , et illius adimplendi modum suis Parochis in culcavit . Ipse meliores libros indicavit, ex quibus plena et solida populi instructio hauriri possit, nos vero praescriptum ab ipso per epistolam encyclicam diei 1. Maii 178a. pro adultis usum optimi Catechismi Neapoli typis editi , postremo autem Venetiis hoc titulo : Educatione ed Instrusone cristiana , o sis Instruitone reuerale sulle verita cristiane in fomina di Cateschismo; veluti pro synodali lese suscipiendum Volumus. Pro parvulis pariter approbamus Episcopi Lugdunensis catechismum, qui nunc Pr ti rumsus imprimitur , et a plerisque Parochis adhibetur ;novissime autem ab Episcopo nostro adoptatus est,

et ab aliis tribus Uenerabilibus eius Confratribus, nempe ab Episcopo Cortonensi, ab Episcopo Colliensi, et ab Episcopo Clusiensi et Plentino , qui tres una cum ipso Catechismum quoque pro adultis adoptaverunt I . XXV. Indicatis praescriptionibus constitutis .

qutae praecipua capita resDiciunt pro sacrorum ministrorum electione , Beneficiorum Collatione, et Cleri decore atque honestate, quae circa res alias pro persecta Dioecesis resormatione disponenda erunt,

suggeret Sancta Synodus , quoties primo ipsius Pastori Confratres suos convocare libuerit. Interim persuasum habens , omnia quae necessaria sibi sunt

pro bono Dioecesis sibi commissae regimine a Iesu Christo Episcopum accepisse , ab ipsius doctrina et pastorali sollicitudine sperat , non solum essicaciusquam fieri pote Si executioni m Madatum iri , quae Q. - unaci Vide Append. n. XXX.

255쪽

uita cuin ipso In hoc sacro Conventu prae Scripta sunt, Sed ipsum praeterea signatis vestigiis semper institurum, totoque animi ardore absolutissimam ecclesiasticae disciplinae reformationem prosecuturum fore contra omnes Consuetudines, aut evemptiones , aut reservationes, quae recto Dioecesis ordini , ma

tori Dei gloriae, et fidelium aedificationi adversantur . Habet enim pro certo Synodus , Episcopum esse immediatum Dioecesis sibi commissae Pasto. Tem , et accepta a Iesu Christo iura pro Ecclesia gubernanda eius esse naturae , ut nullo modo Im mutari , aut impediri possint; et quamvis in ali quibus circumstantiis ipsorum exercitium aut CeS-Sione , aut abusu, aut alia qualibet causa fuerit in terruptum ' posse tamen Episcopum semper , immo et debere originaria sibi iura vindicare , quoties maius Ecclesiae suae bonum id postulet.

256쪽

Si quaepiam in Sacris veteris Testamenti litteris

magna Cuna perspicuitate expressa Veritas reperitur, clivina Matrimonii institutio est , quatenus ossicium est naturae in arctissima duorum diversi sexus societate et Coniunctione situm , ur in communibus vitae necessitatibus Vicissim adiuventur, praecipue ve To prolem suscipiant et ad virtutem instituanu. II. Verum mox a primaeva Μatrimonii institutione carnales durique cordis homines declinaverunt ι immo vel ipsi sub lege Moysis Iudaei similiter aberarantes vixerunt. Quare cum opera tum naturae tum legis perficere Christum voluerit, illud ad primam institutionem integre restituit, et tum suis verbis ipse, tum per Apostolum Paulum declaravit, peris ti matrimonii vinculum nisi per unius ex coniugibus mortem dissolvi non posse . . III. Neque hoc satis fuit sapientissimo , et amantissimo Redemptori nostro, et Legislatori Chri sto Iesu; voluit enim, ut matrimonium inter discipu- Ius suos argumentum esset coniunctionis suae cum Saacta Ecclesia, in sacris Scripturis Sponsae suae dilectissimae nomine indicata; unde in maritum capitis dignitas et auctoritas profluit ; et proprio insuper sanguine illud obsignavit iuxta constantem SS. Pa

trum

257쪽

trum Ignatii, Tertulliani , Cyrilli, Ambrosii, Au

gustini; aliorumque multorum traditionem, omnipotentis gratiae suae benedictionem ipsi adiecit, quae contrahentium animas sanctificaret, et in promissa sibi fide firmiores faceret , aptosque redderet ad gravissima proprii status munera rite adimplenda.

Quam ob rem adi iisdem Patribus . pluribusque

Conciliis , Clarius vero a Tridentino edocti confitemur, Matrimonium esse verum et proprie dictum legis evangelicae Sacramentum, inter septem a Iesu Christo instituta adnumerandum . i . IV. Iure igitur idem Sacrosanctum Concilium secum illorum temeritatem Compescere sibi proposuisset , qui subducto a Sacramentorum numero matrimonio , Ecclesiae quoque spiritualis potestatis ab eius divino Institutore concessae partem eripiebant , declarare potuit, controversias. quae circa validit ditem, efficaciam, et decoram matrimonii , quatenus Sacramentum est, administrationem Versantur, SiCuti et circa necessarias , ut digne recipiatur in animi dotes ad Iudices ecclesiasticos pertinere . U. Considerantes)autem, quod nominati supra P tres Μatrimonii gratiam et sanctitatem benedictioni , et orationi Sacerdotum adnectant, quibus ut se Sisterent Sponsi, Ecclesia semper mandaVit, nisi inter ma-Nimos peccatores accenseri vellent, arbitramur, hanc ipsam benedictionem aut orationem, quae licet Pr diversis locorum et gentium ritibus diversa verbis Ait . eamdem tamen significationem et virtutem obtu. net, veluti partem qua Matrimonii Sacramentum constituitur, habendam esse. Hinc affirmare non dubitamus , Parochum unius eκ contrahentibus, aut Sacerdotem ab ipso vel ab Episcopo delegatum benedictionis verba proferentem unicum esse verumque Matrimonii ministrum. Nec enim alioquin possemus intelligere ,

258쪽

quonitido Apostolus a fidelibus postularet, ut Sacer, dotes veluti Iesu Christi ministros, et divinorum

mysteriorum , nullo e XCepto , dispensatores agnoscerent. Et in hac confirmamur Senteutia tum ex non

paucis Ecclesiarum catholicarum Ritualibus , tum ex ipsius S. Romanae Ecclesiae Rituali iussu Pauli V. Pontificis edito, in quibus nimirum libris ritualibus

Parochus Matrimonii minister aperte declaratur ι quemadmodum aliorum Sacramentorum , quae ad sum mos Sacerdotes, id est Episcopos proprie non spectant. VI. Quamvis autem inde sequatur Matrimonii contractum natura sua non includere Sacramentum, nequit tamen inferri , Fidelium arbitrio posse unum ab altero separari. Immo cum Sacramentum institutum fuerit ad conferendam , ut eXplicavimus , gratiam ne/Cessariam, ut pondus coniugii sustineatur, idcirco

patet illud recipiendi praeceptum , gravisque culpae reum se faceret, qui illud negligeret. VII. Equidem Iesus Christus verus Deus iuxta aciverus homo omnia quae in caelo et quae in terra sim in potestate hisςbat: verum cum ipse in mundum, ve Nerit, ut regnum prorsus Spirituale constitueret, atque Ut per mortem suam ius ad Regnum caelorum hominibus promereretur, non vero ut iura caduca et mor talia rumperet; ita eiusmodi iurium exercitium Regnantibus liberrimum dereliquit i immo praecepit omnibus , ut terrenis Potestatibus perfecte in omnibus subditi essent, quae ad externam disciplinam pertinerent, sine ulla distinctione, ut Chrysostomus docet, inter laicum , et Evangelistam aut Prophetam e et Apostolum , aut alium quemcumque . Quare asSer re non dubitamus, ad supremam civilem Potestatem flenum ius pertinere eas leges in omnibus contractious, Praesertim vero in contractu matrimoniali, praescribendi, quas familiarum tranquillitati, utilitati, et

259쪽

decori in propriis ditionibus expedire iudicat. Ilino

inferimus, ad ipsam dumta&at originario iure spectare matrimonii contractui eius generis impedimenta constituere, quae nullum illum efficiunt, et dirimentia appellantur. Ideo in sacro ritu, qui Matrimonii sanctificationi destinatus est, Sacramentum non agno-ScimVS, quando Contractus ipse a supremis legibus declaratus fuerit irritus , sed eum potius facinus et

sacrilegam profanationem esse testamur .

VIII. Haec sane' potestas in catholicis etiam Principibus a Sanctis Patribus Ambrosio, et Augustino, a multis Conciliis . et ab ipsis Romanis Pontificibus

ConStanter agnita fuit, praesertim circa impedimentum ex variis cognationis et amnitatis speciebus ProUeniens , antequam quaedam falsa monumenta Spargerentur, quae infelix causa fuerunt corruptionis

ecclesiasticae disciplinae tristiumque dissidiorum inter Sacerdotium et Imperium. Ipsi enim non solum plures imperiales leges , quae de matrimonio etiamnunc leguntur in duobus codicibns. Theodosiano et Iustimanaeo, accurate secuti sunt , quoties eas divi Dae legi naturali aut positivae repugnantes non inveneruat , sed etiam honori sibi duxerunt eas promulgare , commendarunt quoque , illasque in compositis pro ecclesiasticae disciplinae regula codicibus

inseruerunt , atque in Can Ones retulerunt.

IX..Quam ob rem cum frequenter obserUaUeriis muS, sponsalium praetextu, quae non aliud Sunt, quam Pactum et praeparatio ad Matrimonii contractum iuXta ac Sacramentum celebrandum , plura sibi Sponsos Permissa credere , quae divinis et ecclesiasticis legibus -dversantur , Principem humiliter supplicare deliber mus , ut omnem in foro exteriori vim ipsis sponsalibus auferre dignetur. Ita cautiores facta foemi

vae non tam facile cedent amantium blanditiis , et

260쪽

xari orat fient grandia illa stupra , quae turbulentis et seandalosis matrimoniis funestam causam praebent. X. Constanti quoque experientia edocti , in parvis nec multum frequentibus Dioecesis huius communitatibus , praesentem impedimentorum matrim ni alium multiplicitatem gravissimi esse incommodi, damnumque publicum , immo et spirituale offendicu. um parere fidelibus nostrae curae commissis , sequi volentes vestigia tot Venerabilium sacrorum Pastorum, qui sanctitate et doctrina Ecclesiam illustraverunt , ipsam REGIAM CELSITUDINEM supplicare Propon, mus , ut dignetur: r. Ab impedimentorum dirimentium numero eo gnationem spiritualem auferre, sicuti et quod dicitur publicae honestatis , quorum in collectione legunt Iustiniani originem invenimus . . γ m. et . Impedimentum tam affinitatis, quam Cognationis ex qualibet licita aut illicita coniunctione provenientis adi quartum gradum reStringere iuxta civilem supputationem per lineam lateralem aut obliquam . ita tamen, ut nulla obtinendae dispensationis spes s

Persit . 3. Tandem ea matrimonia eXpendere, quae tinmultuarie et ex improviso contrahuntur, absente magis Parocho quam praesente, qui prae timore et tumultu vix contrahentium Vocem audit, nec testes

in faciem aspicit, qui interdum immutata veste aut armati se sistunt . Quae matrimonia, cum pro actu um civilium multo minoris momenti validitate necessarium Sit, ut et, Notarius. et testes rogentur

aetus potius manifesti contemptus gratiae Iesu Christi , et publicr ordinis violationes , quam Contractus legitime celebrati videri possunt. XL Non semper tamen Principe. , per se ipsos

hoc ius originarium, quod cum dispensandi iure ne.

SEARCH

MENU NAVIGATION