장음표시 사용
281쪽
ad aeternam , qua ipsi iam perfruuntur , gloriam Conge uendam indigemus. XIlI uuamvis igitur pro certo habeamUS . SO- Iam h u Cnm i mediationem simpliciter et absolute L 'cessariam esse, Sanctorum autem invocationem
in ordine redemptionis , et salutis hominum essenti. Her non contineri , attamen cum Sancto Concilio Tr dontino confitemur , huiusmodi invocationem honam et utilem esse. Peculiarem pariter devotio-Dem Reatae Virgini commendamus. Ipsa ut Mater Iesu Christi esset, a Deo fuit electa , et haec amo ris clectio eam supra ceteros Sanctos gratia replevit. Ipsa quoque communis est christianorum Mater , quia, ut ait S. Augustinus, cooperata est chaeritate, ut
Meles in Ecclesia nascerentur, qui illius capitir membrastint . Iste tamen specialis erga Beatam Virginem cultus, sicuti et qui ceteris Sanctis exhibetur, iuXta Ecclesiae spiritum dirigendus est , quae quantum creaturae distent a Deo unico vitae et salutis fonte, apprime novit. Qui hos trasgreditur limites, et Creaturis licet sanctissimis cultum soli Deo debitum OL fert, non Solum eas in auxilium sibi non promeretor, sed gravissimi quoque criminis reus emcitur. Uellet etiam Sancta synodus, ut honor, quem Sanctis impendimus, nos ad illos potius maiori studio imitandos, quam steriliter et inaniter admirandos impelleret. XIV. Quod vero ad eYteriores devotionis actus erga Beatam Virginem aliosque Sanctos pertinet ,
Omnem superstitionis umbram sublatam esse Volumus, qualis esset, in quodam determinato precum et salutationum numero , quarum sensus plerumque aut non attenditur, aut non intelligitur , et genera
tim in quolibet actu , aut obiecto externo materiali certam statuere emcaciam . Erit itaque Parochorum
282쪽
munus ad peculiares populi sui saepe nimis ad superistitionem, et ad externam pietatis speciem proclivis devotiones diligenter attendere. Qua in re Episcopi nostri vigilantiae conformes nos fieri arbitramur, quam, in sua epistola diei 6. Decembris anni 1784. praecipue demonstravit . e XV. Non minori sollicitudine ducentur anim,
mi Pastores, eum verum cultus Sanctorum reliquiis
et imaginibus impendendi spiritum fidelibus inculcabunt . Iuxta autiquissimum morem , et spiritum Ecclesiae catholicae Sanctorum reliquiae considerandae sunt, ueluti reliquiae corporum, quae a Deo creata sunt, ut gloriae suae fierent instrumenta, et quae una Ccim anima vivum Spiritus Sancti templum, et Iesu Christi membra fuerunt. Horum sacrorum cinerum Conspectus, qui iterum aliquando animandi sunt, aetemnaque gloria exornandi , futurae resurrectionis fidem in nobis suscitare debet, eaque ad memoriam revocare , quae a nobis perficienda sunt, ut illam cum gaudio expectemus . Miracula demum , quae Coram his sacris reliquiis operari voluit Deus , nos e XCitant , ut ad intercessionem illarum beatarum animarum, quae in his pretiosis exuviis honorantur, cum fiducia convertamur. Absit tamen, ut aliquam in ipsis virtutem esse credamus ; immo in fidelium memoriam re Vocandum est, Omnem spem nostram in illi- is potentia et bonitate esse reponendam, qui Sem
ςos suos fideles, sicuti ipsi placet, honorRt, et qui
ota nostra , eo modo , quem gloriae suae congruum putat, exaudit.
XVI. Sacrae etiam imagines eodem spiritu vene-S a Tan-
283쪽
randae sunt. Non est credendum aliquam ipsis ilia vinitatem , aut Virtutem inesse , Propter quam Spe ciali modo sint honorandae, aut in illiς ad Paganc rum exemplum, qui in idolis fiduciam suam cono bant, spes nostra stabilienda est. Sed , cum Veneramur imagines, cogitemus oportet, honorem hunc ipsorum
Proto lupis referri , nempe Iesum Chrisuim in ve ipso , et in Sanctis suis adorari . . Hinc iuxta traditio nem Patrum omnis imaginum ullaas in eo primum constitit, quod veluti liber pro rudibus istae habeatutur, in quo id quod discere legendo nequeunt, Vi-Vide expressum reperiatur. Insuper pro omnibus ginneratim inserviunt ad mentibus nostris ea validius
imprimenda, quae Iesus Christus pro nobis operatus est, mirabilia , quae Deus in Sanctis suis perfecit, denique exempla, quae in ipsis proposita nobis sunt, ut de omnibus illi gratias agamus , et ad ipsos imitandos excitemur.
XVII. Huiusmodi sunt principia, quibus ut Pinpuli imbuautur, Sancta Synodus cupit, ad ipsorum devotionem precesque ordinandas. Quidquid ad sanctissimos fines , quos Ecclesia imagines proponens sibi praefixit, nedum conducit, sed potius ab
ipsis abstrahit, tamquam periculosissimum offendicinium remΟVeatur: quare I. omnes ab Ecclesiis imagines auferantur, quae aut falsa exhibent dogmata , Liti quae cor Carneum Iesu repraesentant, aut rudibus errandi occasionem praebent, veluti quae incomprehem sibilem Trinitatem oculis subiiciunt, aut denique , quae non solum non aedificant, sed potius scandali causa sunt, qualia sunt pictarae omnes impudicae, ridiculae , Vanitatem spirantes et pompam. 2. Illae pariter imagines subducantur , in quibus singularem fiduciam collocare populus , aut specialem quamdam virtutem contra Ecclesiae decreta et mentem agno
284쪽
lignoscere videatur. Quod ex eo inserri potest, quod 3pecialem cultum illi speciatim imagini impendat , et ad ipsam potius quam ad aliam confugiat, quasi
vero Deus et Sancti speciali modo preces exaudi, ant, quae coram illa effundantur, aut illius venerationi concedendae gratiae suae fuerit a Deo ad ne-χa Prumissio. δ. Hunc ipsum ob finem vult Sancta Synodus . ut perniciosus mos quasdam imagineS praesertim B. Valginis . peculiaribus titulis , et iam minibus plerumque vanis et puerilibus distinguendi penitus aboleatur. Numquam alia ipsis praefigere Domina licebit, quam quae mysteriis analoga Sunt , quorum in Sacra Scriptura expressa sit mentio. Qui Secus ageret, populo offendicula multiplicaret confidere assueto usque ad superstitionem in magnificis Dominibus , aut quae propriis desideriis sunt ac Commodata. 4. Illa pariter peculiares quasdam Imagines contectas retinendi abusio extirpetur. Hoc etenim non solum occasionem populo praebet Specialem in illis virtutem ponendi, et idcirco peculiarem illis cultum impendendi, sed omnem etiam imaginum utilitatem, et finem destruit. Vult denique Sancta Synodus, ut in Ecclesiis imagines tantum retineantur, quae Redemptoris nostri mysteria iuxta morem formasque a Patribus nostris praescriptas repraeSentant, et praeterea B. Virginis, aliorumque Sanctoruin imagines geminatae non admittantur; licitum potius erit picturas ad ornatum apponere, quae aliquod boni exempli factum ex veteris aut novi Testamenti historia depromptum repraesentent.
XVIII. Neminem latet, christiani hominis vitam iuxta Iesu Christi doctrinam orationem esse debe-
285쪽
re continuam, nempe ut S. Augustinus explicat, in ardenti felicitatis aeternae desiderio , et sollicita in. quisitione occupari continue oportere. Iam vero sicuti inter externas occupationes, et distractiones mul tas , quibus haec Vita obnoxia est, desiderium istud in corde nostro iacillime potest frigescere , ita eo dem docente Patre, quaedam horae , quaedam tem
Pora. , quaedam externa adminicula determinanda sunt, quae spiritum nostrum a rerum terrenarum cura ad caelestium amorem revocent , et ad aeterna bona
desideranda, et ardentius flagitanda impellant. Ideo Ecclesia de filiorum suorum utilitate sollicita precationes , quas ipsa per ministros suos , et fideles sub ipsis legitime congregatos laydit, ad horas et tempora determinata distribuere semper consuevit: atinque haec oratio publica dicitur. XIX. Ad hanc praecipue ius omnes habent. Nullus ab hac excludi potest, sicuti nullus excludi Potest a charitate, quae omnis precationis anima est. Inimici etiam, haeretici, et infideles in ipga continentur . Sicuti vero ad illam peculiare ius ob. tinent , quos Deus tam in spirituali, quam civili ordine hominum rectores constituit, ita iuxta S. Pauli
doctrinam, et constantem Ecclesiae .praxim, speciales ad Deum preces effundere pro Ρastoribus primi et secundi ordinis . pro Principibus, eorumque regia familia , pro ipsorum Μinistris , et Μagistratibus, ad religionis et iustitiae ossicium perti apre declaramus. Ideo inconcussa hac veritate freti, et Pastorali epistolae Episcopi nostri, de subditorum ossiciis erga Principem inhaerentes i , statuimus, ut Sacerdotes omnes ita Missae sacrificio commemorationem Priam
286쪽
principis sacere numquam omittant, canoni post haec verba pro Antistite nostro addentes haec alia et pro Magno Duce uostro ; sicuti et in aliis publicis precibus iuxta ea, quae praescripta sunt, orationes Pr Episcopo et Principe ut ne praetermittantur. Pastores Rutem studiose populum docebunt. huic Ecclesiae menti et ipsum coniungi oportere . XX. Huius pariter. intimae charitatis vinculo, quo inter omnia Ecclesiae militantis et purgantis
membra Communio sancta constituitur , Sanctam
et Salubrem esse agnoscimus cogitationem pro iis
orare, qui in Dei gratia defuncti, cum pro suorum delictorum expiatione aliquid poenae ipsis tolerandum supersit , in Purgatorio detinentur, donec divinae iustitiae satisfecerint. Ideo Sancta Synodus statuit, ut singulis primis cuiusque mensis Dominicis unusquisque Plebanus cum suis Coadiutoribus . aliisque Sacerdotibus Ecclesiae suae ministerio addictis , fratres Sodalitii charitatis , aliique fideles simul in propriae Paroeciae Ecclesia conveniunt deprecaturi Deum pro Defunctis cantantes aut legentes Vesperas , primum Nocturnum , et Laudes ossicii, quod dicitur Delan, Ctorum s et sequenti mane ab iisdem iuxta praescriptas in Calendario Rubricas Missa de Requie celebretur . Sicuti vero plures in populo hac de re sempunt perniciosissimi errores , quod eX. gr. anima qnaedam derelictae in Purgatorio detineantur, pro quibus nullus exoret , ideoque a poenis non Subleventur , aut quod peculiares fidelium preces iis tantum , pro quibus funduntur , animabus purgantibus prosint; ita Sancta Synodus Pastores hortatur, Ut totis viribus satagant populos hac in re prudenter ii, struere ipsis demonstrantes huiusmodi opiniones E clesiae doctrinae adversari , iuxta quam spiritualia bona inter viva Iesu Christi membra per charitaἀ
287쪽
em, quae simul ea coniungit, communia sunt: ut nemo ipsorum ab effusis in Ecclesia precibus excluda tur , charitate ad totius Corporis bonum et utilitatem eas reserente ; quare peculiares a fidelibus fa-Ctae precationes pro animabus purgantibus ipsis speciatim prosunt proportione Ser ala cum Charitute et merito , quod in hac Vita adeptae sunt, ex quo sunt effectae digniores , quae in altera de iis participarent. Ιilas quoque Omnes consuetudines Sancta Synodus prohibet, quae Ecclesiae auctorit te firmatae non sunt , aut at quam in populo gigne
XXI. Numquam autem satis orationis publicaetatilitatem Parochi commendabunt , Cum in Evange lio suo Christus promiserit, si duo Vel tres in nomine ipsius congregarentur, in medio eorum se adulaturum , et omnia ipsorum petitionibus concedenda . Haec precum consociatio, quae eκ eodem fidei, spei. et charitatis spiritu procedunt, illam esticit, iuxta Tertulliani mentem , coactionem sanctam, uti latri ObserUatum est, quae Deo grata est, et benigne ab ipso excipitur .
XXII. Hinc pro singulis christianis obligatio
exurgit orationi publicae interveniendi, Ecclesiae orationum et Caerimoniarum, quae in divinis ostici is , et praesertim in Sancto Missae Sacrificio fidelia
um oculis exhibentur, spiritum agnoscendi et seἀquendi ; hinc Pastorum oritur munus vigilandi num tanti momenti res executioni mandentur. XXIII. Ante omnia vero necessarium esse ducimus Praelato nostro cooperari in Breviarii , et missalis Ecclesiae nostrae reformatione , mutanteS , corrigentes , et meliori ordine divina officia dispo neotes . Nemo ignorat, Deum, qui Veritas est, nolle . mendaciis honorari; tum etiam magis doctos et saru
288쪽
φtos homines, immo ipsos Pontifices postremis hisce
temporibus multos in Breviario nostro errores praesertim quod ad Sanctorum lectiones pertinet, agno visse, et accuratioris reformationis necessitatem con
fessos fuisse . Quod vero ad alias Breviarii partes spectat, nemo non intelligit, pluribus aut parum utilibus , aut minus ad pietatem fovendam accommodatis alia ex Verbo Dei, et ex genuinis Patrum operibus deprompta sussici oportere ; imprimis autem Brevia rium ipsum ita disponendum esse, ut in unius anni spatio universa sancta Scriptura legeretur. Interim Sancta Synodus correctionum specιmen adoptat ab Episcopo Sacerdotibus missum cum epistola pastorali die I. Ianuarii huius anni ci); et ipsius Episcopi arbitrio remittit aliquos ex nostrix confratribus deputare, Ut Sanctum hoc opus perficiant. XXIV. Quoniam vero novimus, contra apostolicam praxim , et Contra consilia Dei eum operaturum , qui rudi populo faciliorem rationem non procuraret suam Cum universae Ecclesiae Voce coniungendi, optimum arbitramur Episcopo curam remittere aliquos ex venerabilibus Patri Dus eligendi, qui ad Ritualis, et Manualis compositionem incumbant pro Civitatis , et Dioecesis Pistoriensis usu, in quibus praeter necessarias instructiones, et explicationes , preces ritusque Ecclesiae in Sacramentorum administratione, Ossicia Festorum anni principalium , Missae ordo, et quidquio ad populi instructionem
et aedificationem conducere facilius potest, in latino et vulgari idiomate reperiantur. Psalmos quoque et hymnos ad poesis italicae numerum redactos in ' hoc Manuali inserere curabu nt, ut isti quantum
289쪽
feri potest, profanis cantilenis substituantur, atque
ut eadem assici possimus consolatione, quam S. Hae ronymus experiebatur audiens Bethleemi rusticos
Opera sua Psalmorum cum cantu ConSOctanteS.
,- XXV. Ut autem magis ac magis in vero Urationis spiritu fideles obfirmentur, opportunum Credimus cogitationes nostras ad quasdam alias Sacroriam ossiciorum partes utilius dirigendas convertere. EX- perientia tristis ostendit , ita Novemdialia , eκ. gr. 'Octavaria Processionum multiplicitatem, nova S RUIS dam festivitates , nedum populum ad Solidam Pietatem revocare, illum dissipare potius, et a sanCtioribus Religionis officiis abstrahere , viamque inniam eris Scandalis et vitiis saepius aperire. HaeC CX- pendens Sancta Synodus statuit, ut imposterum Uulla sine Episcopi permissione Novemdialia celebrentur . Ouod vero ad Sanctae Nativitatis solemnitatem christianos praeparare potest , iuxta praescriptum ab Episcopo nostro in sua Epistola XXVI. Νovembris I 785. si rure perficietur. ut d Utem multa, quae in illo nocturno Christi Natalis . ossicio contingebant, mala devitentur, nos aliarum Venera hilium, Ecclesiarum exemplum sequuti praecipimus, ut tam in Civitate , quam ruri ossicia omnia, in quibus obeundis sacra illa nox impendi consueverat , mane post Solis ortum transferantur . Quod Vero pertinet ad Festa , excepto , quod cuiuslibet Ecclesiae Titulare dicitur, aliisque veteri ecclesiastica Consuetudine Confirmatis , nulla umquam aIta extraordinaria celebrabuntur. Processiones denique ad has tantum restringentur. In Ecclesiis Processio
tantum Dominicae Palmarum , Sancti Sepulchri , et
290쪽
Purificationis set . Extra Ecclesias Processiones tantum pro solemnitate Corporis Domini i), et pro Rogationibus , aut Litaniis Maioribus , et Minoribus habebuntur, in quibus per Civitatem constitutus ab Episcopo in Epistola XX. Aprilis anni huius ii ordo penitus servabitur; in pagis autem quilibet
Parochus brevem intra Paroeciae suae limites ambitum conficiet. P cessiones ceterae, et praesertim quae ad aliquam Imaginem , aut Reliquiam circums recidam destinatae sunt, vero illae praesertim quae ad aliquam B. Virginis, aut alterius Sancti Imaginem invisenda diriguntur, quarum exitus esse solent convivia , et conventus indecori , et tumultuarii, penitus abolentur. XXVI. His ita constitutis speramus, Cum populus a tot celebritatibus saepius ad sensus afficien dos , quam ad Verum christianae pietatis spiritum fove naum accommodatis distractus non fuerit, ad ae-
Curatiorem suorum munerum observantiam , et inprimis quod hodie nimis negligitur, ad veram dierum festorum sanctificationem, facilius esse reducendum . Itaque Pastores Populum suum docebunt, quod licet iuxta doctrinam Patrum veri Christiani vita continuum quodammodo festum esse debeat, quia se semper in Deo viventem considerans, ipsius laudes vel inter quotidiana vitae munera Canere
aut meditari assidue debet ; attamen cum pauci admodum illi perfecti christiani sint, qui hoc continuum spirituale sabbatum observent, Ecclesiae placuit diei Dominicae, quae iudaico Sabbato suffecta fuit, alia addere Festa particularia , ut qui tanta non ardent charitate , qua cor et spiritum suum in Iesu Chrici Vide Append. n. IV. V. - Vide Append. n. XXXVIA.