장음표시 사용
261쪽
ees ario connectitur, per se ipsos exercuerunti immo per plura nobis propinqua saecula eius exercitium maxima in parte Ecclesiae dimissum esse videtur. XII. Hoc igitur posito consensu et conniventia confitemur , merito potuisse Ecclesiam impra dimenta matrimonii contractum dirimentia constitu re, nec in iis constituendis errasse, consideratis temporum Circumstantiis, uti contra Novatores Concilia
Dm Tridentinum rectissime definivit. XIII. Cum Μatrimonium et contractus Solem nis sit, a quo recti ordinis vis civilisque Societatis decus praecipue Pendet, et insuper, ut ApostoluS loquitur , magnum sit Sacramentum, quando iuXta Christi institutionem sacerdotali benedictione quodammodo obsignatum est; nulla diligentia et sollicitudo superflua Parochis videri potest, ut actio tam sancta, et quae Reipublicae bonum adeo respicit ,
iuXta legum et sacrorum canonum rigorem perfici situr. Hac de re eo plenius Convincentur, quo P dentius consideraverint, has suas pastorales sollicitudines aut adhibitas aut omissas brevi annorum ci culo producere posse aut christianam reformationem , aut universalem sui gregis depravationem .
XIV. Quare cum Parochus aliquem matrimonii
tractatum noverit , si forte de futurorum Spongorum Capacitate aut moribus plene instructus non fuerit , Prudenter et accurate eius sibi notitiam comparabit. Ut ipsos, si opus sit, sanctissimae Religionis nostraescientia imbuat, moneatque, ut ne coniugali statu Sese obligent sine maiorum suorum consensu, quoad
fieri potest , gravissimisque mirimonii oneribunm n dum satis cognitis, et mature expensis; demum
ut illos per sinceram poenitentiam ad illam Sacramenti matrimonii gratiam recipiendam disponat, quae eadem onera levia et suavia ipsis reddere potest..es, XV.
262쪽
titarentur , ut supta futuros coniuges gratiae huius thesaurum eflandat, atque ut multa, quae Matrim nium aut nullum aut illicitum reddere possunt, impedimenta detegerentur , a generali Concilio Later nensi sub Pontifice Innocentio III. decretum fuit , ut ubique summopere commendanda praxis latura m trimonia denuntiandi extenderetur , quae in Gallic nis Ecclesiis a propriis Parochis observabatur: quod decretum Tridentini Patres, nonnullis additis declarationibus , accurate observandum praeceperunt. XVI. Conversio peccatoris , licet in momento perfici possit ab eo , in cuius manu est cor hominis, et qui inspirata sancta delectatione inclinare illud
Potest, quocumque velit, non est tamen Communiter Paucorum dierum opus ; atque insuper ad Ceteros suis pra indicatos fines obtinendos diuturnum tempus, et populi concursum requiri manifestum est. Hinc primo iis omnibus salutaribus artibus , quas Timotheo et Tito Apostolus suggerebat, Parochi utentur, ut quos matrimonii desiderium tenet, persuadeat, ne Promissionibus obligentur , nec petant Proclamationes, ante quam conscientiam suam sacramentali Confessi ne mandaverint, si in Poenitentiae Sacramento fruscipiendo negligentes, aut parum integri Vitae esse dignoscantur . secundo tres distinctae proclamationes a Tridentino praescriptae in Missa dumtaxat parochiali fient statim post expositam populo Sancti Evangelii egplicationem , eum voce clara et distincta admonendo de obligatione , qua singuli tenem tur , impedimenta sibi cognita manifestandi. Tertio optandum esset, ut dies dominici tantum essent illi festivi dies faciendis proclamationibus deputati squando vero ab illis dispensari oporteat, iuxta suis
263쪽
XVII. Quod pertinet ad homines vagos, qui cer tam sedem non habent, ut illius S. Concilii spiritum sequamur, qui hac in re Magistratuum civilium auxilium implorat, REGIAE CELSITUDINI proponi poterit , ut horum cuilibet non proferenti testimonium aut licentiam eius, qui ad hunc finem a Principe deputatus sit, proclamationes absolute deneget. Quare cum regius Minister ad hoc deputatus habeatur pro iis, qui Hospitalium filii dicuntur, cum ab ipso Parochi fuerint admoniti , ut pro aliquo ipsorum pro
clamationes faciant, sine dissicultate eas promulgabunt, nulloque legitimo impedimento prodeunte , iuxta circularem Uicariis foraneis directam die 4. Decembris an. I 85. IIJ matrimonium celebrabunt. Ut autem Parochus quispiam, de suorum parochlanorum statu , si opus iuerit, testari possit, iuxta Concilii Tridentini decretum, et promulgatas hac de re RPrincipe leges a) matrimoniorum codicem SerVR-bit a XVIII. Et quoniam , more nunquam satis deplorando, matrimonii dies esse solet dies dissipationis et licentiae, Parochis omnibus S. Synodus praecipit , ut novos Sponsos exhortentur, Ut pro varia contrahentium dispositione plus minusve communionem Sm tam anticipent, aut post matrimonii celebrationem disserant. XIX. Si vero , quod Deo auxiliante, et obse vatis supra statutis regulis nunquam futurum confidimus , Sponsi aut ignorantes prima Religionis rudiamenta , aut in vitiorum coeno immersi ad Ecclesiam sacrum nuptiarum ritum celebraturi se sisterent ;
sit Vide Append. n. XXXI. M Vide Append. n. II.
264쪽
quando Parochus ex sacramentali consessione id no- erit considerans a paucis verbis solidam instructionem non pendere, et sinceram Conversionem non tam a peccatis cessationem, sed etiam non aequiV cis signis manifestatam eorumdem detestationem necessario continere absolutionem ipsis denegabit, et demonstrata iis peccati gravitate , quod susc ipientes in eo statu matrimonii Sacramentum commissuri sunt , eos ad ipsum differendum e&citabit. Quod si
adeo salutaribus monitis noluerint consentire, aut non minoris momenti incommoda ex Matrimonii dilatione metuenda sint , ad poenitentiae conatum cxcitatos ultra sacrum nuptiarum ritum perficere
non recusabit . .. XX. Si autem ipsa celebrationi nuptiarum destinata die aliquod dirimens impedimentum Parochus
detegeret, licet per sacramentalem confessionem id fieret, salvo semper ipsius sigillo, illis quantum fieri poterit adsistere detrectabit, illique suggerent charitas et prudentia rationem opportianam , SVggerent matrimonium , inviolata conscientia et sponsorum fama, qua di fleratur, aut ex integro disturbetur , quoties impedimentum nullam dispensationem admittat. Quod ipsi facilius continget, si de impedimentorum natUra populum suum 4nstruXerit, atque ostenderit, pleraque Ipsorum cuiuscumque criminis e Xpertia esse , quod unico iustam afferre potest infamiam . XXI. Si ad Matrimonii institutionem assurgamus illudque veluti officium tum naturae tum civilis societatis inter thristianos consideremus , facile est intelligere , utrumque coniugem mutuum sibi
amorem , et tolerantiam, et in necessitatibus adiutorium debere, inviolabilem imprimis sibi servantes fidem et manifestum pariter est, ipsos ad filiorum nutritionem , et educationem tam spiritualem , quam R tem-
265쪽
temporalem procurandam adstringi. Interim vero ira hac educatione per ignorantiam et negligentiam P rentum atque etiam vivendi licentiam gravissimae abusiones obtinent. Erit igitur Parochorum ossicium in hac maximi momenti re solidas clarasque habere ad P pulum instructiones, ut coniuges , qui in muneribus suis perficiendis negligentes fuerint , defectus Suos agnoscant, iisque pro viribus oecurrere studeant; qui vero liberi adhuc sunt, non more brutorum , quibus non est intellectus, ad matrimonium contrahendum cupiditate ducantur . Vitii huius , cui ratio et civilis societatis iura adversantur , in Sacro Tobiae libro terribile exemplum habemuS.
XXII. Quare in communibus, et privatis Spo
forum instructionibus spiritualem educationem in es Si tam esse monstrabunt: i. ut filios a teneris annis doctrinae Christianae rudimentis imbuant: a. ut san-Ctum timorem , et ardentem erga Deum et proXimum mamorem tenellis mentibus inspirent: 3. ut doctrinam Sanctam exemplo non dissimili confirment: 4. ut illos Corrigant, interdum etiam puniant humanitate Smeritati coniuncta sine iniuriis et imprecationibus.
XXIII. Quod vero pertinet ad temporalem nutritionem, et educationem, I. matribus et sponsis Suadebunt , multo graviores iis, quae passim afferuntur, causas requiri, ut a propria lactanda prole abstineant; a. demonstrabunt, utrumque coniugem, praecipue Ver Patrem, teneri de necessariis alimentis et vestibus filiis Suis consulere , donec ad eam aetatem pervenerint,
qua ex se ipsis huiusmodi vitae subsidia sibi comparare Possint; 3. monebunt licitum ipsis non esse concessas sibi a divina providentia opes dissipare, sed eas recto Urdine Constitutas propriae posteritati esse derelinquendas ; 4. tandem et aliud gravissimum munus inculcabunt.
ut idoneos essicere studeant filios, qui non tantum vi
266쪽
victum atque vestitum, si paupεrcs sint, sibi comparare , sed etiam sibi similibus , et ReipubIicae quaecumque eorum conditio sit, per aliquam scien tiam , aut honestam artem, sive liberalem, sive mechanicam inservire poss1nt; qua in re Parentes, quo filii propendeant, attente explorabunt, illique , quantum prudentia viresque permittunt, obsecundabunt. XXIV. Quod si matrimonium Vel prout Cou- tractus naturalis et civilis consideratur tanta haeca christianis coniugibus exigit, qui fieri poterit , ut
Parochi sancto Zelo non inflammentur, quo eiusdem, prout Sacramentum est , venerationem in Christianorum animis excitent; maxime si considerent in huius prae ceteris sacramenti susceptione pretiosum Iesu Christi sanguinem sine horrore, et quaSi Cum tripudio conculcari ΤXXV. Quare non solum cavebit Parochus, ut generale S. Ecclesiae praeceptum nuptias non Celebrandi solemnibus poenitentiae , Quadragesimae , et adventus Christi temporibus observetur , Sed etiam pro viribus impediet, ut sponsi ante celebratum matrimonium sub eodem tecto habitent, aut nimis familiariter una conversentUrs eosque, et omnes, qui ad nuptias invitari solent, exhortari non cessabit ut nuptiarum die cum immodico vestium ornatu aut unde libido excitetur, ad Ecclesiam non accedant. Rursus adversus intemperantiam , comi nessa Mones . or isque generis licentiam in sermonibus, in cantu, in locis, totaque nuptiali celebritate sanctum horrorem ipsis incutiet. Denique eos suadebit, ne diebus festis eX praecepto observandis nuptias Celebrent, ne a sacris Paroeciae iunctionibus plures distrahantur,il. lisque dies, qui divino cultui, et animarum Sanctificationi praecipue destinati sunt, una cum Sacra mento profanationis periculo e XPonantur.
267쪽
Hisce quatuor Decretis subscripserunt Patres Π-233. Praeside computato. Qui subscribere noluerunt, sunt qui sequuntur. Ρ. Ioseph Baldest, Parochus S. Prosperi et Oratorii Praeposims .
D. Bartholomaeus Ulivi, Vicarius Foraneres es enit Hebanus. D. Antonius Baldest , Parochus S. Mariae Equia
D. Philippus Test, Parochus S. Sebastiani a Piu-
D. Antonius Gelli, Prior Valentatici. D. Marcus Vivarelli, Parochus LuUomani. D. Philippus Bietzarri , Capellauus Criratus Pris ratus S. Pauli . P. Franciscus Tolom et , Presbter Oratorii Qui sequuntur , ita subscripserunt: Ego D. Ioseph Maiani non solum nomine Proprio , sed etiam nomine R. D. P. Francisci Lap- aerini Plebant uuarratae confirmo quidquid in Synodo sancitum est , et quod est consentaneum Decretis Sacrosancti Concilii Tridentini, cui testor me esse obedieintissimum. Ego P. Thomas Giusti Parochus S. Salvatoris iuxta mentem S: Concit. Trid. Idem ego pro D. Priore Collensi ut supra . Ego P. Antonius Filippi me remittens ad S. Concilium Tridentinum. Ego F. Antonius Maria Barioli affirmo g. sam iuxta Decreta S. Cat. l. Rom. Eccl. '
268쪽
Η e mane D. Ioseph Dini Parochus S. Michael s
a Tobbiana Sacrum celebravit, quo expleto Cantati sunt de more Psalmus e Deus venerunt gentes ; et Evangelium S. Matthaei : in illo tempore dixit Iesus discipulis suis r si peccaυerit etc. Inde post Veni crea tor , hanc precem Episcopus effudit.
Deus, qui populis tuis et indulgentia consulis , et amore dominaris , da Spiritum Sapientiae tuae , qrsibus Aedisti regimen disciplinae , tit de profectu sanctarum ovium faut gaudia aeterna Pastorum . Per Dominiura nostrum : ut i secum vinis etc. Cum Canonicus Talini synodo retulisset, Bartholomaeum Ulivi Vicarium Foraneum , et Plebanum Treppii , Iulium Sozgilanti Canonicum , et P. Antonium Mariam Barioli minorem ConventuaIem morbo correptos huic Sessioni Maoia interfuisse , et restitutum Synodo Thomam Rossi Canonicum significasset, hisce Praesidis verbis exordium Sessioni
se Venerabiles Cooperatores et Consacerdotes , se qui a Secretis est Congregationis deputatae eluci-
269쪽
dandis Patrum difficultatibus , qui non subscr;ps
,, runt , quod ab ipsa Congregatione constitutum ,, fuit, publicum faciet. Spiritus pacis et charitatis ,, Vobiscum Sit . ,, Itaque supradictae Congregationis Secretarius . cum pulpitum ascendisset, ita coram Concilio esta
se Venerabiles Viri, Praeses, Patres, et ConSR- ,, Cerdotes , en Summam eorum , quae peracta sunt ,, in Congregatione deputata elucidandis dissicultati- ,, bus Patrum , qui non subscripserunt . usi Fabricius Cellest Canonicus epistolam Promo- ,, tori direXit, qua duas praecedentes epistolas de- ,, clarat, Veniamque postulat , quod Synodum ac ,, cusasset sublatae libertatis , quasi per vim et re- is Verentialem quemdam timorem subscriptiones,, e Xtorquerentur . En quibus ipsa Verbis concepta
,, Fabricius Cellest Canonicus cum eX una Pamis te Credidisset , a Sancta Synodo veluti fidei D dogmata proponi quaedam doctrinae capita, quae ,, nondum definita sunt, ex altera autem synodi Ii- ,, bertatem in suffragiis secreto proferendis consiste- , re duas declarationes, et protestationes contra ,, eandem Synodum ad Promotorem transmisit. Nuncti Vero cum de hisce duobus articulis accuratius,, fuerit instructus , quidquid in duabus iis decla- is rationibus tam contra suffragiorum libertatem ,π quam contra ius Synodi in eκplicatis doctrinae,, Capitibus proposuerat, ex animo retractat. Quaren Synodum, et eiusdem Synodi Praesidem, et Reais gium Commissarium sincere se venerari declarat, ,, ac medullitus se dolere testatur , quod huic ,, sacro Conventui querelae Causam praebuerit. ,, Fabricius cellest Canonicus In. pr.
270쪽
,, Cum vero Congregatio consideraverit per ,, hanc epistolam satisfactionem exhiberi pro in tu is riis, quae in duabus primis continebantur, ut huicis negotio finis imponatur, Sanctae Synodo proponit, is ut huic epistolae penitus acquiescatur. Placet ne,, vobis, Venerabiles Viri, Praeses, Patres, et Conis Sacerdotes, huiusmodi propositio 7 is Cum Patres unanimiter respondissent, placet ,
o Quae aliquorum mentibus dubia insederantis circa Concilii Tridentini Canones de causis etsi impedimentis matrimonialibus, operae pretium seu facturam existimat Congregatio, si sequenti declari ratione eripediat. Uis In universa civilium contractuum serie nullus,, Certe est, qui magis pertineat ad bonum Societatis.,, et Reipublicae tantum intersit, quantum Contracinis tus matrimonii ; ac praecipuum , ut sic loquar , is elementam , unde Societas coalescit , ipsi de se traberet , qui absolutum supet eumdem ius suisis premae Potestati denegaret , cum tota civilisis Societas a Matrimonio propriam subsi Stentiam, principium , rectumque ordinem repetat. Hincis omnςs mundi nationes hoc originarium in Matri is monio ius semper exercuerunt, sancitis legibus , aes quibus eiusdem validitas aut nullitas dependeret .is A primis etiam Ecclesiae saeculis originariam et is propriam in matrimonio auctoritatem Christianiis Principes agnoverunt , consanguinitatis gradusti Praescripserunt , in quibus contrahi ipsum nonis Posset , impedimenta impedientia , et dirimentian statuerunt , et ab iisdem dispensarunt , quandori Reipublicae necessitas aut utilitas dispensationemn exposceret. Has leges S. Augustinus, S. Ambri