Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

a84 SESSIO VI.

Christi Mysteriis, et mirabilibus Sanctorum suorum

continenter occupent, identidem remotis terrenis curis atque negotiis ad haec obiecta mentes suas reVO Care possint, orationis ardorem in se magis excitare,

instructionibus aures praebere , SaCrificio assistere , divinas laudes canere , et alia christianae pietatis ossicia ferventius obire. VII. Ceterum quod origine sua humanae imbecillitatis remedium erat, temporis progressu hominum culpa et abusione offendiculi occasio factum est. multipli sata enim supra modum festa aequalem pro

omnibus festis diebus indifferentiam pepererunt, ne iis quidem exceptis in quibus Christi Domini mysteria

celebrantur; et quantum isthaec otio, Vanitati, et in temperantiae divitum inserviunt , tantum pauperibus nocent, quia dum illis diebus vacare labori nequeunt, in paupertate et miseria languere coguntur . Malo huic a paterna eius, qui nos Dei nomine regit , cura iam diu consultum fuit pluribus festis diebus ad solam audiendi missam obligationem restrictis , quae non pleni praecepti festa appellata fuerunt. verum funesta experientia patefecit , sussiciens hoc pacto remedium abusionibus allatum non fuisse . Ergo Sancta Synodus aliorum Conciliorum, plinrimorum sanctissimorum Episcoporum , et quorumdam Romanorum Pontificum exemplum sequia desiderat, ut inviolatis vetustioribus , et ab universa Ecclesia

celebratis festivitatibus, quae non pleni praecepti

dicuntur, sublatae sint, et aliae ad numerum magis aequum et restrictum Ieducantur; sic enim Ianguidioribus fidelibus dissipationis praetextum substractum iri confidit. Ad hunc finem obtinendum Sancta Synodiis optat, ut REGIAE CELSITUDINI supplicatio hac de re exhibeatur; interim Pastorum erit in hanc sententiam populum sibi commissum inducere, illumque excitare a

292쪽

re , ut dominicos , et alios festos dies, quorum comcessio oppo na videbitur , vero christianae pietatis spiritu santificet. XXVIII. Tunc etiam commemorare Parochi non Praetermittent , sanctificari melius dies festos non Posse, qNam si ad templum parochiale accedat, ibique peragendis sacris officiis, ut oportet, aSSistat. a in re vetustos Canones renovantes declaramus hoc pro singulis fidelibus eXpressum munu8 eSSe, a quo neminem nisi vera necessitas aut charitatis ratiodi Spensare potest. Omilia honeste et secundum Omdinem fiant, ait Apostolus. Iam vero rectus ordo in omnibus praesertim vero in Religionis officiis observandus exigit ; ut cum unaquaeque Paroecia rueluti familiam sub suo capite et patre, qui Paro- Chus est, Viventem constituat , parochiani omnes sub ipso veluti fratres simul adunentur , ut Orent , Sacrificium offerant , et ab hoc communi ipsorum Parente spiritualem cibum eX eadem mensa percipiant..Hi sensus sunt , qctos Episcopus noster in sua P, storali UI. lanuarii I 84. eXPressit , Cum nova RPratenses Paroecias erexit lil ; quos sensus veluti antiquae praxi, et spiritui Ecclesiae apprime consentaneos amplectimur .

XXIX. Non est negandum uniformi tam in instructionibus , quam in precibus , quae in singulis Paroeciis fiunt, methodo efficacissimam contineri rationem , ut quidquid hactenus inculcatum est, executioni mandetur. Ideo praeter propositum iam et ad ptatum Gourlinii catechismum , et praeter Parvum catechismum Illustrissimi D. de montaZet et , oppose

i Vide Append. n. IX.

293쪽

tunum existimamus Parochis proponere Reflexim esluorales in novum Testamentum ii , et Compendium Hirtoriae et Moralis Testame oti veteris a pio et docto viro Niensen to sapienter admodum atque utiliter animadversionibus locupletatum , quod ab Episcopo nostro Parochis omnibus di tributum fuit data simul die l5. Februarii i783. epistola pastorali lat. Hi Iibri post Ecclesiasti ea ossicia legi poterunt, sicuti in aliquibus Paroeciis fieri cum summa populi aedificatione conspicitur. Solidae Religionis veritates , Ch ritatis ectu io, qua isti aurei libri referti sunt, Past res satis persuadebunt non ita facile horum lecti nem esse deserendam, ut ipsis alii minus utiles et

XXX. Cum insuper in Ecclesia Dei semper

fuerit commendata unitas fidelium sacro foedere Comi unctorum ad preces Deo fundendas , et ad m, tuo se se incitandos ad christianae pietatis erga proximum opera cum illo sancti amoris spiritu, qui filiorum movi foederis proprius est, id ad consequeri. Hum perutiliter institutum in Dioecesi nostra tharitatis Sodalitium Synodus Sancta cognoscit , et Co stitutiones omnes sy et praecipue octavum et nonum Capitulum , quae ad pauperum eleemosynaSpentinent , religiose observandas iubet. Qua in re inculcamus, ut REGIAE CELsITuDINIs Encyclica ab Episcopo nostro ad Parochos missa una cum epistoIa

tioni mandecur.

XXXI.

Q Vide Append. n. XXXIX. 2 Vide Append. n. XL.

Vide Appen d n. XLI. XLII. XLIII. XLIV. M Vide Append. n. XL v. XL. XLvI.

294쪽

SESSIO UI. 287 XXXI. Ne autem populus a publicis Ecclesiae parochialis ossiciis abstrahatur . piam Religiosissimi

Principis nostri mentem secuta Sancta Synodus Sta tuit , ut omnia Civitatis Oratoria publica auserantur; nam de iis , quae in pagis sunt, in Decreto de Eucharistia iam dictum est. Quod vero pertinet oratoria domestica et privata in Civitate licere vetat in iis celebrare missam Dominicis, aliisque festis diebus de Ceteris autem , quod opportunum videbitur; aequo Episcopi arbitrio determinandum remittit.

XXXII. Quamdiu pro Regularibus aliud de,

terminatum non sit, approbat ancta Synodus, quaen Ster amantissimus Pastor in suis epistolis Vicario

suo Generali datis die XVI. Martii i 85. , et VIII. Aprilis eiusdem anni si j sapienter disposuit; in quibus praescribitur , ut Regulares Dominicis , aliisque festis de praecepto diebus, sicuti et in Hebdomada

Maiori suas Ecclesias non aperiant, sed ad proprias Paroecias se conferant, ' ut divinis ossiciis ibi perfungantur , et tanquam veri , ac digni Parochorum Coadiutores populo inserviant.

XXXIII. volens denique Sancta Synodus populi

commodo Consulere, quem publicae Orationi Eccle. siae parochialis interesse oportet, et plurimarum Pa-xoeciarum incommodam distributionem limitesque considerans humiliter Principi supplicandum ediistimat, Ut novos ipsarum circuitus disponere, et stabilire dignetur, spectatis etiam temporalibus utilit tibus , quas in una potius , quam in alia Paroecia populus experitur.

A 0 Vide Append. XLVII. XLVIII.

295쪽

DE UITA ET HONERTATE CLERICORUM.

S. I. Quam uam post illa quae a Sancta Synodo sapienter decreta fuerunt, ut de sacrorum Ministrorum dotibus, et Vocatione Certo constet, sperandum in Domino sit, ambulaturos Omnes digne pro characteris sui sanctitate, abstinere non possumus, quin de Vita et honestate Clericorum nonnulla subiiciamus, divinae sententiae memores, qualis erit Sacerdos, talem futurum et populum ipsius curae commissum.

II. Quare antiquis sanctorum Conciliorum Laodicaeni, Carthaginiensis, et Tridentini decretis hac in re adhaerentes, omnibus, qui per clericalem tonsuram in haereditatem et sortem Domini adsciti Sunt, multo magis vero omnibus Sacerdotibus Dioecesis Cooperatoribus et Plebanis prohibemus, ne quacumque de causa publicis omne genus spectaculis , choreis , ludis , et privatis ludorum conventiculis assistant, ubi cum masno innocentiae detrimen. to mali mores , crapula, Intemperantia triumphant . et Evangelii veritas ausu temerario conculcatur . Quae enim societas esse potest inter lucem et tenebras , quae communicatio inter Belial et Deum Iam vero Sanctuarii Ministri meminerint , se mund lucem esse , ut ab ipso erroris tenebr*s dissipent ,

296쪽

se esse Imaginem' Dei viventis ad eam super filiovhominum revocandam destinatos.

III. Omnes insuper et singulos Ministros erahortamUr , ut quantum cum proprii ministerii muneribus componi potest , omnem cum foeminis familiarem consuetudinem, et inutile colloquium de v, tent , quaecumque illae sint, sive propriae, sive ab terius Paroeciae , sive eas in propriis domibus inubsant, sive cum ipsis in Ecclesia colloquantur, ne Videlicet illas in tribunali Poenitentiae nimium det, neant : cum probe noverint, Dei ministro non solum ab omni peccati macuIa , sed etiam ab omniumbra et suspicione mali abstinendum esse . IV. Verum super omnia opus est, ut animarum

Pastor Iesu Christi spiritu repletus sit, ut illum in

suorum fidelium corda transfundat atque efformet , et in ipsis omne virtutum christianarum genus aedificet exemplo suo, hi militatem , castitatem , mansuetudinem , charitatem , liberalitatem , rerum terrenarum contemptum una cum ceteris virtutibus, quas in epistolis suis ad Titum, et Timotheum Apostolus commemorat. Hinc Sancta Synodus exigit, ut unus qui que praeter Dioecesis catechismum sacrarum Scriptu.

Tarum Volumen Vetus novumque Testamentum Comtinens apud se habeat et retineat, ut Uerbum Dei sacraeque litterae castae eius deliciae sint, et prae ei puum quotidianae meditationis argumentum . Hic luber vitae omnes perfecit Sanctos, qui nos in scientia et Pietate praecesserunt. Si autem liber iste, Deo miserante, omnibus hominibus datus est, ut eorum gre

sus dirigeret et firmaret, Sacerdotum custodiae pecu liari modo traditus est, ut eo repleti populos eius pamticipes faciant sancta et salutifera mysteria ipsis expILCantes . Quo dulcior et suavior ipsorum palato cibus iste erit, hoc certius argumentum erit caelestium bene-

297쪽

dictionum , quae ab aeterno Patre super Pastorem et populum effundendae praeparantur. Contra vero nausea et fastidium cor indicabunt adhuc terrenis affectibus mancipatum , graviterque de Pastore et populo timendi causam suppeditabunt. U. In exercendis tamen muneribus , quae aclecclesiasticum ministerium pertinent, e Parochi memoria numquam excidet, se Civem quoque esse , et

civilis societatis partem , cui scilicet ipsius bonum eo magis cordi esse debet , quo magis ossicii eius maiorem sibi populi aestimationem et fiduciam come iliat . Quare ipsius sollicitudo non tantum ad verbi divini praedicationem , et meram Sacramentorum administrationem restringenda erit, sed populi necessitatibus sublevandis paratum se exhibebit , iuvabit consiliis, amictis compatietur, in familiarum

discordiis componendis sequester intercedet, Vidu Tum et pupillorum curam suscipiet; uno verbo ita omnibus , et per omnia spiritualiter et temporaliter populum consoletur, dirigat, adiuvet, neceSSe eSt. Frustra tenero Patris nomine decoraretur, nisi simul eius nominis dotes in semetipso repraesentaret, et

munera adimpleret.

UI. Haec arma sunt, quorum ope de gentium feritate olim Patres nostri triumpharunt, et Iesu Christi Evangelio viam aperuerunt. Atque hoc P Titer consilio, ut optimi Sacerdotes, et simul optimi Cives Ecclesiae donarentur, Sapientissimi Principis nostri pietas, et munificentia praeter Clericorum munorum Seminarium , Academiam quoque ecclesiasti-Cam pro aetate provectioribus instituit, ut ne priu&animarum regimini addicerentur, quam in socialibus et christianis virtutibus diu multumque essent eXe citati .

VII. Hinc sacra Synodus sancte exustans Sui

298쪽

muneris esse credit adeo laudabile institutum commendare , et Concilii Tridentini votis inhaerens per viscera Iesu Christi omnes Dioecesis huius Clericos erihortatur, ut ecclesiasticum curriculum non ingrediantur , nisi antea in illo Seminario vocationem Suam probaverint, et inde ad Regiam S. Leopoldi

Academiam transeuntes in ea doctrinae et pietatis exercitiis perficiantur, quorum exercitiorum tam uberes fructus iam nunc existere gratulamur. VΙΙΙ Iinmo obsecundandum iure esso credimus REGIAE CELsITuDINIs votis Epist. Enc. art. XVIII. Samque deprecamur , ut auctis censibus lotorum Sratuitorum numerus in eadem Academia ecclesiastica multiplicetur, ut tantae capiendae utilitati iis per egestatem via non praecludatur , qui cum Vera vom Catione ingenium et morum Probitatem coniunSant,

unde Ecclesiae utiles existant.

299쪽

DE COLLATIONIBUS. νE C CLE SIASTICIS

Collationum ecclesiasticarum institutio ipsi regiminis Ecclesiastici naturae, quod regimen unitatis et Consilii est, veluti fundamento innititur. In his olim Dioecesis negotia expendebantur, dirigebatur disciplina, reformabantur abusiones, populi necessitatibus consultum erat, rei criminum iudicabantur . Fidelium multiplicatio Dioeceseon in Paroecias divisionem induxit, et sic nimis incommoda facta est huius consuetudinis continuatio. Igitur Decanatus institui coeptum est,

et sancitum, ut singulorum Decanatuum Presbyteri certis temporibus simul adunarentur, ut Paroeciarum Sta tum expenderent, et de recto ipsarum regimine deliberarent. Istorum conventuum scopus erat regi minis unitatem in Clero conservare, et integrum ibi dei depositum , et disciplinae rigorem in Paroeciis custodire . Haec methodus in Ecclesia usque ad ea Faecula perSe Ueravit, in quibus propter studiorum Prolapsionem ignorantia , et eiusdem comes morum corruptio Clerum occupavit . posterioribus temporibus magis invaluit rerum

omnium perturbatio, novis doctrinis inductis. Quippe vel de fidei summa variis opinionum commentis iisque inter se discordantibus inveniendis Scholastica viam

300쪽

eruit; denique ad probabilismum, et ad laxismum

convertit; immutata autem regrminis ecclesiastici forma, obliti ministri Ecclesiae suorum irium , quae simul ipsorum ossicia sunt, eo devenerunt. ut veram ministerii ecclesiastici, et sollicitudinis pastoralis notionem Perderent. Hinc factum est, ut conventus Pastorum CXternam quamdam ad speciem redacti aut vacuis aridisque sermonibus occuparentur, quaestionibusque ab stractis et scholasticis distinctionibus, aut versarentur in vocabulis meris, atque in solvendis ligandisque quaestionum vinculis; denique post altercationes, quas aut inanis subtilitas, aut Casui starum auctoritas, aut ad εummum Micuius pontificiae circa aliquam propositi,nem sententiae vis excitare solebat, totius rei desinitio, eaque interdum problematica proferebatur. Dum igitur Dominus promissionum, quas Echiesiae fecit, non immemor hanc vineam suam invisit, a culpa non excuSa- emur, si tanti momenti rem silentio praeteriremus. Itaque hoc institutum reformemus oportet, illud ad finem suum pristinum revocantes : hinc eXpedire iudicamus decernere quae sequuntur .

II. Episcopus aut per se , aut per Theologum

a se electum cuiuslibet anni principio res eiusdem anni decursu tractandas proponet , easque ea Proponet methodo, ut paulatim universa Theologia exhauriatui; quod quidem octo annorum spatio

conficietur.

Primum christianae religionis fundamenta eYPendentur, et isthaec, velut unici et securi fidei

nostrae aeque aC morum regulae fontes , constituentur. De Scriptura, Traditione, et Ecclesiae auctoritate in proponenda doctrina , cuius ipsa cuStos est,

et ridex infallibilis, disserendum erit, et ratio indi- Cabitur , qua dignoscatur Ecclesiae vox in obscuratis aut oppugnatis veritatibus ; hinc de duabus

SEARCH

MENU NAVIGATION