장음표시 사용
101쪽
te in scribendo. Sed metuo, ne existimes me laborare eo morbo quo multi hoc tempore laborant, qui ex nulla aliare voluptatem capiunt, quam exscriptionibus: cui sRe morbo me esse minime obnoxium, testes erunt plures,mei amici , qui me saepe tanquam cessatorem accusant. Verum nescio quo modo acciderit, ut tui amor animum meum ita incantaverit, ut ad te unicum scribens voluptatem non parvam .sentiam. Nolim tamen te id ita accipere, ut existimes illam voluptatem,
quam ego percipio , esse mihi satis
amplum praemium mei laboris, &propterea me immerito conqueri quando non rescribis, cum praesertima tua virtute proveniat iste meus amor, qui mihi hanc voluptatem parit, quam propterea tibi acceptam ferre debeo,
Ego vobis Aristotelicis subtilitates illas relinquam, δc tecum crassiore Mi- nerva agam, ac fatebor me eam tibi, oluptatem debere, quam ex tuarum literarum lectione percipiam: quae quo major est eo impatientius fero ejus de siderium , nec potero me continere quin te graviter accusem , si patiaris me ea diu carere. Mones me in tuis ρο-
102쪽
L A N G v v T i l S; sterioribus literis , ne de aliena salute sim ita sollicitus, ut meam negligam, te enim scire, non esse exiguum odium, quo me plurimi Pontificii prosequantur. Mi charissime Sydnare, sum de tua salute sollicitus, quia considero , qui sint tui natales, quae tua indoles, quanto studio ad virtutem seraris , & quos progressus in ea re jam feceris, & intelligo quantum respub. de te sperare debeat, si Deus volet te esse diu superstitem. De me vero longe est alia ratatio, cum tenuitas ingenii & fortunae,ac etiam ingravescen S areas , non patiantur me vel publice vel privatim multum prodesse, etiamsi mihi non desit voluntas. Q Lare minuS metuo pericula, Cum videam vitam meam nemini jam prodesse, morte autem me
liberandum iis miseriis in quibus ego vivo. Quid enim tristius accidere po test homini, qui non sit ab humanitate alien is, quam esse spectatorem eorum scelerum, quae a decem aut duodecim annis in misera nostra Gallia re Beleio perpetrata ilitat, & adhuc per- .petrantur. Odium Pontificiorum , de quo scribis , non me conturbat. Vita& mors mea in manu Dei sunt, nec
103쪽
8 Eprs TOLA Jus poterunt adversus me quam ipsis a D eo concessuinfuerit. Verum ex ipsorum erga me odio eum percipiam fructum, quod minus dolebo, quam lias fuissem facturus, quum ipsoS pereuntes conspiciam. Vertit se Pontifex
ROm.. in omnes formas , ut ruentem
suam tyrannidem fulciat , sed Deus ejus sceletata consilia in ejus exitium convertit. Non aliunde quam ab eo prosecta sunt consilia de supplicio pro-- cerum in Belgio, de immani illa caede tot innocentum hominum in Gallia, & de electione Polonica. Videamu&autem quam utilitatem ea consilia consultoribus ipsit attulerint, ac principibus qui corum consiliis obtemperaverunt. Albanus veniens in Belgium reperit Omnia pacata ,. Pontificiam ireligionem ubique restitutam,sorentem opibus regionem , ex qua Princeps percipiebat maxima emolumenta. C tim persuasum haberet, non
posse ibi stabiliri Pontisiciam religionem nisi tollerentur omnes qui defectionem ab ea meditati videbantur, deduxit res in eurn statum, ut Pontifex ac Hispani non sint extra periculum, ne tota legione eXcidant. Gallia ante
104쪽
L A N G v et et r. 8 , biennium, ut tu ipse vidisti, erat pacatissima, M incipiebat respirare ex tot cladibus , ac se utcunque colligere.
Habebantur a nostris, conciones in non multis locis. tota vero regni administratio erat penes Pontificios. Nihilominus Pontifex non contentus ea
re,i fuit author praeclari illius consilii de tollendis miseris illis nostrorum reliquiis, quae ex tot bellis & injustis caedibus supererant. Interfectus est Ami-ralius, multique boni viri una cum ipso interierunt. Existimavit Pontifex seres suas in Gallia pulchre stabilivisse. Quid accidit 3 Bellum statim exarsit in variis locis Galliae, ac in ipsius etiam Pontificis ditionem penetravit. Metuo autem ne longe adhuc graviora subsequantur: nec audeo quicquam sperare de pace, de qua nune agitur. Pontifex perfecit suis artibus, ut Andegavensis praeferretur Austriaco in Comitiis Polonicis , quoniam existimavit eum fore rigidiorem Austriaco in as.
serenda religione Romana , metuebat enim ne Imperator suggereret: filio leniora consilia. Assequutus est regnum Andegavensis, hoc est, ex non
parva Delicitate conjectus cst in magnas
105쪽
ες E O s T o L AEgnas miserias. Pontifex autem amisit talem suae dignitatis assertorem in Gal- lia , qualem vix post ea consequetur. Vides igitur scelerata illa aulae Romanae ccmidia longe alium eventum sertivi, quam ipsi speraverunt. Non tamen prone ea desistit ab excitandis ubique tumultibus. Quid tandem fiet Dicam quod sentio, & utinam sim falsus vates. Istis bellis civilibus, quibus
atteruntur vires Principum Christianorum , sternitur via T urcis ad occupandam Italiam, cui si soli periculum illud immineret, forte minus esset do tendum, cum sit ossicina in qua tantorum malorum causae cuduntur : sed Vexendum est, ne incendium illud intra ejus sines non contineat se, sed via cinas etiam provincias corripiat ac depascatur. Benenvale. Viennae 2ς. die Martii Is . Petit a te aliquoties, nonaeas literas cuivis ostenderes', quod
V Ide quam sim tenax promisit, qui
nullis literis a te dudum acceptis, constanter tamen urgeo meum scribendi institurum. Immo sum in hac ro
106쪽
LANGVETI. 8 ita religiosus , ut cum non potuerimante octiduum mittere literas meas, quoniam Domino Vulcobio per occi pationes scribere non licuit, eas tamen
quas tunc scripsi, jam mitto , ut tibi
praecidam omnem occasionem accusandi me negligentiar, vel te excusandi. Credo plurimos ex nostris Gallo- Polonis jam ad vos pervenisse: non stilum enim dispersi liint per varia G e maniae loca, sed etiam extenderunt se ad vicinas gentes, ita ut nulli videantur apud ipsiim regem mansiui , quamvis plurimi in animo prius habuerint alia quandiu manere, sed Poloni inierunt Optimam rationem remittendi eos in patriam. Multi hac faciunt iter.Imperator humaniter excepit Ducem Cenomanum& Marchionem Albovium ejus patruelem. Albovius recta in Galliam contendit. Alter profectus est Venetias, inde, ut ajunt,ad Melitenses iturus. Ferrariensis hic diu fuit. Conjugium ejus
cum Bavara nondum est certum: nam habet rivalem rege Portugalliae. Tu cae facessunt nobis multum negotii in Hungaria seis' crebris excursionibus, suis rapinis praetexunt munitionem
cxtructam in Glo 1 nostris, dum hic'
107쪽
s8 E p I s T O L AEestes, quam dicunt in suo solo esse extructam, & se propterea non quieturos, donec diruatur. Nos autem non sumus satis. instructi ad vim repellendam , nec etiam audemus eos nimis
irritare , interea dum agimus de prorogatione induciarum , in qua re videntur Turcae se praebere dissiciliores. De inscelice nostra Gallia nihil scribam, quia existimo plura ad vos inde pericribi, quam huc ad nos. In Belgio bellum magis ac magis accenditur. Hausiensis dicitur nactus esse Midel- burgi opimam praedam. Mondragonius praefectus Mideibui gensis missus. ad Hispanos ut de permutatione quo- Fundam captivorum cum ipsis ageret, promisit se intra duos menses ad Arau-siensem reversurum, si id non impetraret, seque jurejurando ac obsidibus datis obstrinxit. Verum ubi venit Ant- verpiam , Commendator mandavit cuidam Iesilitar Hispano, quem padre , Strigosa nominant, ut eum absolvereta jurejurando , dicens fidem non esse servandam haereticis. Credo , quod
Geusi posthac potius laqueis quam
jurejurando constringent cos , qui irripsorum manus incident. Arausiensis.
108쪽
rebus in Zelandia; constitutis, rediit in Hollandiani , cum quadraginta na- vibus. Quinquaginta aliae navigantes in occidenteiri inciderunt ad fretum Caletense , in septem & viginti Hispanicas , Portiigallenses & Gallicas, ex quibus duas & viginti redegerunt in suam potestatem , reliquae quinque' sibi fuga salutem quaen verunt. Nondum hic scimus an Dux Christophorus Palatinus, & Comes Ludovicus Nassavius Mosam cum copiis trajecerint. Habuerunt diu eastra inter Aquisgranum & Trajectum superiuS , cujus partem eam quae est in
dextra ripa Mota occupaverant. Dicunt hic Hispani Sanctium Davitam ad septingentos ex eorum militibus caecidisse. Instruitur apud Cantabros classis sexaginta navium, cum qua diaciant Joannem ab Austria navigaturum in Belgium , quod si siet, habebit' forte qui ipsum in itinere salutent. Sed
vix credo regem Hispaniae abducturum.eum ex Italia, cui non parum imminet periculi a classe Turcica. Bizamis scripsit ad Dii. Vulcobium nescio quid accidisse in Anglia, ob quod
regina auxerit numerum cus dum
109쪽
corporis, sed rem non explicat. Si quid habes de ea re, rogo ut id mihi significes. Bene vale & amicos saluta. Viennae Calend. April. Is7 .
XXII. ME tui quum proficiscereris in Italiam , ne quid de moribus istius
gentis in animum tuum paulatim irreperet, quod ejus candorem & puritatem si non plane commacularet, obscuriorem tamen nonnihil redderet. Sed quia 'promittebas te non transgressurum Apenninum , ac cito ad nos reve sarum putabam te animum purum de
ab omni labe immunem ad nos referre posse ue cum praesertim constit uisses vivere apud Venetos & Patavinos, qui videntur adhuc nonnihil retinere de simplicitate illarum gentium, a quia bus ducunt originem. Sive enim Phryges, sive Paphlagones, sive Galli fuerunt eorum progenitores, ii antiquitus usque ad stoliditatem simplices ab omnibus sunt habiti. Jam vero cum sis profectus ad Hetruscos & Ligures, adeo vafros, ac versutos homines, ut reliqui Itali sibi etiam ab iis metuant, Facillaret mea da te spes, nisi obstaret
110쪽
LANGUETI. 'I meus erga te amor, qui tantus est, ut si
ipse meis oculis aliquid quod nollem
a te commissiim cernerem, non tamen permitteret me illud credere. Ne vero existimes me temere aut maligne
de Hetruscis & Liguribus judicare, quas ejus rei causas habeam, non pigebit indicare, ut diligentius tibi ab ipsis caveas. Nemo fere est qui ignoret, Hetruscos& praesertim Florentianos, esse authores & inventores omnium malarum artium, quibus usi ple- .rique Principes Christiani, nostra ac patrum nostrorum memoria, lenes Abene constitutos Principatus in tyrannides converterunt, persuasi, nihil esse
mutabilius voluntate populi, eosque stulte facere, qui οjus benevolentiae fidunt. Satius itaque elle eum variis exactionum generibus,& aliis injuriis ita opprimere, ut nihil supeisit ipsi virium ad repetendam libertatem, & cogatur, ut ille apud Plautum, dicere: Indigna digna habenda sunt, herus quae facit. Quod si audivissent alium Poetam dicentem : Qui sceptra duro
sevus imperio regit, Timet timentes, metus in autorem redit , sorte non incidissent in illas calamitates , in quaS multi