Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

io2 EPISTOLAErum infidelitatem, se rupturos omnes aggeres ut a mari absorbeantur. Adducent autem militem Hispanicum, Italicum, Helveticum & Germanicum

tanto numero, ut non solum sint castigaturi suos rebelles, sed etiam vicinas gentes , quae ipsis bellum istud conflataverunt. Sed vos Anglos omnium primos aggredientur, tanquam praecipuos authores istorum malorum. Quare vide ne desis patriae tuae, in tam gravi

periculo. Non tamen consulo, ut nimium properes: nam ut spero, non Obsidebunt hoc vere Londinum, videntur enim valde lente festinare. QAoniam sunt coacti evocare militem, quem habuerunt in Hollandia , ut eum Opponerent copiis hostilibus, quae conantur Mosam trajicere. Princeps Arau- sensis duxit copias in Hollandiam, Cum, quibus fama est eum obsidere Amsterdamum constituisse. Faciant quicquid volent Hispani, aut amittent Belgium , aut cogentur hoc bellum transactione finire, cujus primum caput erit, ut ipsi omnes ex Belgio disce,

dant. Quae res erit ipsis valde acerba. Repererunt enim quum primum eo venerunt nidum valde tepidum, ex quo

122쪽

non putabant se facile deturbari posse. Obsecrori nondum id praestitisti quod mihi promisisti , de emendanda tua

pronunciatione, ut id tandem praestes: id enim mihi videtur maxime neces.sarium, & tamen est facilimum. Bene&sceliciter vale. Viennae I 8. die April.

XXV.CRedo te invidisse mihi voluptatem , quam sciebas me summam percepturum, statim, ubi scirem te Patavium , aut Venetias incolumem ex Liguria rediisse: saltem dedisti operam, ut ejus suavitatem amaro succo tuarum accusationum temperarς s. Licet autem non potueris essicere, quin obtuam incolumitatem summopere gaudeam, volo tamen tibi referre gratiam pro ista tua erga me voluntate. Valde praedicas tuam industriam, in cavendo, ne perirent literae, quas ad te scriberem interea dum abfuturus eras, &si iis adjungerentur aliquae ad D. Co' mitem , aut ad alios, ut iis statim redderentur. At mi suavissime &cautissime Sydnaee, in eo non suisti satis cautus, quod non cavisti, ut fasciculos a

123쪽

io EPIs TOL Eme missos, qui plures epistolas continere viderentur, solveret is, cui tuarum rerum curam commiseras: nam s cis mentin quam misisse ad te literas aliis reddendas, quin eas convolverim in fasciculum tibi inscriptum. Valde autem hoc est elegans, quod scribis me satis ostendissse, quam non bene de te sentirem, & quam dissiderem te facturum amici ossicium in reddendis literis, cum ea de re ad Monavium scripserim. Ita didicisti Florentiae argutari, aut in amicos. acerbus est e. Primum tibi praedico, quod non impune feres hanc tantam erga me acerbitatem. Ad te ne in Liguriam de ea re scripsissem 3 Ad Dominum Comitem , aut ad aliquem ex ejus familia, scribere non potui, quia non habui per quem ad eos

literaS mitterem : nam non tantum mihi sumo apud Dominum Vulcobium, ut ad alium quenquam praeterquam ad

, te literas curandas ei tradam, ne ejus humanitate abuti videar: Literas Vero ad Monavium soleo tradere Cratoni Caesaris medico , veteri meo amico.

Petit ab eo, ut Dom. et spergero significaret , me ad ipsos scripsisse, &elle literas inclusas fasciculo tibi inscripto.

124쪽

LANovEΤΙ. Iosscripto. Videorne tibi in ea re tam gra viter peccasse Z cum praesertim ignorarem, quando esses reversurus, & interesset Domini Jacobi mature acci-sere meas literas , in quibus de quadam pecunia ipsi debita scribebam:

imo mora, quae intervenit, fuit in causa, ut non potuerim hic ejus nomine compellare Baronem a Praga. Negligentiam tuam cogit me interdum accusare amor, & Voluptas, quam percipio ex lectione tuarum literarum, quaS si denas quotidie ad me mittereS, non tamen explereS meam .cupiditatem. Accipio tuam excusationem de Gallico consilio in suscipiendo Ligustico

itinere, sed tamen id debueras scribere. utinam eodem consilio utereris in praecipitando tuo ad nos reditu. Nolo tibi jam objicere, quod potueris me beare, si ex itinere tantum scripsisse , Vivo & valeo, Florentiae, Vel Genuae nam non fuit opus prolixiore epistola. Ante quinque, aut sex dies scri psi ad te & ad Dominum Comitem per ac-kerum, quem hic novisti. Cum essem obsignaturus meas ad Dominum Comitem literas , venit ad me quidam meus amicus, non parvae authoritatis

125쪽

ros EPIsaeo LAE in aula , qui dixit mihi Imperatorem vetuisse, ne amplius hic haberentur conciones ab iis , qui puriorem religionem profitentur , quam rem ego uatim interui meis literis ad D n. Co- in item. Postea autem diligentius inquisivi, &reperirem se ita habere. Soliti sunt nostri convenire ad sua sacra, & conciones , in aedibus Domini Ro

do autem hinc abfuit , convenerunt in

aedibus Domini ab Eyaing , qui est inferioris Austriae praeseruis, seu Locum- tenens Imperatoris , ut loquuntur. Eregione aedium ipsius habitat legatus Hispanicus, ita ut potuerit ex sua habitatione concionantis & canentium vocem exaudire : Quare sepius petiit

ab Imperatore, & quidem sui audio)legis sui nomine, ne pateretur eo in loco nostros habere suos conventu S3. . quod tamen hactenus non potuerat

impetrare. Die autem solis quae fuita 8. hujus mensis, nescio quae nova religio incessit Imperatorem quae reddidit Hispanum voti compotem: nam Imperator interdixit Domino ab Eyzing, ne pateretur amplius in suis Mibus haberi conciones, qui cum primo

126쪽

LANGUET T. TOT non obtemperaret, repetitum est interdictum cum interminatione, quod

significavit iis, qui in ipsius ardes usitato more venerant. Id ubi audiverunt quidam ex proceribus, qui una cum aliis advenerant , ut inisteressent concioni, illico profecti sunt ad Imperatorem, ab eoque sciscitati sunt causam, ob quam interdixistet , ne religioniS.

causa convenirent. Imperator respondit, se nequaquam interdixisse. Cum subjecissent, quod a Domino ab Eyeting audiverant , Imperator dixit se tantum interdixisse, ne in illis aedibus convenirent. Ergo dixit Dominus ab Entresdorff, licet nobis in aliis aedibus convenire Θ Cum Impeiator respondisset licere, is duxit concionatorem in suas ardes , in quibus bis eo die habita est concio. Habes rem ut gesta est, quam peto , ut Domino Comiti significes , ut liberetur ab errore , in quem eum induxit mea nimia festinatio. Audio istic clam divendi libellum lingua Italica scriptum , cujuSin-striptio est Strata gema regis Galliae. Si ejus libelli unum aut alterum CXemplar nancisti poteris, facies DOMINO VuLco Bio & mihi rem gratissi

127쪽

IOS EPIsTO LAEmam, si illud ad nos miseris , curabis autem complicari parva forma , & ei trades, qui solet tua S literas procurare. De tua imagine statues, ut voles. Si sperares, te brevi ad nos Venturum, non necesse esset eam prius mittere, sed tu valde dente in ea re festinas. Ego tibi omnia fausta & elicia precor, &tibi gratulor incolumem reditum ad amicos e nam mea ira deserbuit interea dum haec scribo. Saluta meo nomine Dominum Briisquetium , & alios tuos domesticos. Viennae 23. die April. IIJ

XXVI. EGO diem illum, quo te primum Vidi, foeticem mihi illuxisse , quamdiu vivam judicabo, quoniam illa indoles virtutis , quae in. vultu, sermone, ac in omni tua actione elucescit, mihi statim injecit maximam cupiditatem contrahendi tecum amicitiam. Cujus rei praeter expectationem meam, sese commodissima mihi obtulit occasio, quum nescio, quo tuo, sane optimo meo fato , huc appulisti : ubi id tua humanitate facile sum consequutus,

quod magi studio ambire constitue

128쪽

LAN GVETI. IO'ram. Factus tibi familiarior deprehendi in te tantam naturae inclinationem ad virtutem, & tam ardens eam adipiscendi studium, ut ab eo tempore me ita foeticem tua amicitia judicaverim, ut in tantis patriae calamitatibus ex

nulla re, praeterquam ex tui recordatione , voluptatem capere potuerim: quam si unquam antea, maximam certe percepi ex literis, quas heri a te accepi: quae nihil aliud continent , quam testificatibnem tuae probitatis, huma-matatis , eximiae erga me benevolentiar, & solicitudinis in meis miseriis, quae omnia mihi merito grata esse debent. Sed tamen magis me affecit excellens illa vis ingenii tui, & tam grave judicium de rebus maximis, ut an te quam mihi est eS notu S , nunquam

mihi quisquam persuasisset, tantum

prudentiae in istam primam adolescentiam cadere. Non me perturbant, micharissime Sydnaee, privatae meae calamitates, quae siquando infruant, eas satis forti animo perferre 1oleo, in publicis vero, & praesertim patriae , sum. non absimilis matri iudulgenti, quae vehementer dolet, quando castigantur

liberi etiamsi sciat id ipsos commercisse.

129쪽

ruisse. Nemo ignorat, nos ab aliquotannis tanto studio in nostram perniciem incubuisse , ut mirum sit nos dudum non periisse : quod ego Dei clementiae & benignitati adscribo , qui poenas quibus eramus digni, tandiu distulit, ut nobis tempus ad resipiscendum concederet. Sed jam res eo devenerunt , ut mihi prae foribus esse videantur poenae, quibus digni sunt tantorum scelerum authores, a quibus Deus jam reposcit innocentem sanguinem tam crudeliter effusum. Erexe- Iat nos nonnihil successus Arausiensis

indversus Hispanos, sed in foelix illa pugna , in qua sunt profligatae copiae Christophori Palatini & Ludovici

Nasibvii, nostras spes rursus evertitia Si verum est Christophorum Palatinum occubuisse , ut hic dicunt Hispani, qui soli de ea re literas acceperunt, quantum dolorem ex ea re sentiet sanctissimus ille senex ejus parens : qui nullam aliam ob causam passu S erat,

eum se objicere illis periculis, quam ob studium propagandae verae religionis , & lubveniendi iis, qui ab Hispanis injuste opprimuntur. De Italia tu recte judicas. 4andocunque ea pO

130쪽

LANGV ΕΤ I. III

tientur Turcae, quicquid superest in ipsis antiquae virtutis, statim peribit. Ita reliquus orbis Christianus duplicem ex ejus ruina utilitatem percipiet. Superest ut tibi gratias agam, quod tam amanter & liberaliter mihi tua deferas, quibus considenter uterer, si mihi aliunde non suppeteret, quod satis esset. Ego ita didici contentus Via Vere parvo, ut sperem me non fore amicis gravem. Est tamen mihi gratissima ista voluntatis tuae erga me significatio, eamque habeo pro beneficio. At mi generose Sydnare, illud unicum beneficium a te expeto, ut te salvum. & incolumem mihi praestes, quod a Deo, qui solus id praestare potest, assidue posco : quandiu enim eris salvus & incolumis, tandiu mea omnia mihi esse salva judicabo. Non satis intelligo, cujus injustitiae erga te me accuses, nisi forte existimas me Domino

Comiti id suasisse, quod tibi dissuasi;

quod prosecto non seci, imo monui eos non semel ut sibi caverent, & de ea ae praecipue scripsi ad Dominum meis pergerum, quem sane miror in adeundis periculis esse jam tam facilem,cum in iis rebus sciam , eum antea non

SEARCH

MENU NAVIGATION