장음표시 사용
111쪽
3α E P I s Υ o Tmulti eorum inciderunt: quamvis existimem levia esse mala , quae hactenus sunt per sit,s conferantur ad ea quae postea sequentur. Quanto vero ager Ligusticus est asperior & aridior Hetruico, tanto mihi videntur ipsi Ligures Hetruscis acutiores & solertiores. Hetrusci enim id tantum agunt, ut suggerendo Principibus perversa consilia, sese in ipsorum familiaritatem insiluent, quod quandocunque consequuntur, non sit sine multorum odio, & non parvo ipsorum periculo. Ligures autem sunt longe cautiores, ac majora praemia eum minore periculo sectantur : nam scopus in quem collimant, non est gratia aut benevolentia
Principum, sed ipsi principatus , ad
quos plures ex ipsis nostra aetate pervenisse videmus. At quibus artibus Favore & Piratica. Dum enim nostri Principes stultis odiis inter se certant,
ac ignava bella gerunt, deque iis potius consulunt foeneratores , quam rei militaris peritos, foeneratores suis occasionibus utentes, pro pecunia, quam
ipsis locant, iniquissimum fornus exigunt, eorumque vectigalia pro locata pecunia pignori accipiunt, parvoque
112쪽
L A N G V Ε Τ I. redimunt, ac tam acerbe exigunt, ut 'plerumque fructus, quos inde percipiunt, in duobus aut tribus annis sortem superent , seu pecuniam quam Principi mutuo dederunt. Ut autem intelligas, quanto cum artificio tui Ligures foenus exerceant, scire te oportet , Hispanos qui sibi videntur omnium hominum acutissimi in ita oppressi sos esse eorum scenore, ut suo regi petenti ab ipsis ingentem pecuniae summam, nuper responderint, se libenter daturos , quicquid peteret, si modo istas Harpyias & hirudines Ligusticas ex Hispania pelleret. Qui vero pira
ticam exercent, tanto abistis differunt, quantum latrones . furibus. Extruunt triremes, & alia genera navium ad piraticam exercendam, & corruptis pecunia vel aliquo alio munere iis, qui apud regem Hispaniae valent authoritate perficiunt,out a rege annuo stipendio conducantur, ea conditione,ut in bello navent ei operam adversus hostes, in pace vero tutentur litora It liae, Hispaniat', Siciliae, Sardiniae& Balearum adversus piratas. Quomodo autem haec praestaht 3 Primum paciscuntur cum Turcis & Aphris eandem
113쪽
Eprs TOLAE artem quam ipsi profitentibus, ne sibi
in mari occurrant, aut se mutuo in1-
pediant, sed dum isti nostri excurrunt in Aphricam, aut Graeciam praedandi causa, illi alteri litora Italiae, Hispaniae , 3c Insularum maris Tyrrheni diripiant. In bello vero nihil est ipsis ignavius. Si quid ipsis mandetur, quod periculi aliquid adjunctum habeat, tergiversantur ac se excusant. Si non admittuntur eorum excusationes, cunctantur saltem, & quascumque possunt morae causas nectunt. Praesectos autem classium semper dehortantur a conflictu, & tamen consilia pacis, quibuscumque modis possunt contus baut, ut diutius fruantur opimis illis suis stipendiis sine periculo, nam quae 'dantur ipsis in pace, sunt longe tenuio- ra. Quod si in praefecto clastis tantum sit animi, aut consilii , ut non patiatur se ab istis decipi, sed aggrediatur hostem quandocumque rei bene gerendae sese offert occasio, tum demum Videres istos trepidantes, & se aut pugnae subducentes, aut omnium i avissime pugnantes : quod in illa nobili pugna ad Echinadas silo magno malo didicerunt esse nimis verum Melitenses, qui .
114쪽
alacriter in hostem invecti, sunt ab istis turpissime deserti, & hostibas u cidandi relicti. Vide igitur ad quos homines deveneris 3 Nihil ergo ab illissentibus unquam prodiit, quod pro-
es: Nequaquam hoc dico, nam maxime probo , quod a centum annis dede-xunt nobis tres aut quatuor Pontifices Romanos , qui sua insatia ambitione Pontificatum Romanum ita exosum reddiderunt, ut ad eum evertendum Luthero viam stravisse videantur di in qua re strenuam etiam operam navavit bonus ille Alexander Lucretiae pater, quod nolui reticere, ne Hispanos
sua laude & gloria destaudarem, idque odio gentis fecisse forte tibi viderer. Perpende igitur, quantum tibi periculi immineat a talium hominum consortio, imo a tota Italia, ubi cum diutius haereas, quam promiseris, diceremete ejus illecebris captum, nisi metuerem, ne tibi bilem denuo moveam &me duriter accipias sicut antea secisti. Hoc tamen adjiciam dissicit imum esse induto candida veste diu ita versari in carbonaria, ut velli de suo candore ni hil depereat, nec possumus diu ambulare in sole, quin nonnihil ab eo titi-
115쪽
Viennae s. die Aprilis Is . XXIII.
a, tam subito ita imbui moribus i1-
aarum gentium , ad quas peregrinatus es, ut hominis, qui te magis quam seipsum amat, memoriam prorsus abjecc-xis, & invideas illi voluptatem quam sentiet maximam, ubi audiet te incolumem Patavium ad homines tui amantissimos rediisse. Cum tamen de tuo reditu nihil scribas, tu nonnullam occasionem aliquid tale de te suspicandi mihi praeberes , si id permitteret tui amor, qui in me imperium obtinet. Sed si forte id contigeret, non converterem meam vim in Hetruscos, aut Iagures, apud quos mihi esset natum hoc malum, sed ipsos Anglos recta agrgrederer, omniaque mea spicula in ip-1bs converterem : & quia forte ninil haberem, quod in te reprehenderem, praeter inconstantiam in amicitia , rimarer Sc corraderem undecumque pocsem, quicquid vestrae gentis existim tionem l edere, aut minuere posse putarem, & ita animum meum vindictae
116쪽
L A N G V E T I. 97 dulcedine explerem. Nihil tamen temere tentabo, sed imperabo meo dolori, quousque aliquid certius de tua voluntate erga me habuero: tunc enimcx re consilium capiam. S ed jam rixas omittamus. Si scirem meas admonitiones aliquid ponderis apud te habituras, monerem te, sicut antea feci, ne
attingas ea loca, quae Hispanico imperio subsunt: nam huc a pluribus scribitur mitti quotidie ex Anglia militem, & alia belli subsidia Hispanorum
adversariis, ita ut nemo dubitet, quin Hispani sint insensio erga vos animo: Immo ipsa Genua est ita addicta Hispanis, ut nesciam, quam tibi sit tutum ibi diutius versari. Sed forte delectaris aspectu navalis apparatus, qui ibi fieri solet, vel sonitu cathenarum quibus revincti sunt miseri remiges, vel te detinet cupiditas conspiciendi Johannem ab Austria redeuntem in Hispaniam, ubi vereor ne pro praemio rerum pro republ. eliciter gestarum, invidiam reserat. Duo enim illi filii naturales regis Hispaniae tanquam cX inferis recens excitati, nescio quid tale innuere videntur: quos haud dubie
amplificabit rex, quantum in se erit, si ut
117쪽
s8 EPIs ΤOLAE ut huic non desint potentes aemuli. Qigam pulclue omnia instruuntur ad agendam in Hispania post mortem regis talem tragoediam, qualem his annis in Gallia egimus. Imo ipsi histriones aetate fervidi, forte nolent tam diu expectare. In Gallia jam maturescunt fructus sementis factae quum ibi essemus, quos, ut speroὶ demetent cum lachrymis ii, qui exultabant . quum sementem ipsam facerent. In elix Rex pervet sis quorundam consiliis, eo est tandem perductus, ut non solum sit ipsi metuendum ab iis, quos affecit injuria, sed etiam ab iis in quos plurima contulit beneficia. Video omnia haec eo
modo prorsus evenire, quo a me praedicta fuerunt cuidam meo amico, in
prolixiore illa epistola , quam legisti, in qua differebam de itinere regis Poloniae. Sed nondum est malorum finis: imo res sunt eo redactae ut impossibile sit, quin adhuc sequatur major mutatio, & ut ille apud Tacitum dicebat,
forte in urbem referentur cinereSPompeii. Etiamsi sciam has nostras
calamitates esse praeclarum exemplum
divinae jus filiae, habereque omne S bO- uos in quo Deum glorificent, qui vo-i luit
118쪽
luit palam ostendere se esse justum
vindicem sanguinis innocentis, tanta copia, tam scelerate effusi: fateor tamen me esse hominem, & ita assici erga patriam, ut ipsius naturae imperio ingemiscam ad tantas ejus calamitates, quibus innocentes simul cum nocentibus involvuntur. Oro itaque Deum, qui non solum est: j ustus, sed etiam misericors, ut ubi istorum malorum authores castiSaverit, misereatur eorum qui se istis sceleribus non contamina-Verunt. Ego omnia fausta& elicia tibi
precor, & peto ne amicorum memoriatam cito abjicias. Viennae IO.Apr. III .
V Ide meam pertio actam in te accusando : nam credo te satis intellia gere, hanc meam in scribendo diligentiam nihil aliud esse quam tuae negligentiae accusationem. Licet enim ante biduum satis minaciter ad te scripserim, nolui tamen nostrum maherum sine meis ad te literis dimittere. Non puto esse necesse , ut eum tibi commendem , cturi non solum tibi sit nota ejus virtus & eruditio , sed etiam erga te ossiciosus fuerit, & quod E α multo
119쪽
a o EPISTOLAE multo majus cst, te vehementer amet, ac colat, & fiet cupidissimus tibi inser- viendi ac gratificandi. Itaque non dubito, quin omnem humanitatem sis ei exhibiturus, cum soleas esse humanis sinus erga omnes , praeterquam erga me, quem literarum tuarum deside
rium mirifice torquet. Indicabit tibi, quis sit nostrae aulae status , qui fere idem est, qui fuit quum hic est es. Turcae nobis vicini per aliquot dies magis abstinuerunt ab incursionibus ,
quam antea , sed tamen audimus eos Convenire magno numero, non procul a Strigonio : quae res nobis non parvam solicitudinem injicit. Noliris militibus praesidiariis sunt nuper soluta stipendia , seae nescio quis excogitauit novum genus Astronomiae, quam ipsi artibus liberalibus nequa
quam annumerandam este putant: reductus est enim in usum annus Romuleus , hoc cst, ut decem mensium stipendium habeatur pro annuo. Hujus modi subtilitates nequaquam placent militibus, Sc propterea multi petunt dimissionem, nonnulli etiam ea non petita discedunt ex praesidiis. Qui vexo ita discedunt, conveniunt quodam
120쪽
in loco ad Tibiscum, qui vicinus est ditionibus Imperatoris, Transsylvani,& Turcarum, quare metuitur, ne quid moliantur quoa nobis malum aliquod attrahat. Si in nostras ditiones irruperint, damnum est nobis certissimum. Si in Tranisylvani, vel Turcarum, ejus rei culpa in nos haud dubie conjiceretur, & captarent occasionein Turcae
nos vexandi ulciscendarum injuriarurn praetextu. Hispani coeperunt de ruis rebus magnificentius loqui, quam antea, postquam amiserunt Zelandiam, interea tamen Geusii ipsis eripuerunt oppidum Sevenbergen , quod ab est octo miliaribus tantum ab Antverpia,& jam munitur ab ipsis : copiae autem
Christophori Palatini & Ludovici
Nassavit ipsorum agros devastant.Verum tanta est in ipsis humanitas, ut non solum haec ferant, sed etiam ne videantur ea improbare , idem faciunt quod hostes, immo majore, ut audio, damno, quam ipsi, suos subditos assiciunt. Interea nescio quid deblaterant de ingenti classe , quae in Hispania instruitur, cum qua . dicunt se non id assturos, ut urbes Zelandiae & Hollan-