Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

quod etiam publice significatum fuit

Craco viae sexto die hujus mensis. Tartari rursus irruperunt in ditionem Principis Mbstovitarum , cui multum facessunt negocii : rex autem Sueciae quoddam ejus oppidum obsidet in Livonia. Scribunt ex Anglia, Comitem Desinond Hibernum, qui ob religionem per aliquot annos detentus fuit in carcere, eo ess acto evasisse & magnos tumultus excitasse in Hibernia. Dicunt Anglos, qui erant in Hibernia ausos cum eo congredi fuisse caesos, &in eo conflictu multos ex nobilitate periisse, inter quos nominantur duo filii Baronis ab Hunsiden , qui est reginae propinquus. Regina revocavit in Angliam Morganum tribunum, qui Principi Arausiensi toto hoc bello militavit. Reverso in Angliam cum sex cohortibus militum , numerata sunt stipendia, quae ipsi a Principe debebantur. Postea jussus est quanta posset celeritate in Hiberniam proficisci. Cecilius per duos fere menses graviter aegrota verat, quum scriptae fuerunt literae , nec tamen adhuc convaluerat. Conventus ordinum , seu paIlamentum lut nos loquimur in indictum ad

82쪽

I, ANGUETI. 63

quartum diem hujus mensis, rejectum est in decimum nonum Aprilis. Studia G eometriae. & linguar Graecae, de quibus seribis, sunt haud dubie pulcherrima, sed metuo, ne tibi desit tempus ad ea persequenda. Aristoteles est quidem praestantissimus author, sed plerunque est adeo brevis, & acutus , ut etiam iis , qui totam vitam in lectione

ejus contriverunt, videatur obscurus.

Plutarchus & alii ejusmodi scriptores

videntur magis convenire tuis rationibus : nam cum parum tibi supersit temporis , ad studia, nihil debes tribuere iis, quae non potes persequi, ne tantundem decedat iis, quae sunt maxime necessaria. Nihil qui dein est tam dissicile, quo non penetrare post et illa divina vis ingenii tui , si tibi in literis

senescere concederetur 3 Verum tu alio

avocaberis statim, ubi in patriam redieris. Vereor ne haec saepius repetendo tibi sim molestus, in qua re peto ,ut mihi ignoscas , nec etiam quod soleam liberius tecum iocari, aegreseras. Id facio, ut animum festum & palliae calamitatibus oppressum, recreem , sola enim mihi superest recordatio nostrae

amicitiae, quae me oblecitet. Ago tibi

83쪽

. EPIs TOLAE maximas gratias , quod de emgie tua tam liberaliter promittas. Ego tibi omnia fausta & foelicia puccor. Viennae 19. die Februarii, Is 7 . XVI. IAm ex meo erga te amore percipio suavissimos illos fructus, quoSs cmper expetivi , & speravi, cum videam eos, quos ob virtutem plurimi facio, te effusissime amare & laudare : literae enim, quas jam ab ipsis accepi, vehementissimum ipsorum erga te amorem spirant, & nihil fere aliud, quam

tuas laudes continent: ad quas Dominus Comes adjicit, se tantum fructiis& voluptatis ex tua consuetudine percipere, ut si quid votis perfici posse speraret, nihil magis optaret, quam rationes vestras ferre, ut una perpetuo viveretisd Ego vero in eo me essero, quod fuerim conciliator 1stius vestrae amicitiae, aut saltem ejus contrahendae vobis occasionem prςbuerim mammorum similitudo, & idem in vobis virtutis studium eam concili it. Quan-

diu, mi dulcissime fili, a teipsi, non

discesseris, nusquam deerunt boni viri, qui te ament , & erga te sint officiosi

84쪽

L AE N G V E T I. cf& si in prima adolescetitia tua virtus tam suaves fructus tibi parit, quid credis futurum, post viginti, aut triginta annos, si illud praeclarum tuum institutum constanter urserisὶQus de Wal-

syngliamo scripsisti, sunt mihi gratissima. Gaudeo bonum,& praestantem virum, & cujus benevolentiam erga me sum expertus, tulisse aliquod praemium laborum, quos pro repub. sustinuit,& laudo reginae prudentiam: nam si bi, &sio regno nulla ratione melius consulere potest, quam si tales viros ad reipub. administrationem adhibeat. Scripsi in postremis meis literis, qua dam de rebus Hibernicis, quae cuperem non esse vera. Rationes Hispanorum magis ac magis turbantur in inferiore Germania: nam ab ipsis etiam

Gallis videntur sibi post acceptam illam cladem, aliquid metuere:jam enim urbes, quae ad Galliam spectant, Quidioribus praesidiis quam antea firmant. Quam ridiculum autem est quod ingenio superati sint ab Hollandis , quorum simplicitas ab omnibus ridetur, imo quorum stupiditas olim in proverbium abuterit , Auris Batava. Scribam stratagema. Duas naVes ita instrux

85쪽

struxerunt iis rebus, quae conspici poterant , ut viderentur Hispanicae. Sic instructio, tanquain fugientes hostem,

quanta potuerunt contentione navigarunt ad eum locum,in quo erat statio classis Hispanicae, ejus auxilium quanto poterant clamore implorantes. Persequebantur eas aliquot naveS Geusiorum, displodentes multa majora tor- menta,perinde ac si cupidi fuissent eas ita conquassandi, ut mergerentur: verum suis tormentis nullos globos inseruerant. Hispani existimantes, sibi fore ignominiosum,& socios judicaturos parum in ipsis esse praesidii repositum, si pateretur naves illas in suo conspectu ab adversariis opprimi, eduxerunt,classem ex portu, ut iis, quos suos cxistimabant, suppetias ferrent. Facto pugnae initio, duae illae naves fugitivae quae se ad classem Hispanicam receperdit, deposita larva coeperunt uno impetu plura tormenta displodere, &multum damni intulerunt Hispanis, qui inopinato casu territi, de fuga potius , quam de pugna cogitaverunt. Captae sunt undecim ipsorum naves, & abductae Elissingam. Quot mersae fuerint, nondum scio. Iulianus Ro-

86쪽

merus miles veteranus , fuit ductor classis Hispanicae , qui cum viaeret,

navem qua vehebatur, circum veniam

ab hostibus, de ea desiliit, &in vicinam insulam enatavit. Sunt qui scribant , Midet burgum fecisse cleditionem: alii dicunt, posse adhuc aliquot dies subsistere , Hispanosque restaurare classem, ut illi sub veniant. Scripsit ad me Geneva Perro rus , ad quem tibi dederam literas. Dolet sibi non esse datam occasionem tibi gratificandi. Quantum possum ex ejus literis conjicere, ibi sperant pacem in Gallia

coalituram. Rex Poloniae venit Cra- coviam 18. die hujus mensis. Inauguratus est 2 r. PGestitit jusjurandum, quod soliti sunt praestare reges, qui

ante ipsum regnarunt, cui hoc tantum fuit additum : Pacem & tranquillitatem inter dissidentes de religione, tuebor&manutenebo. Nostri Galli non valde praedicant Polonorum humaniatatem. Interrogabam nuper quendam hominem facetum, qui inde aegrotus huc venit, 'uare in tantum periculum se conjecisset. Respondit se metuisse ne it moreretur, quoniam existimet nullam inde esse viam ad coelum, quae

87쪽

cg E O s Υzo L AEst trita. Ego non ita contemno tuum Caria brum ut tu scribis, nam nisi esset

an ipso aliquid ingenii , non post et tam

insigniter ineptire. Non tantum aurem nolo tibi, aut tuo Gressinio eripe-xe vestrum Brennum , quamvis dicatur fuisse meus popularis , Senones enim asscribuntur Burgundiae , sed etiam vobis permitto, ex historia Gallica aliquot ejusmodi latrones delige-xe , quos in pentem vestram adoptetis: vcl potius deligite ex iis, qui sunt superstites, & ut siccubis utamini ad in- , Ptionem in vestra Cambria , ubi existimo esse multas infrugiferas arbores. Puto superesse adhuc aliquos in Ge mania ex posteritate istius vestri Bren-ni: nam scribunt, nuper spoliatum fuisse summum templum Coloniense quoafuit totius Germaniae , sicut Delphicum Graeciae, opulentissimum. Sunt qui aestiment ea , quae inde fuerunt ablata , centies mille aureis. De tuo Brenno tamen tibi etiam transigendum erit, cum Domino Jacobo, cum is sit Burgundus. Tu tandem ad literas tuas attexis elegantem calumniam, vel potius caudam vulpinam me vel Cambrum, vel forte utrumque

88쪽

L A N s V E T r.eommittas cum meo Delio, cum ex literis meis colligis, ipsam scribere omnes Saxones este latrones , aut piratas:

nam scribit de iis Saxonibus tantum, qui fuerunt Anglorum progenitores: milites enim Saxonici nostra aetate sunt magis religiosi, de putant sibi obtemperandum esse Christo , dicenti,

alter alterius onera portate, praesertim cum incidunt in mercatores , quibus loculi sunt graves pecunia. Postea insultas Hubertis, cum tamen nullos habueris tui amantiores in Germania. Cave tibi ab illo Huberto, Venatorum divo tutelari, quem Erasmus dicit esse terribilem, eo quod sit armatus furore , quem immittit sui numinis contem ytoribus. Salutavi D n. Vulco-bium, & Bonchetolium tuo nomine.

Sunt tui amantissimi,&te resalutant, ac eXpetunt tuum ad nos reditum , in

qua re si ipsis obsecutus fueris, tu me perpetuo beabis. Rogo ut Illustrem

Dominum Comitem, & reliquos amicos salutes ossiciose meo nomine. Rescribam ipsis, ubi aliquid nactus fuero

ocii : nam jam plane obruor, & tamen non possum facere finem nugandi tecum. Jam hic habeo tabellarium, ex nostra

89쪽

ν, EPIs TOLAE nostra aula, per quem rescribenduin est mihi ad plures. Jam etiam cogor

mittere Franco furtum tot epistolas ad amicos, qui ex variis locis eo venient , ut mini necesse sit noectes aliquot insomnes transigere. Bene Vale. Viennae 26. Febr. Is P .

XVII.

I u reversus ad tuas Venetias , tanquam ex sublimi oco despiciens

nobis insultas, repetisque illam Vete-xem tuam cantilenam , de tua negligentia, quam dicis injuste a me fuisse accusatam. Postea adjicis recriminationem,& rid es bonos illos viros, B tolum & Baldum , quos dicis descendisse ad commune Italorum sepulchrum. Credo, quod non multis diebus, postquam ita tibi placuisti, acceperis a me literas, quae istam tuam Voluptatem pulchre deterserunt. Coeperat me poenitere , quod paulo vehementius ad te scripsissem, sedjam magis poenitet, me quod poenituerit. Brevi ex tuis literis intelligam, quam suaviter illae meae te titillaverint. Jam dubito an sint vera ea , quae de tumultibus excitatis in Hibernia, & clade aὼ vestris

90쪽

L A N G v E T I. 72 vestris accepta, ante aliquot dies ad te

scripsi. Q gidam enim jam scripsit Ant-

verpia, recens sol isse ex Anglia quingentos milites, partim Gallos, partim

Anglos, qui ad Principem Orangium navigaverint, seque fuisse in Anglia, quum isti solverunt: quod non existimo vestros permissuros fuisse, si Hibernico bello essent impliciti. Ad haec accedit, quod nullis postea literis confirmata sunt ea , quae de illo bello huc perscripserant Hispani , quae si essent

vera, hauddubie ea sepius repetivis. sent, cum praesertim in iis suis rebus

parum secundis vicinorum res adversas in censu suo ponant, & maxime eorum qui texuerunt hanc telam , cui sunt ita irretiti, ut dum conantur se explicare , magis ac magis se involvant. Inter ejusnodi autem textores Vos

Dominos Anglos primas partes obtinere , nec ipsi dubitant, nec quisquam alius: nec satis est vobis excitasse tantum incendium, nisi etiam suppeditatis sibinde fomentis, detis operam ne restinguatur. Si non habes commodum hospitium Patavit, poteris habere Mediolani in arce, si libet eo excurrere. Hispani irritati sua clade, sortiter

SEARCH

MENU NAVIGATION