장음표시 사용
91쪽
ter conviciantur Anglis, Germanis, & i Gallis, tanquam authoribus suorum malorum, & dicunt omnes esse haereticos, & dignos, qui vivi comburantur. Fortuna autem tam crudeliter civit in bonum illum Commendatorem, ut, cum omnes hactenus credide-ixint, eum multum valere sapientia, de
ea re jam moveatur ei quasio : eo quod coegerit confligere suos clamantes se esse impares hostibus, & mare esse procellis & tempestatibus turba- tissimum. In hoc tamen nequaquam est suae sapientiae oblitus, quod se extra aleam & periculum pugnae collocavexit, & Neptunum ac bellatores furentes procul a terra spectaverit. Liber Anglicus, quem mini hic ostendisti, conversus cst in linguam Gallicam, cui etiam plura sunt addita a quodam, qui conatur diluere crimina, de quibus regina Scotiae accusatur. Habui apud me per aliquot dies exemplar , quod . puto mistum fuisse ad Imperatorem, cujus bonam partem legi. Obsecro micharissime Sydnare, & obtestor te per
nostram amicitiam, ut caveas, ne quis
sciat te ejusmodi scripta apud te habe M. Valde doleo, quod tecum non simi plura
92쪽
t A N a V E T I. 73 plura de iis rebus locutus ante tuum discessum , & ob eam causam & alias co pertinentes ita cupio tecum colloqui, ut si ullo modo mihi liceret,ad testatim excurrerem. Crede mihi in Monarchiis virtutem tapius esse exitio iis, qui sunt Illustri loco nati, quam vitium. Ejus rei non est opus petere exempla ex Veteribus historiis, quot
enim nobis suppeditare potest solius Henrici Octavi vita 3 & ut nihil apud
te dissimulem, vestra gens his malis videt ir fuisse maxime obnoxia, sed nos eam palmam vobis jam eripuimus. Sed
ereor, ne post non multos annos tales tragoediar apud vos in theatrum re ducantur, cum sint qui materiam ad eam rem praeparent. Ego oro Deum, ut tua virtus tibi ac patriae tuae sit salutaris. Sed de iis alias. Mihi est gratis
simum quod pronunciationem tuam emendare constitueris: nam nihil aliud tibi defuit ad summam laudem & suavitatem, praeter hoc unum, & diligentiam in scribendo ad me. Ne moreris tuorum popularium judicia , in ca re, sed potius cxtςrorum, quorum causa Iatinae linguae usum tibi comparasti: immo eoo consulo ubi in patriam re-
93쪽
dieris, ut adjungas tuis Datribus praeceptorem externum, qui cos in literis instituat. Si interdum ad Dominum Vulcobium scriberes , recte faceres.. hii tui amantissimus. Salutat te ossiciose noster Abbondius. Scripsit etiam nuper ad me DoeL Andreas Paulus, cujus nomine te antea salutavi , ut tibi
denuo significarem , ipsum esse tui amantissimum & cupidissimum tibigiatificandi. Jube saltem : ut eos tuo nomine resalutem. Bene vale. Viennae
Tu non satis attente legisti meas liti
teras, ad quas jam respondisti,cuiri
existim cs, me ideo tam graviter tecum cxpostulasse, quia de tuo ad nosteditu dudum nullam in tuis literis mcntionem feceras. Causia meae exposta lassonis fuit praetermissum a te scribendi officium , ut tunc arbitrabar, nam nullas a te Iiteras acceperam, sed tamen postea animadverti, id non aC-cidi Le tua culpa i nam accepi tuas di-teras post discestum tabellarii, cui mea: erant traditae. Quare me jam utcun
94쪽
te fuerim , cum prassertim non commoverim tibi bilem, ut sperabam me facturum. Sed quid est opus tam accurata excusatione , cum si tunc non peccasti, antea peccaveris, aut postea peccabis, de sic non potui non recte facere, quum te accusavi. Video tibi tantum esse ocii a tuis rebus, ut etiam
aliena curare possis, & laudo quod de mea existimatione sis ita sollicitus.
Admones me ossicii, & scribis, te mirari , quod non respondeam ad literas Corum, qui sunt mei amantissimi. An putas me non videre quo hAc spectent, aut tuas artes non intelligere Z Qgam
tibi esset gratum, si tantum temporis scribendis ad alios literis impenderem, ut mihi deessiet ad scribendum tibi :nam ita haberes occasionem disceden- dia conventione, quam internos iniimus , cujus sorte te Jam poenitet, quia piget tam tapc scribere. Verum ego te constrictum teneo, &dabo operam, ut, velis nolis,cogaris pacta observare, aut insignem tuae existimationis jacturam apud communes nostros amicos facere. Gaudeo, quod contraxeris no
95쪽
6 Eprs TOLAE Zin delino, cujus eruditionem,prudentiam, & integritatem omnes, quibus ciun eo familiaritas intercessit, mirum in modum ptaedicant. Da igitur Operam, ut sepe cum ipso sis, & ut ex ejus
amicitia fructum percipias. Nulla re magis formatur juvenum judicium, quam consuetudine ejusinodi licimi num, quorumjudicium de variis rebus audire possunt. Qi de Montmorancio scribis, antea non audivi, sed quo. magis scelerata & flagitiosa sunt, quae inde adferuntur, eo tacilius credo est evera: nam existimo animos c*ntaminatos illo immani facinore, cujus tu sic ego fuimus speetatores, agitari fu-xiis, &in suam ac aliorum perniciem impelli. Non est opus ipsis alio carnia fice, quam suis moribus, illi satis eos . punient. Meministi, quid tibi de iis r bus dixerim, quum te a nobis diste dentcm deducerem. Ego sum adhuc
in ea sententia , ac mihi videntur omnia eo inclinare. Quandiu non mutabimus mores , eandem semper fortunam experiemur. Clamemus ad Deum, petentes cum propheta, ut in
die furoris sui recordetur misericordiar sitie. Iacta est alea, ut ait ille, nec in-
96쪽
L A N O V E T rQ 77cendium ob religionem ex citatum in orbe Christiano , alia re quam ejus ruina restingui poterit , cum nostri adve sarii serio dent operam, ne huic flammae fomenta desint: quod tamen hactenus sine magno suo commodo fecerunt. Mi charissime Sydnare,de nullis rebus libentius, quam de his tecum colloqu erer, aut etiam scriberem, nisi periculosum esset talia literis commitrere. L egi his diebus, vel potius noctibus, s nam interdiu non fuit ociumὶ multa in ves ro monacho Matthaeo Paris, qui quamvis saepenumero sit . ineptus,tamen aliud agens pulchre depingit tyrannidem , quam Pontifices Romani in Principes illius aetatis exercuerunt. Non minus staperbe vobis tunc imperabant, nec minus avare vos
compilabant, quam si ab. ipsis bello subacti fuissetis Non miror splendorem urbium Italicarum, cum per tot
annos conversa sint eo spolia tot gentium, quas Italorum imposturae, vel
potius ipsarum stultitia jugum illud
aulae Romanaes ibire coegerunt. Veletlem me non cgisse.tecum de tua essi-
97쪽
8 E p a s T o LEAE tum meo nomine, cui ago gratias procle antissimis suis literis. Bene vale. Viennae die AEquinoctii, Is7 .
TU accusis me, quasi parum amanter fecerim, quod de itinere meo in Poloniam nihil ad te scripserim , ω
quidem merito , cum tantam fidem milii habeas in concredendis tuis consiliis, ut jamjam discessurus, scripseriste proficisci Genuam, hoc est, quum
nemo id ignoraret: imo in tuis literis ostendis, te dubitasse , an de ea re ad me scriberes, & tamen mea plurimum intererat, illud prius scire, ne interea, dum tu abes, darem ad te literas, quas periculosum esset in alienas manuS de-i venire: quod sane feci, nec ad te solum ejusmodi literas dedi, sed etiam ad Dominum Comitem Hana viensem, Scad alios amicos, quos habeo in ejus familia, easque inclusi fasciculo tibi inscripto : quare non reddentur ipsis ante tuum reditum , sed sane non bene mecum ageretur, si ab ignoto aliquo resignarentur : quaedam enim inserui, quae non ab omnibus probarentur. Vide igitur, quam bene consulueris ami-
98쪽
L A N v E T i. co dum tua consilia occultas. , Metulias hi forte, ne occurrerem tibi in reditu ;& te bene nummatum spoliarem. Miror Cratonem scripsisse , quae dicis, cum nec apud ipsian, nec apud quenquam alium ejus rei mentionem hic
fecerim. An ex nostra aula habeat ne scio: nam de ea re verbum nullum apud me unquam fecit, cum tamen frequens
sim apud ipsum. Deponam pudorem,& fiam ineptus, ne apud te, ut loquitur poeta j, occupem obscuri speciei vel dissimulatoris, teque omni suspiacione liberabo. Scripsisti ad me, si re- .cte me iiij idque non semel re petivisti, te omnino decrevisse, proficisci in Poloniam sub tempus regiae inaugur tionis , Tujus cupiebas esse spectator. Cum id animadverterem , scripsi in nostram aulam, petiique ut mihi lice
ret Craco viam excurrere, ubi quosdam amicos me velle convenire dicebam. Hoc tamen ita mihi concedi petebam, ut esset in meo arbitrio, id facere, vel intermittere. Perfecerunt amici, ut ac ciperem responsiim ex animi mei sententia, quod nulli mortali hactenus indicavi. Mi charissime Sydnaee , haec omnia tui causa instituebantur a me,
99쪽
xo Eprs TOLAE nam si huc ventiles , ut scribebas te Venturum, constitueram te Craco viam usque comitari , etiamsi non ignorarem me id sine periculo non facturum. S ed tamen faciebat meuS erga te amor,
ut pcricula non magnopere curarem,
modo tibi a me discedenti hoc ossicium sorte postremum, praestarem .. Sperabam enim me ibi conciliaturum tibi aliquot amicos , & credebam meam consuetudinem in molesto itinere tibi non re ingratam. Vide quam sim perfrictie frontis , qui audeam haec scribere, quae quidem, testor Deum,
esse vera, sed tamen nullam unquam eorum apud te mentionem fecissem,
nisi mihi occasionem prassivisses. Nisi me fallit memoria, semel ad te ita scrip-λ Si hoc iter susceperis, faciam aliquid, quod spero non sere tibi ingratum.
Nolui autem hoc clarius explicare, vel consilium meum magis patefacere, ne excitarem in te majorem cupiditatem
suscipiendi illud iter, quod non parum habuisset incommodi ob hybernas
tempestates, nec serie etiam caruisset periculo. Vellem sane te fuisse speehatorem ceremoniarum inaugurationis,ac elymi splendoris ac pomparum P O-
100쪽
L A N c V E T T. SI lonicarum, quae incredibiles fuisse dicuntur. Sed tamen haec spectacula tibi magnis molestiis constitissent: quot quot enim exteri co Venermi, nota multum humanitatis Rint experti. Postquam intellexi res tuas non serre, ut iter illud susciperes, ego ejus curam ita deposui, ut ne per somnium quidem, mihi unquam postea in mentem Venerit, nec cum quoquam, ut antea dixi , de eo sum loquutus. Vide quo me adegerit tua accusatio, & quas ineptias coegerit me effutire λ quas tamen peto, ut apud re contineas. Ego Oro Deum omnipotentem, ut te in ho ctuo Genuensi itinere conservet, ac rebus tuis Ruliciter peractis, incolumem te ad amicos reducat. Sed sane oportebit te perreptare montes satis asperos, nec ubique tibi videbuntur mores hominum sitavissimi. Bene vale. Vien nae I 8. Martii, In .
Quamvis te sorte adhuc detineant salebraeῆLigusticae , nolui tamen meam ad te scribendi consuetudinem intermittere, ut, velis nolis, cogatis tandem fateri, me esse diligentioIem