장음표시 사용
131쪽
rri EPIsTO LAElum fuisse cautum & prudentem, sed interdum etiam visum est e timidiorem. Etiamsi curatores Domini Co- miris permiserint ipsis , ut ea itinera susciperent, non tamen inde sequitur, ipsis esse bene cautum. Itaque non desinam de ipsis esse solicitus, prius quam reos ad te rediisse scivero': quare peto a te, ut quae de ipsis habebis, ea ad me perscribas. Expecto cupide praestantes illos viros , tot necessitudinibus tibi conjunctos , quorum in tui4 literis' mentionem facis, quibus utinam pos.
sm aliquid praestare, quod tibi & ipsis
sit gratum. Persiiade ipsis obsecro, ut me utantur, tan quam homine cupidissimo tibi & ipsis gratificandi. Bene &Reliciter vale, & amicos saluta. Viennae Calend. Maii, Is 7 .
Conquererer de brevitate tuarum literarum , nec ullam eXcusationem admitterem, nisi adeo mihi gratae fuissent literae, quas ante oesiduum a
re accepi, ut quamvis eas saepius relegerim, earum tamen lectione animum meum: explere hactenus non potue-
λ. Eae sine opportune mihi redditae
132쪽
sunt, ad sublevandum ingentem meum dolorem, cujus nescio, an unquam justiores causas habuerim. Ardet funesto bello in elix mea patria, & ruit alto a culmine, nec est quisquam, qui ejus vicem doleat : imo omnes judicant, & quidem merito , nos esse dignos qui adhuc gravius pie stamur. Hispani exultant ob victoriain, quam nuper adepti sunt de Duce Christophoro Palatino, & Comite Ludovico Nassavio, & sperant se brevi profligaturos Arausiensem Principem: quod licet sciam, non fore ipsis tam facile,
quam existimant, clades tamen quam acceperunt ii, pro quorum successu vota faciebam, non potest non me plurimum conturbare. Porro ut nihil mihi ad inscilicitatem deesset, omnes fere ii cum quibus a viginti annis in G ermania amicitiam colui, & suaviter viaxi , immo quorum consuetudo effecit , ut Germaniam pro patria haberem , omnes, inquam , uno tanquam turbine involuti , ac sortunae impetu oppressi , t mersi sunt in calamitates , in quibus nec opis , nec
auxilii quicquam ipsis adferre possum.
Imo vero ego metuo , ne aliqui cre-υ dant,
133쪽
ri EPIs TOLAE dant, malorum istorum culpam aliquam in me residere: cum iis omnibus rebus praetexatur infoelix illa contentio de coena Domini. Sed tamen haec mala non aliunde originem habent, quam ab arrogantia & ambitione
Theologorum, quos si quis bonus vir
ad modeltiam revocare conetur, aut
sui ossicii eos placide admoneat , aur.omnibus ipsorum decretis non subscribat, sutim implacabile odium adversus ipsum concipiunt, & quibuscunque modis possunt, perniciem ipsi machinantur. Ante viginti menses fortuna mihi maximum vulnus infitiit in Gallia , uno fere momento omnes amicos, quos ibi habebam , mihi erialiens: nec tamen ejus erga me accerbitas isto tanto meo vulnere leni--ri potuit , cum in Germania se infestissimam praebeat iis , quorum Virtus Sc benevolentia erga me , secit,
ut hujus diuturni mei exilii molesias lenius perferrem . T u itaque , ut antea mihi fuisti omnium amicorum longe charissimus, ita jam fere solus
mihi superes, cujus recordatione me oblectem,& ex cujus literis in hoc meo luctu & moerore, voluptatem capiam,
134쪽
LANGUETI. Irs non ideo tantum , quod testentur, quantus sit tuus erga me amor', sed
etiam quod in iis semper eluceat excellens illa vis ingenii tui, & futurae tuae virtutis spem in me magis ac ma- is confirment. Sed ab his tristiori us rebus libet animum nonnihil avocare, & respondere ad injustas tuas accusationes, vel potius minas , cum lut scribis in constitueris Genuensium injurias ulcisci. Verum eg ignoro, quas injurias intelligas: nam si legerent, quae
de ipsis scripsi, hauddubie judicarentea ad suam laudem pertinere. Cum enim summum bonum constituant in
iis rebus, de quibus scripsi, proculd bio eos maxime dignos laude existimant, qui proxime pertingunt ad scopum in quem omnes collinaant. Existimaresite vestram gentem injuria a me assici, si dicerem, vos tanta arte saltare, ut reliquos homines in ea re facile superetis 3 cum id laudi apud vos tribuatur, sintque in vestra aula non pauci, qui in Mo bonam partem suae forticitatis constituant, idque unicum serio agant Z Vellem te accepisse meas literas , antequam Genuam perVeniares : te enim incitassent ad aliquid di
135쪽
,1ς EPIsaeo LAEscendum ex illis actibus quos tantopere praedicabam: sed tamen oportulit et id apud illos homines dissimularemam nolunt sua mysteria aliis gentibus prodere , ne praeripiant ipsis partem aliquam commodorum, quae inde adipsos proveniunt. Bene vale & amicos saluta. Viennae 7. die Maii, ID . Dux Nivernensis heri huc venit.
LAudo in eo tuam ingenuitatem quod praemoneas me, ut a te mihi caVeam : nam nihil aliud sibi volunt atroces illae tuae minae. Sed in ea re non Observas praecepta tui Machiavelli, -nisi forte metus tibi expressit istam grandiloquentiam & Verborum magnificentiam, quoniam existimasti me
ea ratione ab instituto dimoveriposse. Miror tibi non venisse in mentem, Burgundos esse animo excelso & indomito ,& instar palmae adversus prementes insurgere. Sed ut est magnanimitatis, adversariorum insolentiae non cedere, ita ad eam pertinet , assici commiseratione erga eos, qui cum calamitatibus confiitiantur, aut quibuS cala- .mitates impendent. Itaque deposita simul-
136쪽
simultate jam amici personam assii mam, & hortabor te, ut industrium aliquem hominem mature quaeras, qui te diligenter in Marranismo instituat: nam sine ejus cognitione non est quod
quisquam speret, se posthac dignitatem ullam in vestra Anglia adipisci posse. Hispani enim dicunt, se mittere in Belgium Joannem ab Austria, qui oppressis Geusiis, Cos solo sui nominis terrore subiget, reginam Scottae libertati restituet, eam ducet uxorem, & regna Anglic ac Scotiς in dotem accipiet. Vellem nomen illud Philippi, quo ita
tumes,ut ne quide ipsi Sancto Huberto parcas,jam posse converti in Ioannem,' ut fieres cognominis tuo futuro Principi, ad cujus gratiam tibi ea ratione pateret facilior accessiis: quare suadeo ut de ea re consulas vestros Canoni-
stas, inprimis tuum Delium. Quod si indulgentiis vel dispensatione, vel aliquo alio modo id perfici poterit, cave
ne ulli pecuniae parcas, ut tam claro elogio ornatus ad tuos redire possis. Sed extra jocum. Hispani tumenteS hac recente victoria, non solum Geusiis, sed& vobis, & Electori Palatino dira minitantur. Dicunt Joannem ab Au-
137쪽
stria diicturum Mediolano in Belgium
magnas copias Hispanorum & Italorum. Conscribuntur etiam Hispanis in Germania equites ac pedites magno numero, & etiam ab Helvetiis petunt militem. Praeterea instruitur in Cantabris classis tam valida, ut credant
- Geusios, Anglos, & Gallos ne quidem ejus aspectum ferre posse. Quid tu ad
h. c Parturient montes. Ego plane exiuimo, eos de pace cogitare, cum Videant se armis nihil hactenus prosecisse, & eo spectare istas ampullas Verborum , ut quam minimo eam redimant : in qua re plus experientur dissicultatis, quam ipsi existiment. Non est ita dissicile numerosos exercitus conscribere , sed eos diu alere, hoc opus, hic labor est. Paucos habent milites in Belgio, & tamen ii tumultuantur ob non soluta stipenaia , & suos praefect os in vincula conjecerunt. Credo fore idem fatum Pontificis Rom. quod fuit Priami, nempe , Ut in te cat superstes omnibus iis qui eum coluerunt: quod ut fiat, serio dant operam isti reges, qui scientes δc volente Sse in exitium praecipitant, ut ejus dignitatem & amplitudinem tueantur. VOS
138쪽
Vos vulpecular subduxistis vos, & quidem dux foemina facti, quod eo magis est nobis ignominiosum , & pudendum. Credo te in eo errare, quod scri
bis Gallicum legatum reversum Constantinopoli , nam alii de ea re nihil scribunt, & frater qui ei mittitur successor, est adhuc in Polonia. De descensu Florentini ad Rhadamantum , jam hic audiveramus. Pluto eum suis
habebit jam, quod agat permultos
dies. Hic nominabitur olim inter astutos & foetices tyrannos. Spes certa quam mihi jam facis, de tuo ad nos reditu , me plane beavit. Tibi & omnibus Anesis, quicquid in me unquam
peccavistis jam condono, & me fere poenitet, quod futuras vestras calamitates vobis praedixerim. Tibi erit longe commodius, cum Domino Comite per Germaniam iter facere, cum praesertim omnes tui sint ignari linguae Germanicae. Qissu e consultius est, ut ejus reditum expectes, dummodo se expediat ante solstitium: nam valde tibi metuo ab aestu , cum sis admodum Iaro corpore , & sciam, quam avide, imo quam intemperanter vestaris seu-ctibus , & propterea tibi praenuncio febres
139쪽
febres dysenterias, si istic per aestatem manseris. Tantum sentio levamen doloris , cujus habeo justissimas causas, quum tuas literas lego, aut ad te scribo; quare temere insero meis literis quicquid mihi in mentem venit, quod peto, ut boni consulas , & tibi persuadeas, nihil malo animo a me scribi. Ubi aliquid certi de tuo discessu decreveris, peto ut id mihi significes, ne frustraliteras istuc mittam. Bene vale& amicos saluta, & prassertim Dominum Bruschetium. Viennae 13. Maiii IJ7 .
LAudo in eo tuam virtutem, & bonitatem , mi charissime Sydnare, quod bonorum calamitatibus indoleas, & metuas, ne vilatoria, qua nuper
potiti sunt Hispani, sit exitio iis, qui ipsorum tyrannidi in Belgio adversantur, ac pro patriae libertate pugnant: de qua re quid sentiam, in proximis meis literis scripsi. Quae autem postea
ibi accidisse audimus, me magis ac magis in sententia mea confirmant; cum
Videam bellum converti ab Hispanis in latrocinium, qui potius in id in tendunt
140쪽
dunt animum , uti perfide socios spolient , quam ut suos hostes opprimant: nam puto Vos jam audivisse, quanto cum scelere post illam suam victoriam, AntVerpiam occupaverint, in quo nescio an Commendatoris perfidia, an vero stultitia magis accusanda sit.
Quis enim postea ipsi fidem habebitὶ vel quam disciplinam in exercitu sancire poterit is , qui praecipuum ejuS vinculum solvit 3 Miles assuetus spoliis 'sociorum , nunquam volet praedam cum periculo ex hoste quaerere. Licet Albanus multa illic reprehensione digna commiserit , nullum tamen ejus factum tam infame extat, nec unquam
tantum flagitium in decus militare admisisset. Lhampagnarus Cardinalis Granu ellam frater qui praeerat Ant-Verpiae, cum quingentis militibus, praeclarum sibi nomen peperit, ita prodita urbe cujus erat ei commissa custodia: quamvis neget se ejus proditionis fuisse conscium, & de ejus authoribus conqueratur , dicatque se 'in Hispaniam iturum, ut totam rem 'ad reilem
deferat. Ut vero ejus proditionis suspicionem a se removeret, voluit secum sitis militibus opponere Hispa- F nis,