Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

02 E P I s T o x inis, irrumpentibus in urbem, aut saltatem id simulavit: sed justiis est a Commendatore cum suis urbe excedere.

Sit sane immunis a perfidia, quia est

Burgundus, nunquam tamen poterit stultitiae opinionem effugere, cum urbi suae curae commisi, non melius praecaverit. Ego quidem doleo casum praeclarae urbis, sed spero ejus calami- 'tatem profuturam Arausiensi Princi- pi, nam Walones jam tumultuantur,& minaciter debita sibi stipendia flagitant, & parum abfuit , quin nuper

ovanium occupaverint. Jam vero sunt ad Bruxellas , ubi suburbana omnia diripiunt, & dira civibus minantur , ut ab ipsis pecuniam extorqueant. Araiasiensis interea minime deest suis occasionibus : nam nuper occupavit oppidum Meghen, situm in dextra ripa Moce, ita ut possit inde libere in Bra tantiam excurrere. Ajunt eum ibi pontem extruere. Ante tres , aut quatuor

annos , pervenit illud oppidum successione ad filium Bartemontii , quo nullus ex proceribus Belgicis fuit ad dictior Hispanis, aut magis perniciosa consilia ipsis suggessit. Ita Arausiensis quum oppidum illud occupavit, non selum

142쪽

U A N G V E T I. 123 solum suis rebus consuluit, sed etiam patriae,'ac privatas suas injurias est quodammodo ultus. Ita vides res nostrorum in Belgio non esse ita desperatas, ut istic fertur. QAando has meas literas accipies , si nondum ad iter eris paratus obsecro, ut de ea re me certiorem facias , ac etiam intra quod tempus sis huc venturus, & an velis ut te hic expectem lsi forte contingat Imperatorem ante tuum adventum hinc discederet an vero Pragae: nam speramus Imperatorem intra mensem hinc discessurum, audio enim jam esse misses aliquos in Bohemiam , cum mandatis de indicendo conventu Calend.

Jul. sed quia id cum consensu proceium regni fieri solet, forte in eum diem non consentient, & ita res diutius differetur. Hoc indicabis Illustri Domino Comiti, ubi ad vos fuerit reversus. QiIoniam hic sentimus autum satis gravem, non dubito, quin vobis istic sit molestus. Sapies itaque, si grues imi-xatus, aestiva commodiora quaesiveris. Ante quatuor dies venit huc cursor, qui disccssit Constantinopoli, quinta die hujus mensis. Accepi literaSa D n. Un-gnadio, Caesareo legato, in quibus scri-

143쪽

0 EPIsaeo Lisbit Sinaiauin Bassam , qui superioribus annis Arabiam foeticem seditionibus agitatam compescuit, fore prauectum classis , quae Constantinopoli solvet sub initium proximi mensis. De Gallicis tragoediis jam nihil scribam, cum

non dubitem , ista omnia ad vos citius, quam huc perferri. Putabam lita bellum stratagematum regis Galliae, esse typis expressum : alias noluissem tibi in care esse molestus. Ubi ad nos ven eris, dicam tibi qua occasione , Ma quo sit scriptus : nam non est tutum id literis committere. Bene vale. Viennae ΣΙ. die Maii, III Nivernensis hic sensit graves cruciatus in crure , in quo vulnus accepit ante aliquot annos, sed facta suppuratione melius habere coepit, ita ut putem, eum

intra paucos dies hinc disces, surum.

XXX. OIIamvis nihil jam a te .literarum

acceperim , meam tamen ad te

scribendi consuetudinem intermittere nolui: nam maxima parte amicorum

144쪽

L A' N G V E Τ I. 12smeorum variis calamitatum generinbus oppressa, ex sola fere amicitiae nostrae recordatione voluptatem capio, quae quum ad te scribo, aut literas tuas lego, animum meum maxime subit. Quoniam autem metuo, ne meae literae post tuum discessum istuc perveniant , ita ad te scribam, ut non Ialde

metuam , ne in alienas manus deveniant , & quae erant liberius scribenda, in adventum tuum ea reservabo. Hispani adhuc grassantur Aiatverpiae, prout ipsis libet: nam nec apud cives, nec apud exteros, potuit tantum pecuniae reperiri quantum ipsi pollulant. Tumultuantur etiam ii, qui novam arcem obtinent, jamque aliquot ex suis praefectis interfecerunt , & displosis multis majoribus tormentis, Aniver-piensibus magnum metum incutiunt. Convenerunt Bruxellis legati provinciarum , quae regi Hispaniae parent,

quos eo vocaVit Commendator, urcum ipsis de repub. deliberet, & praecipue de ratione conficiendae pecuniae,ad persolvenda militi stipendia : sed nec ipse Commendator adhuc eo venit, Antverpicnsium rebus implicitus, &Briixellenses sibi plurimum metuunt a

145쪽

Ualonibus, qui vicinos urbi pagos depopulantur , dc dira minitantes, pecuniam ab eis extorquere conantur. Hispani, Germani, & Walones , qui sunt in Hollandia, episcopatu Trajectensi,& Geldria, imitantur alios , & etiam sua stipeudia seditiose flagitant, &quacunque iter faciunt, omnia diripiunt. Conati sunt occupare Trajectum Inferius, sed cives edocti calamitate Ant ver piensium , corripuerunt arma, & eos fortiter repulerunt, & quadraginta, aut quinqua3inta ex iis interfecerunt. Ita victoria quam regis Hispaniae copiae nuper de hostibus obtinuerunt, damnum potius, quam emolumentum ipsi regi adferre videtur. Araus ensis interea stravit ponte Mosam , non procul a Bommelio, ut habeat liberam excursionem in Brabantiam, & ad utrumque caput Pontis castella extruxit, quibus eum tueatur. Postea prosectus est in Zelandiam, ut classem suam instruat, co quod dicatur Hispanica adventare , cum qua confligere constituit. Credo te audi visse Comitem Annibalem ab Ems fratrem Cardinat. Constantiensis cor

scripsisse regi Hisp aniae duas legiones,

146쪽

seu duo regimina, ut loquimur, peditum , quos duceret in Belgium. Aliquot Gallici equites ex eorum nuInCio, qui ad Christophorum Palatinum

proficiscentes retrocesserunt, ubi audiverunt ejus copias esse caedas, invaserunt ipsum Comitem Annibalem, proficiscentem Argentorato Tabernas Alfaticas, & aliquot ex ejus comitibus interfecerunt, ipsum vero acceptis duobus vulneribus, fugientem, Tabernas

usque insequuti sunt, & eum jam ii bem ingressum, petierunt sibi dedi ab episcopo urbis domino, minantes se injecturos ignem suburbanis aedificiis nisi statim eum dederet. Quidam dicunt episcopum istorum minis territum , dedidisse ipsum, quod mihi non sit verisimile. Incidit autem id in quartum diem hujus mensis. Dux Nivernensis ante triduum hinc discessit. Poteris si volet, tuos oculos ejus conspectu beare, quoniam istuc proficiscitur. Nuper mortuus est ei filius, quem unicum habuit, quod tamen ipse ac tota ejus familia adhuc ignorat. Forte Deus non vult , ut planta illa radices in Gallia alte agat. Ad Illustrem Dominum comitem non scribo, nec ad ejus dOF me-

147쪽

118 E P I s T O L I mesticos, quia nescio an ad vos redierint , si redierunt, peto ut eos ossiciose meo nomine salutes , ac D n. Bruschet- tum d alios amicos. Bene Vale. Viennae 18. die Maii, Is A.

Mihi obsignaturo literas nunciatum cst, An tuerpiam esse direptam ab Hispanis, quod utinam non sit verum.

XXXI

AGo tibi maximas gratias , promisscto libello , praeclaro quidem

testimonio nostrae virtutis ad posteritatein , cujus jam suavissimos fructus percipimus. Vide ne 1rrites crabronem illum, cum quo scribis te expostulaste: nobis enim necessaria est fus opera, quandiu istic vives, si ex nostra amicitia fructum decerpere velimuS. Animadverti esse hominem ineptissimum, ex pluribus ejus literis ad communem nostrum amicum, cui ne qui dem parcit, cum tamen plurima ab eo beneficia accipiat. Ulciscere igitur ejus injurias humanitate. Non placet, quod promittat se posthac diligentiorem fore et mallem eum esse minus diligen-

148쪽

tem. Recte secisti, quod in tuis illis

occupationibus tantum sis tibi ocii suffaratus , quantum satis fuerit adscribendum: nam in ea re summo jure semper tecum agam, nec est quod de mea indulgentia quicquam tibi promittas. Quid autem hoc rei est , quod internis, aut quaternis posterioribus tuis literis altum est silentium de tuo ad nos reditu ξ cum tamen antea scripseris, nihil jam superesse , quod iter tuum remorari possit λ Ego jam tardius accuso meam stubitiam , quod pro meo imperio non jusserim te statim accurrere, quando scripsisti te id meo aliabitrio permittere. Propter dis essiim Imperatoris non est luod jam properes, mutavit enim sententiam, cum tamen jussus esset hospitiorum designator ire Pragam. Nescio quibus fatis repellatur a Bohemia, cum ejus plurimum intersit, illuc profici ci. Filios eo mittit, quos dicit se subsequuturum, sed sui existimo J festinabit lente. Regi Rodolpho eo ituro semper aliquid intervenit impedimenti, cui rei aliquid

ominis incile videtur. Quando eo primo missus est a patre, laboravit in itinere ex variolis, seu exanthematibus.

149쪽

I3o E P I s T o i , Proxima hyeme, quum ipsi esset eundum eo , s ibito incidit in febrim, quae

aejus iter est remorata. Jam vero exercens corpus, ferreo Vecte, quem parum

caute vibrabat, vulnus sibi in dextras ira inflixit, sed adeo lene, ut institutum iter non intermiserit: hodie enim sub auroram hinc discessit. Scripsi proxime de fugato & vulnerato Comite Annibale Enassio. Perierunt in eo conflictu octodecim, ex iis, quos secum ducebat, & ipsi sunt erepti quindecim currus, quibus arma varii generis vehebantur. Galli qui facinus illud perpetraverunt , convenientem sibi praedam adepti, conscenderunt Vogelum, in quo occuparulit arces Turbensteinde Chastilion, quae sunt in finibus Lotharingiae & episcopatus Metensis. Eo quidem spirant venti, quo cupio, sed metuo, ne desinant: nam audio Lotharingum conscribere militem, quo istosa si iis finibus avertat. Duae illae arces non procul absunt ab excelsi illa Palatinopoli , quo superiore ritate profectus es Argentorato ut surgentia ejus moenia conspiceres , & Fosiae Gallo

tuam pecuniam crederes. In eo , mi

dulcissime Sydnare, quod me agitatum

150쪽

variis tumpestatibus in patriam tuam, tanquam in tutum portum humanis sine invitas, agnosco insignem tuam bonitatem & benevolentiam erga me,& nisi tantus meus erga te esset amor, ut nihil ad eunt accedere possit, multum sane ex ea re accessisset ad eum. Non est, quod cujusquam humanitatem praedices, ut me eo pellicitas. Nihil esset efficacius ad me eo pertrahendum , tua Virtute & meo erga te amore, si id res meae ferrent, & utinam id consilium quod jam suggeris, inivi

sem ante aliquot annos, cum esset minus praecipitata mea aetas , sed meus

amor erga patriam fuit in causa , ut stulte speraverim , eam desituram insanire , nec permisit ut inirem recta

consilia, cujus quidem rei me jam poenitet, sed nimis sera est poenitentia. Gratissimum est mihi, q iod constitueris cum nostro akero , de pronun-

. ciatione conferre. Id unicum a te flagitavi i reliqua ita suggessi, ut ea arbutrio tuo permitterem. Scripsisti dudum te mihi significaturum , quando esset ad D n. Comitem scribendum: sed videris esse immemor tui promissi, cum in .posterioribus tuis literis nullam

SEARCH

MENU NAVIGATION