Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i 1 EP 1sTOLAE tam de ejus reditu ad vos , mentionem . facias. Bene vale & amicos saluta. Viennae quart. die Junii, Is 7 . XXXII. .

HEEi mihi literas litas reddidit generosus tuus Corbettus , jam etiam meus, postquam tu ita vis, &ejus virtus id meretur. D e variis rebus

Cum eo colloquutus sum, & mihi visus est plane talis, qualem eum in tuis literis descripsisti, hoc est pius, prudens. Hodcstus , & sine fuco , & tui tam

ama nq, ut non possit esse magis. In co

sellis hi euis, quod ei fecisti spem , de

me, cui nequaquam respondere possum. Praestabo quae potero, nihilque ipsi deerit, quod in mea potestate sit situm. Alterum nondum Vidi, quamvis accesserim ad aedes, in quas divertit, ut eum V Dominui'Vulcobium deducerem. Quia tibi necessitudine junctus est, eum mihi esse amandum& complectendum statuo. Itaque nihil ipsi deerit, quod in mea potestatest situm. Reddidit mihi heri alteras tuas literas Dominus Vulcobius, quae pulchre testantur, quantum praestet indulgentiae severitas: nunquam enim

152쪽

ita sedulus in scribendo fuisses , nisi

metuisses mea fulmina, sed in tui gratiam volo credere, te id seci se , ut me humanitate superares. G ratu fuit, quo bin calce literarum addidisti, Dominum Comitem rediiste Patavium .Spero me per proximum tabellarium habiturum aliquid certi de vestro itinere 2 nam nullus jam tibi tergiversandi locus relinquitur. Nolui ad Dominum Comitem scribere , ne meae lite-xae, post ejus discessum, in alienas manus devenirent, existimo enim vos sub hoc tempus discedere Patavio. Miraxis me jocari hoc rerum statu: Ego vero desperatione ita obstupui, ut publicarum calamitatum sensum pene amiserim. enim potest nobis superesse spes salutis in tanta Principum nostrorum socordia λ Imperator sua

prudentia & moderatione tuetur utcunque Germaniae tranquillitatem.

Quid autem eo mortuo fiet 3 At scis imbecillam esse ejus valetudinem. A-junt prςclaram esse indolem pueri Scotici. At vestra messis in herbaest, & sese

te ruent omnia antequam maturestat.

Dominus Corbetius ostendit mihi tuam essigiem, quam ut Oculas meQs

153쪽

i, E P I s T t χexplerem, per aliquot horas apud me habui, sed intuitu mea cupiditas potius aucta est, quam imminuta. Vide- 'ur mihi potius referre aliquem tui similem, quam te, & initio existimavi esse tui fratris. Pulchre quidem expressa sunt pleraque tua lineamenta , sed est longe magis juvenilis , quam deceat. Puto te fuisse non absimilem - quum duodecimum , aut decimum

tertium aetatis annum ageres. Donavit mihi Dominus Corbetius alterum exemplar praeclari illius nostri strata-

gematis , pro quo tibi & ipsi gratias ago. Illud quod prius miseras, dederam Domino Vulcobio, tuo nomine. Antiqui vocabant stratagema prudens consilium quo Imperatores exercituum , vel suis in periculo versantibus, salutem, vel hostibus perniciem procurabant: Iam vero ex disciplina vestrae Italiae , invertimus omnia, & virtutum nomina vitiis indere solemus, ita ut non pudeat nos, fraudes, perfidiam & crudelitatem, prudentiam & animi magnitudinem nomianare. Incendium quo jam ardet Gaulia, existimo sola ruina restingui pos se. Nescio quam bene sibi consuluerint

. vestri,

154쪽

T A N G V E T r. 73, vestri, qui passi sunt in sua vicinia Mot-gomerium ot primi, cujus captivitate perinde exulant Pontificii, ac si esset det bullatum. Sed si vera sunt, quae hic de morte regis Galliae audimus, diluetur ipsorum gaudium, ne eo nimis inebrientur. Scripsi ante paucos dies, me mirari, quod de tuo ad nos reditu nihil amplius scriberes : jam Vero non solum miror, sed etiam suspicor, te ali- , quod consilium inire, cujus nolis me esse conscium , cum Dominus Cor- bellus mihi dixerit, te nolle de tuis

rebus quicquam constituere, antequam literas a tuo parente acceperis.

Quicquid erit illud , quod tentabis,

semper Deum orabo, ut tibi foeliciter succedat. Si successus Domini Comitis in itinere Romano , invitat te ad

illud suscipiendum, & hic tibi dixi, α sepius scripsi, quid de ea re sentirem.

Persuaserunt forte aliqui tibi, te a me amari indulsentius , & propterea me nolle, ut rei nonest e causa te vel inpe--riculum conjicias , vel labores & mo- lestias perferas. Etiamsi nihil mihi sit

te charius, & nemo vivat, cua tantope- Ie metuam, ejusmodi tamen est meus

amor, ut si viderem te mollicie animi

155쪽

aliquid omittere , quod ad animum

tuum virtute excolendum faceret, nemo te acrius me reprehenderet. Iter

Constantinopolitanum , quantum ad pericula , quae in itinere intervenire pollunt, & ad labores, & molestias, est longe dissicilius Romano : sed se esset tibi in animo illud aggredi, non tantopere conarer te ab instituto tuo abducere : nam in eo itinere non esset, sicut in Romano, periclitandum tibi de pietate, seu conscientia sui loquimur)α existimatione, quibus nihil debet esse nobis charius, quae tamen facillime laeduntur, & dissiculter sanantur: Si enim incideres in manus istorum latronum, aut tibi desciscendum effeta religione, quam proditeris , aut subeundum capitis periculum. Effugere autem eorum manus , esset pene tibi impossibile, quoniam etiamsi non es.set tibi metuenda proditio eorum , qui forte simulant se este tibi amicos, tamen oris tui dignitas essiceret, ut plurimi de te inquirerent : imo si in te vissimam febriculam incideres, id starim tuus hospes , vel medicus quem ad te vocares, suo parocho indicaret:

nam id jubentur facere. Quid autem.

156쪽

eximiae utilitatis ad te rediret, si per paucos dies Romana rudera , timide perlustrares, nimirum ut gloriari pos.ses te ea vidisse ξ Deus largitus est tibi eam ingenii vim , quae nescio , an ulli

mihi noto contigerit, non ut ea abutaris ad resinanes cum periculo scrutandas, sed ut cam impendas patriae , Mbonis omnibus, & cum sis ejus dispensator tantum , facies injuriam ei, qui tantum beneficium in te contulit, si eo fueris abusus. Vides quid acciderit

Dia. Foxio , viro prudenti, & in magnis rebus exercitato , ideo taptum

quod existimaverit, in aula Romana esse eam civilem humanitatem, quae etiam apud maxime barbaras gentes esse solet, cum debuisset credere esse impuram ossicinam, in qua sut ait Petrarcha J cuditur quicquid fraudum &scelerum per totum orbem spargitur. Vido igitur, ne quid eommittas, cujuste postea poeniteat, & quod non tantum tibi, sed etiam omnibus iis, qui te

Vero amore prosequuntur, perpetuum moerorem adferat. Peto, ut isti meae

libertati ggnoscas, & si haec a me stulte dicantur, existimes tamen ea proficisci ab animo tui amantissimo. Saluta,

157쪽

i3g EPIs TOLAE obsecro, meo nomine Illustrem Dominum Comitem , & totam ejus familiam , Domin. Prusquetium & alios nostros amicos. Viennae undec. Iun. - .

XXXIII. SI animo meo indulgere vellem, de

nulla alia re ad te scriberem, quam de meo ema te amore, cui cum virtus tua occasionem praebuerit, vel potius ejus praecipua causa extiterit, tantum ad ipsim incrementi semper accedit, quantum ad virtutem tuam accedere

amici istinc ad me scribunt, ac etiam ex tuis literis deprehendo. Nuper mihi significaverunt quidam nostri amici, se ex te & ex tuis audivisse, te nullam aliam causam habere , quare ita Germaniam revertaris, quam ut isto tuo ad me reditu testeris, quantus sit tuu S erga me amor. Ego , midulaissime Syanaee, negare non possum, nihil

esse mihi te charius, nihilque mihi tuo conspectu jucundius contingere pos

se: sed mihi credet si existimarem isto

tuo reditu in Germaniam aliquid tuis commodis decessurum', ego te omnium maxime ab eo instituto dehor-

158쪽

L A N G V E T I. I39tarer, & abducere conarer: & te jam per nostram amicitiam obtestor , ne quid meis affectibus in ea re tribuas, sed de tuis rebus ita constituas, ut tuis rationibus maxime convenire judicabis. Voluptas, quam ex tuo conspectu capiam, non erit diuturna, at vereor, ne nimis pertinaciter in animo meo

haereat dolor, quem postea tuus distes sus mihi adferet : cujus rei cogitatio me jam angit, &torquer. Nihil vola apud te dissimulare. Ego non ita admiror Italorum sapientiam, ut omnia ipsorum dicta pro oraculis habeam, nec valde probo eorum rationes, qui se vitam praeclare instituisse credunt si ad ipsorum mores quam proxime accedant. Quaecunque sane gentes mea memoria usae sunt eorum consiliis , in administranda sua repub. eae maximis calamitatibus patriam suam involverunt. De sceleribus nihil dicam. An non in Italia maxime laudantur ii, qui dissimulare seiuni3 qui sciunt

assentari, & in potentum gratiam quibuscunque modis irrepere, & se ad eorum asseetus ita attemperare, ut quicquid suggesserit splendida bilis, ei cui semel tervire decreverunt, id sit ipsis

159쪽

I o EPISTOLAE sanctum, proque eo ut pro aris & socis sibi este pugnandum censeant λ imo postquam longa servitute fracti sunt, eorum animi, quascunque indignitates & contumelias libenter perserunt, modo pecunia & turpes voluptates ipsis non eripiantur: & secum praeclare agi existimant si is a cujus nutu pendent, eos interdum sui ait poctat clauso labello respiciat. Quantum ad me attinet, ego judico , ingeniis liberalibus nihil esse perniciosius illis artibus,

quae masculam eorum virtutem emolliunt , & animos ad serviendum praeparant : nam servitutem este talium artium praemium , illi ipsi Itali suo magno malo experiuntur. An non magis convenit tuae indoli & tuis natalibus, colere pietatem , fidem servare, idem. habere in ore & in pectore, tueri bonos adversus injustam vim, & patriae salutem vita potiorem existimare Θ quae artes cum facilius addiscantur in Germania , quam in Italia, ego dedi ope-

Iam, ut te huc revocarem: non tam ut

artes illas addisceres , quam ut eas a natura tibi insitas, excoleres. Memi

nisti, quid de adeunda Norimberga tibi suaserit Suendius, qui Vir cum pradentia

160쪽

LANGVETI I Identia & rei militaris peritia superet, quotquot ego novi, nihil magis cuperem, quam te sub eo militiae tyrocinium ponere , si eum contingeret ducere exercitum, interea dum abes a patria. Mihi magis placent Germanorum, Polonorum, & Danorum rationes, qui dant operam,ut ipsorum Principes contra leges nihil possint, quam earum gentium, quae vetvoluntate, vel metu, ita se ad servitutem comparaverunt , ut nefas esse putent, vel quidem

suspitali, aliquid injuste a Principe fie-xi. Consulo tibi , ut vinculum i illud contractae amicitiae inter te & Dominum Comitem Hanaviensem, quam arctissime constringas, & des operam, ut plurium Germanorum benevolentiam tibi concilies, & praesertim eorum in quibus virtutis indolem aliquam elucescere videbis. Raro ad amicitiam fucum adserunt, & in ea colenda plerumque sunt constantes, Sc quod praecipuum est in amicitia vinculum,idem quod tu in religione sentiunt , de qua jam excitatae sunt tam acerbae concertationes , ut vix possit vera amicitia coalescere inter eos, qui in ea dissentiunt. Nplo tibi male ominari, sed tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION