장음표시 사용
161쪽
r 2 EPIsaeo LAEmen haec suadens considero, quam sit mutationibus obnoxia tua patria, quae quando accidunt, fortuna maxime skvit in eos, qui virtute, ingenio, & natalibus sunt conspicui θc illustres. Si itaque vel adversariorum injusta vis, vel aliqua alia necessitas cogeret, te Olim extorrem fieri, nusquam lineo judiciol vel honestior, vel tutior receptus tibi contingere posset , quam in
Germania.Nemo ignorat nostros Gal-
Ios variis calamitatibus agitatos, proximis annis Germanorum erga se humanitatem tapius esse expertos : immo ipsorum auxiliis non semel fuerunt in patriam reducti, quod nunc etiam Principem Condariam sperare dicunt. Vellem te posse persuadere Domino Comiti , ut una Cracoviam usque excurreretis : possemus enim cia sicere, ut regi non Poloniae, sed Galia Iiae innotesceretis : id quod tuis rebus plurimum conducere existimarem, si nondum mutasti consilium de adeunda aula Gallica, antequam in patriam
revertariS. Nam te reo nomine benignius & familiarius complecteretur rex, quod ipsi tam procul a patria primum innotuisses. Nequaquam con-
162쪽
L A N G v E T r. I 3 temnenda est tantorum Principum be-
nevolentia, qualescunque ii sint: nam etiam ii qui non sunt boni interdum alio respicientes, suscipiunt defensionem eorum qui injuste affliguntur. Contracta autem ibi notitia , nemini posset suspicionem in patria tua injiacere, cum omnesjudicaturi sint te ideo tantum in eas regiones profectum esse, ut eas perlustrares. si Domitius Comes ab eo itinere abhorreret, & contineteret eum differre suum reditum in Germaniam , in unum aut alterum mensem, consulo ut praecedas: ita tamen ut promittas te cum hic expectaturum. Interea autem excurres Cra-
coviam, & huc ad nos redibis, quod totum iter conducta rheda, quinde-ckn aut sedecim diebus absolvere poteris. Hae sunt causae, mi dulcissimo
Sydnaee, quae me movent, ut te in Germaniam revocem, quas tibi prolixius explicare volui: quod meum factum ab animo tui amantissimo proficiscis ut spero j non dubitabis. Tu vero de iis constitues, ut tibi videbitur. Quicquid autem constitueris, orabo Deum,
ut id tibi Deliciter succedat: Nihil quidem mihi posset contingere jucundiuS
163쪽
r EPIs TOLAE tuo conspectu, sed tamen eo per paucos dies mihi frui licebit: tuus vero a me discessus ingentem mihi dolorem adfert: nam adimet mihi omnem spem te postea videndi, & quocunque perveneris , non suppetet nobis ea occasio decerpendi scitistum ex nostra amicita mutuis scriptionibus, quam habuimus interea dum istic vixisti. Itaque licet
nondum' fruar voluptate tui conspectus, me tamen jam angit, & torquet
cogitatio de tuo discessu. Quod de generoso Domino Baron & Burggravio a Thonavvscribis, est mihi valde
gratum, & cum prior me, nullo meo merito provocatus, ad amicitiam invitaverit, dabo operam, ut intelligat me id pro magno beneficio habere. Peto ut eum meo nomine salutes, &ci deferas mea ossicia & obsequia. Fuit
mihi antet multos annos notus , ac
etiam familiaris Vitembergae , & postea Lutetiae Dominus Christophorus cx eadem familia, quem hujus patruum fuisse suspicor. Saluta etiam Dominum Monavium si adhuc istic est. Ad ipsum dudum non scripsi, quia ex literis, quas ad me ante unum aut alterum
mensem dedit, conjiciebam ipsum jam
164쪽
L A N G v E T I. I Itransvolasse Alpes, & colere nymphas natantes in liquidis undis Rhodani Lemani. Benedivale Sc amicos saluta. Viennae 18. die Iunii 117 .
Nondum hinc discesserunt tui populares. Consulueram ipsis, ut I Iorimbergam usque conductis rhedis uterentur, cum constituerint Pragam iter facere: sed maluerunt emere equos, quamvis jam, ut mihi videtur, poeniteat eos, quod non sint,4 sequuti meum consilium.
XXXIV. NIbil est mihi in meis rebus tam
charum, aut preciosum, quod non libenter darem, ut hic jam nobiscum esses, quo & regi Galliae innotesteres,& cum nonnullis , qui sunt in ejus comitatu, contraheres amicitiam , qua: tibi postea foret usui, si quando in aulam Gallicam redieris, ut videris habere in animo. Commendax ite Mont- moxino, qui hic est, Sc petii ab eo, ut te in suam amicitiam recipiat, si quando in Galliam redierisu Respondit mihi, sic ubicunque in te incideriti omnia
165쪽
E P rs T o v tibi amicitiae & benevosentiae ossicia exhibiturum. Desert autem tibi apud se hospitium, quandocumque in aula commodius nancisci non poteris, quod sepe tibi continget, & petiit a me , ut te ossiciose suo nomine salutarem. Micharissime Sydnaee, ego magis quam
antea, cupio tecum colloqui de rebus, quae ad te pertinent, quas non licet literis committere. Valde metuo, ne haec mors regis Galliae magis accendae
in orbe Christiano dissidia dereligione, & principes, qui in ea dissentiunt, majore impetu in suam perniciem ruant. Videbimus quid sit facturus hic
rex, ubi in Galliam redierite nam omnes, qui sunt ei familiares, dicunt eum constituisse benigne ignoscere omniabus , qui aliquid commiserunt , ob quod merito ipsis succensere possit, δίcomplecti omnes benevolentia , qui eam exoptabunt: quod utinam dicat ex animo, & faciat, nemo enim strepitu abigit aves, quas suis retibus involvere cupit. Utinam imitaretur exemplum pxoavi sui Ludovici duode-
ei mi, cui cum regnante Carolo Oct
vo, multi non solum essent adversati. sed etiam in capitis periculum ipsum
166쪽
L A' N a V E T r. I aduxissent, omnibus tamen bona fide ignovit, ubi ad regnum pervenit, & mirantibus amicis, quod tot acceptas injurias non ulcisceretur, respondit, iniurias factas Duci Aurelianensi, nihil pertinere ad regem Galliae. Vox vere digna magnanimo, prudente, Mbono principe , qualem eum fuisse ita credo, ut fere cum praeseram omnibus regibus, quos unquam Gallia habuit: Dissensio de religione huic nostro maximas dissicultates adseret. Iam , ut audio', scripsit ad principem Condaeum, & detulit ei fiam benevolentiam , ac eum est hortatus , ut in Galaliam redeat: quod ut existimo in non facile ei persuadebit, nam ad me scriptum est Argentorato , Condaeum ibi
publice professum esse , se Deum gravissime iti eo offendisse, quod post stragem Parisiensem metu mortis ad sacra Pontificia accesserit, seque peccatum sium agnoscere, & petere a Deo,& ab Eccleua, ut illud sibi condonetur. Dicunt eum conscribere militem,' credo, ut cum eo redeat in Galliam.
Ipse rex heri subhoram quartam Venit in hanc urbem , vectus eadem rheda, xlva Imperator , qui ei obviam pro-
167쪽
gressiis est ad Thabor, qui est locus urinsula, quam essicit Danubius, ubi exigitur portorium. Matthias & Maximilianus Archiduces occurrerunt ei ultra Danubium. Rex Rodolphus MErnestus Archidux brevi sunt adfutu-1ia nam Imperator jubet eos suum reditum accelerare. Rex substitit die unum in arce molliersdorf, quae hinc abest tribus milliaribus,ut interea ejus ministris vestes lugubres hic conficerentur: nam id non licuit Craco viae facere , ob repentinum ejus discessum. Pibracus vir ingenio, eruditione ,
eloquentia tanta, ut non putem Galliam habuisse parem, aberravit in sytava ab aliis nimis properantibus. Qibi.
hic sunt, existimant eum interceptum a Polonis, discedentes retrahere VΟ-
lentibus, aut aliquo alio modo periis . . se. Sed de his coram. Quidam putant, regem istuc venturum, & per Rhetos' in Galliam reversurum, quod vix fier ICredo eum per ditionem Austriato- .rum Principum recta ad Rhenum iturum nam haec est compendiosior via. , Scis quae fuerint ultima verba Pom- petii, & meministi anuli vestri cordis leonini. Haec me habent solicitum.
168쪽
L A M G V 2 T r. I 'Tuos populares venturos hodie Pragam spero. Procuravi ipsis itineris co- . mitem, vel potius ducem, qui est peritus earum regionum, ad quas proficiscuntur. Dedi ipsis literas ad ami- eos, quos habeo Pragar & Norimbergae, qui sui spero J aliquid humanitati;
ipsis exhibebunt. Dabit operam Augustae vester Bizarxus,ut immortalibus erga ipsos beneficiis vestrae genti exprobret ingratitudinem erga se, & vos sibi perpetuo obnoxios reddat, quare consulo, ut per otium cogites, qua ratione possis huic tantae erga vos beneficentiae aliqua ex parte respondere. si tibi contingere posset occasio salutandi regem, in hoc suo itinere, cuperem
te eam omnino accipere. Montanori
ni opera uti posses, & si abesset, Bellencasi , cui ego . te commendabo.Qgandiu sit hic mansurus, nescio, sed haud dubie properabit, quantum ipsi per Imperatorem licebit: nam ipsius interest, ut H faciat : Geusii eodem tempore, quo ceperunt ad Antverpiam naves, de quibus antea scripsi, ceperunt & alias in portu Amsterdamens. Hispani discesserunt tandem Antve ria, bene nummati, & spsendide ve-
169쪽
stiti: Videtur Commendator velle o sdere Bommelium. Helvetii quos conscripsit, haerent in Burgundia , Mnegant se ulterius progressuros ante adventum Hispanorum & Italorum, quos promisit Commendator fore ipsis itineris comites. Casus Comitis An- nibalis ab Ems reddit eos vel cautiores, vel timidiores. Huguenoti adhuc retinent arces , quas prope inclytam PalatinopoIim in Vogeso occupaverunt. Bene vale & saluta amicos , ad quos ideo non seribo, quia sum occupatissimus, ut facile potes conjicere. Viennae Σs. die Junii Is7 .
Meas ad te literas misi nostro achero, quia D. Vulcobius est jam occupatior Jam mihi est dictum Pibracum variis casibus jactatum ,& multis injuriis affectum, heri sub nocteiri
gna affecit laetiti . Heri accepi a Lobctio literas ad te, quas jubet ut hic tibi tradam, in quaxe ego ei parebo, nam si eas adite mitterem , forte post tuum, disiccssiun istuc pervenirent XXXV. Da
170쪽
XXXV DE discessu regis ex Pbloni , & adventu ad nos , scripsi ad te ante triduum , sed ejus rei fama haud dubie
literas meas antevertit, & forte hae cistius tibi reddentur, quam illae alterae. Scripseram me existimare, eum non Venturum ad vos, eo quod longe bre-Viore dc commodiore via potuit pe ditionem Austriacam pervenire in Lotharingiam , ita ut nullius Principis potestati se committeret, praeterquam Imperatoris, in cujusjam erat: sed sum falsus mea opinione: mavult enim bis transcendere Alpes, & ferre aestum, α pulveres istius vestiae almae Italiae, α longo circuitu in patriam pervenire,
scum tamen ejus res celeritatem requirant o quam ad Germanorum austeriores mores sese diutius attempexare. Ego vero volo humanius de e re sentire, & credere ipsum ita suum
iter instituere, ut urbem Venetam Videat , & cum ea repub. & vicinis principibus arctiorem amicitiam contra hat. Utinam calcando illud solum, in quo ejus majores ante non multos an nos prahclaxas res gesserunt, excitetur