Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

02 E p I s ae o L ὰ ad imitationem virtutis ipsorum , Se praecipue ad studium conservandi illos, & omnes injurias ab iis fortitet repellendi: quare nihil fuit illis semper antiquius. At nos ab aliquot annis in hoc toti incumbimus, ut cOSFerdamus, 'uorum cura a Deo est nobis commissa, & qui nobis sunt maxime fidi, quod φ' perficiamus, petimus

consilium ab iis, quibus nostro exitio nihil gratius contingere potest, & cogimur eis interea turpiter assentari, de

quicquid superfuit in nostra repub. antiquae majestatis, prostituere. Sed dolor me abripit, & ab instituto abducit. Si fama adventus restis ad vos pe Veniet, ante Vestrum discessum, haud dubie tu voles esse spectator pompar,

qua a Venetis excipietur , quam non

dubito fore insignem , & maxime spectatu dignam. Consulo ut omnino des operam, ut ipsi regi innotescas, quod vel per Ferrerium, vel per Monimo linum, vel Pibracum , vel per Bellen- carum perficere poteris. Ferrerio es notus & familiaris: Montmorinus te etiam novit & amat: apud Bellencarum& Pibracum feci tui mentionem qualem debui, utriusque autem eximiam

172쪽

L A N G v E T I. 1 erga me humanitatem stim expertus. Sed memineris in magna turba & Ω-stinatione oportero te est e intentum in occasiones, & non nimis Verecundum. Longum esset scribere, quomodo ex Polonia discesserit rex cum suis,& quam humaniter sit ab Imperatore exceptus, quare id in tuum adventum rejiciam. Tu tamen, si voles, poteris haec omnia scire ex iis, qui regem comitantur , & praesertiminx hoc vetere meo amico , Domino Burthaeo, qui has meas literas tibi reddet. . Haec scripsi raptim nondum evaporatis fumis ex heuerna crapula, nam quia perpetuo in hoc aestit cursitamus, etiam non invitati interdum largius bibi

muS, quam conveniat nostrae valetuadini. Vale. Viennae a g. Junii Is7 XXXVI.

η . Iror qui fiat ut, jam nihil ate lite-I VI rarum accipiam, cum in posterioribus aliquot tuis epistolis non solum ostenderis te solito diligentiorem,csedi etiam visus sis dare operam ut teipsum humanitate superares. Nest o quam causam tibi praebuerim istius silentii: nam non ideor mihi fuisse ne-

173쪽

is EPIST o L AEgligens in rescribendo, si liteis meς sue runt tibi bona fide redditae. Ego metuo ne aestus quem experimur hic solito

graviorem, vel immoderatior esus fru-buum tibi pepererit aliquid eorum malorum quae antea tibi de nunclavi, si istic per aestatem maneres, in quo utinam sim falsus vates. Verum longe ma gis metuo ne consilium de itinere Romano quod dudum animo agitas , te transversum tandem abripiat: nam tui populares ejus rei facientes mentionem , non parvum scrupulum mihi in

jecerunt. Mi dulcissime Sydnare, si honesta virgo, quae vel ob propinquitatem vel aliam ob causam tibi esset cha ra, victa immoderato desiderio videndi suos obsessos in urbe aliqua, auderet noctu infredi castra hostium spe fallendi excubias, & penetrandi ad suos

in urbem, resque ei ex animi sententia succederet, an ob id facinus eam Iaudandam censeres Nequaquam

meo judicio: nam nihil tanti esse debet honestie mulieri, ut propter id suam pudicitiam in periculum conjiciat , nec de ejusmodi factis ex eventu iudicare debemus: nec puto quemquam sanum facile sibi exoptatuae .

174쪽

II A N a V E T L. Is sconjugem eam quae tale facinus sit ausae nam non videtur tantum metuis

se suae p udicitiae quantum debuit, cum incerto eventui eam commiserit. Eo dem modo, si quis eorum qui puriorem religionem profitentur, nulla necessitate adactus conjiciat se in periculum ne veniat in potestatem eorum,

quos religionis quam profitetur scit esse hostes infensissimos, & nihil non facere quo possit omnes ei religioni addictos opprimere, vel ad sua sacra traducere : crede mihi, is qui aliquid

tale ausus suerit, non minus culpabitur quam virgo quae hostilia castra est transgressa: nam opinio quam homianes habent de nostra synceritate in re-ligione, facilius fere laeditur quam ea quam habent de pudicitia mulierum, si vel levissimam de nobis male suspicandi occasionem eis praebeamuS.Semper autem suspicabuntur nos habui stuconsilium aliquod non satis honestum quo nos expiscaremus, si contigisset nos incidere in periculum in quod nos conjiciebamus. Prudenti viro fama &.existiniatio semper erit charior ipsa vita , & cavere debet diligenter , necam incertae. aleae se iunx committat.

175쪽

rs6 EPIsΥOLAE Haec mi charissime Sydnaee,stulte sorte a me dicita, sed tamen a summo meo erga te amore prosecta, ut spero, in bonam partem accipies. Ego apud te solum sumo mihi libertatem monendi,& seribendi quicquid mihi in mentem

venit: in qua re si pecco, pars culpae ad te pertinet, quia non monuisti me ut desisterem. Prolixiores literas non scribam, quia quum has accipies, eris adeo occupatus in spectanda pompa illa Venera qua rex Galliae excipietur, ut destiturqm sit tibi ocium ad has perlegendas. Dedi ante quatuor dies ad te literas Domino de la Beurte, magistro supplicum libellorum in aula

regis Navarrae, quas spero tibi jam ecse redditas. Ex eo, & melius ex clsissimo Domino Pibiaco, historiam migrationis ex Polonia intelliges. Fecimentionem tui apud Bibracum , cui vide, ut prorsus innotescas: nam Gallia non habet virum praest intiorem. Scripsi antea de Montmorino, quem scio esse tui amantem. Vide ut peripsum regi innotescas. In tanta turba &sestinatione, quantam istic fore existiamo, oportet nonnihil perfricare frontem : nam intempestiva verecundia ta-

176쪽

L A N G V E T r. I s7- pe est in causa, ut amittamus occasi ones perficiendi id quod cupimus, &nostris rebus consulendi. Bene vale.

Vienna: Σ. die Iulii Is7 . XXXVII. Am tradideram Domino Vulcobio

a. posteriores meas literas, quum tuas accepi, quae me utcunque liberaverunt ea suspicione , quam de te conceperam.

Denuo scribo nullis a te acceptis, sed non libet conqueri, quia id potius asi scribo cursoris tarditati, quam tuae negligentiar. Tuis popularibus non bene successit, quod non sint sequuti meum consilium, de conducenda rheda: nam non potuerunt tam celeriter progredi, quam dux itineris, quem hic ipsis procuraveramuS , cum equo, cui insidebat famulus, justo graviorem bulgam imposuisset, & Richardus laboravit alvi profluvio ita graviter, ut Pragae de vita desperaverit , quamvis morbus non videretur medicis adeo periculosus, magisque metuebant illam animi ejus abjectionem quam ipsum morbum. Tandem adductus est ad eum Iesulta,in cujus sinum cum animi recrementa, lynnam & corporisὶ effudisset,

177쪽

rs8 EPrs To Laevisus est sibi minus oneris ad cymban Charontis allaturus. Credo quod etiam testamentum condiderit. C oepit tamen postea melius habere , & mutato consilio de petenda Nor imberga, constituit secundo Albi navigare Hambur-gum; & inde in Angliam. Totus haud

dia sic cohorrescet ad Vitembergς conspectum: nam est ad Agbim, si forte ve- hiat ei in mentem , ibi primum inflictum esse Pont. Ro. grave illud vulnus, quod ferro & flamina,& aliis ejus

modi nefandis medicamentis hactenus frustra conatus est curare, & adhuc conatur cum maximo orbis' Christiani

dispendio. Sed , proh dolori jam est illius loci tristissima facies : nam lusciniae, quae suo suaui cantu incolarum Scaduenarum aures demulcebant, clansore & strepitu obscoenarum avium aut inde sunt pulsae, aut amissa libertate cantus suos in gemitus & lachrymas converterunt. Sed longius me ab institatuto abducit acerbissimus dolor, quem ex ea re sentio. Tuus Corbetius suum iter persequetur, & Praga Norimbergam contendet. Dedit ad me Pragaliteras , testes suae humanitatis. Ad tectiam scripsit, sed literas hic tibi asto ἡ

178쪽

vo: nam nisi mutasti consilium de re petenda Germania, si Venetis spectaculis & pompa illa qua regem Galliae excipient , animum tuum expleveriS, tu

haud dubie te itineri accinges , hae uenaeae literae post tuum discessiim istuc

perserentur. Sed mearum nugarum ja cturam parvifacio: literas v. amicorum tuorum tibi perire nolo, quas ego tune ad te mittam , ubi tui ad nos reditus spem omnem nobis praecideris. Polonicas res ex nostris Gallis audivisti. Quis non admiretur sapientiam & animi magnitudinem in vestris ItaIis 3 cum Ferrariensis ambiat regnum Poloniae, antequam se eo abdicaverit 3 Promittit magnam Vim auri, promittit etiam se

regiae sororis litus araturum Mopse forte Nisa dabitur. Si vel Germano homini, vel Anglo aliquid tale vel per

somnium in mentem Veniret, VOS domini Itali risu dissiliretis, ejus stoliditatem admirantes. Verum putatis gentes transalpinas eam habere de vestra sapientia persuasionem, ut ne quidem ingenii aciem in vestras actiones inten dere audeant, ut in eas inquirant, & ita vos est e consequutos aliquam disipiendi praerogativam. Nos vero Burgun- a dii

179쪽

16o E P I. s T O L ndi, & Saxones, quamvis Vervecum in patria nati,&qui tantum scimus scapha scapham dicere, existimamus nostra aetate neminem se ita mundo propinasse

deridendum, ut iste vester novuS candidatus regni Polonici facit. Largitionibus haud dubie oppugnabuntur animi Polonorum, qui si non se liberaliores exhibuerint in accipiendo, quam vos Itali in largiendo, ego judicabo eos esse omnium hominum stilitissimos, sed meo judicio, experiemini ipsos non laborare eo genere stultitiae. QAoniam vestri multa scribunt de tumultibus nuper excitatis in Moldavia, quorum pleraque sunt falsa, volo tibi indicare, quid de ea re hic habeamus. Credo te

antea audiviste quendam Ioannem Armenium fretum auxiliis Turcic1s ante biennium occupasse Moldaviam , plauso Valuoda, qui in ea regnabat. Alexan-d r Valuoda Transalpinae quae est altera pars Valachiae j egit Constantinopoli, ut hic Armenius Moldavia pelleretur, & frater ejus Petrus in ipsius locum sussiceretur: quod ubi audivit Armenins, Alexandrum repente invasit, ac profligavit, & Bocurestum ejus regiam occupavit , ibique Vesuodam

180쪽

L A N G v E T r. Igiconstituit quemdam Ventilam Petrasch. Verum Turcae collectis postea copiis, controversiam hanc diremerunt, & miserum Armenium desertum a suis, Constantinopolim captivum ab . duxerunt. Moldaviae autem praefecerunt Alexandrum quendam, hominem plane senem, qui ante multos annos ibi regnaverat :jamdudum autem a Tu co asservabatur in turri, quae imminet saucibus Ponti Euxini, quam nominant turrim maris Nigri: Dicunt multas naves Germanicas ex ea classe,

quam Hispani apud Cantabros instruunt, si v e se a voluntate,si ve disjectas tempestate appulisse in Angliam, ubi statim fuerunt ita insectie illo vestro ac re haeretico & Hispanis infesto, ut inde in Zelandiam ad Geusios navigaverint. Bene vale & amicos saluta. Viennae dec. die Iulii Is q.

. Mihi has literas jamjam obsignaturo

redditae sunt tuae, quae mihi eo nomine maxime placuerunt,

quod scribas te consilium de adeunda Roma plane abi

SEARCH

MENU NAVIGATION