Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

xti E P et seto L AEXXXVIII. NYIIper jocabar in morbo Dominia, Richardi,tui popularis & necessarii, nam ad me scriptum erat medicos ridere ejus pusillanimitatem, eo quod sibi tantopere metueret a morbo, a quo

nihil ipsi periculi immineret: sed proh

dolori ille imminens sibi periculum rectius conjecit, quam ipsi medici, ut intellexi ex alteris literis nostri Corbetri, quas scripsit plane deplorata valetu dine Richardi: imo ipsis jam animam

agente, & a medicis deserto. Haec sanqxus mihi magnum dolorem attulit: nam meus erga te amor cogit me dolere eorum calamitatem, qui tibi aliqua necessitudine sunt conjuncti. Sed & hoc mihi commiseratione dignum videtur, quod eripiatur patriae in ipso aetatis flore, cum prauertim ingenium literis multarum rerum cognitione excoluis.set. Literae Corbetti indicant eum ζste animo perturbatissimo, quod non mi-xor. Conselit me de suis rebus, & petit an institutum iter amisso socio, persequi debeat, cum audiat conscribi milite iis in t pcis, ver quae est itexsacturus, omniaque ad Rhenum,& in Lotharin-

182쪽

gia esse perturbatissima. Quoniam auiatem significaverat , se non discessurum

Praga, antequam responsuma mea .ciperet, rescripsi ei statim, quid milii videretur ipsi esse faciendum. Literae in

quibus scribis, te omnem coSitationem de Romano itinere abjecisse, me magna solicitudine liberaverunt.' Tu scis me hoc unicum pro jure nostrae amicitiae a te petiisse. Sed vide ut promissum praestes: nam literas tuas, tanquam debitoris syngrapham , diligenter asse V Ο, ut possim tecum jure agere , si me fallas. Exanimatus fere sum , quum in literis tuis legi te magnos capitis dolores sentire , & aquam immoderate

bibere, & parum abfuisse, quin in ple ritidem incideris. Hoc , mi dulcissime Sydnare, & praesagii & metui, & propterea consului ut illos tuos itineris comites expectares , modo ultra solstitium discessum suum non differrent. Iam vero a solstitio praeterierunt quinque & triginta dies, & miror quo consilio iter tuum in Augustum rejiciant,

cum eo mense homines sint maxime obnoxii morbis, & ut ait Poeta, Adducat sebres & testamenta resignet. Si ine amas cura diligenter tuam valetu dinemi

183쪽

rationem habeas. Si tibi quid tristius

accideret, nemo viveretme inscelicius: nam ex nulla alia re voluptatem capio,

quam ex nostra amicitia , & spe quam de tua virtute concepi: patriae enim exitium, & calamitates, in quas amici mei recens inciderunt, faciunt, ut vitast mihi ipsa morte tristior. Puto regem Galliae properaturum in suum rein pnum: nam plurimi assirmant conscribi in Germania militem, qui sin du- , cendus in Galliam , cui quidam praesu turum Casimirum Palatinum dicunt; alii vero Condaeum. Sed multae dissicultates intervenire possunt, quae hoc totum eorum institutum impedianta cum praesertim a pecunia non sint satis instructi, & paucos habeant in Germania, qui ipsorum rebus faveant. Gaudeo, quod innotueris D. Perroto, optimo ac humanis. Viro : quem peto , ut ossiciose nomine meo salutes, si adhuc istic est. Credo vos saturos Venetis spectaculis tandem ad nos venturos, de

sane si istic eaedem tempestates fue-Iunt, quae hic, vos neglexistis pulcherrimam occasionem: nam immodera-

vus autus, qui toto Iunio mense nobis

184쪽

L A N o v E T i. hic multum molestiarum attulit, ab aliquot diebus plurimum remisit, sed Vereor ne rursus intendatur. Excus, me apud Illustrem D n. Comitem, Mejus familiares, quod ad eos non scribam: nam non sciebam ipsos istic tamdiu mansuros. Si dicant me debuisse idem de te sentire, nihilominus tamen me meam ad te scribendi consuetudinem non intermittere: respondeo, me parum curare jacturam mearum ad te literarum , cum plerunque nihil contineant, praeter nugas nu*acissimas: hoc est, meos stultos affectus, quos ut sese offerunt, in chartam enfundo, tantum ut eam commaculem,& tuae curiositati satisfaciam, quoniam vis a me literas habere. Praeterea scripsisti te diligenter cavisse , ne mea ad te literae pereant, etiamsi istuc post tuum discemim perserantur. Ego

omnia fausta & Rclicia tibi precor. Vien me i7 die Julii In . XXXIX. BReves illae literae, quas a te postr

mas acceperam , me valde perturbaverant , ob ea quae de tua valetudine

seripseras: sed eae quae mihi jam sunt

185쪽

E p r s T O L nredditae, me ea solicitudine liberaruiit Miror te in iis nullam facere mentio nem literarum, quas ad te dedi D n. dela Burthe, magistro supplicum libet lorum in aula Navarrena, qui hinc stationariis equis profectus est Venetias, quo sperabat, se Venturum tertio, aut quarto die hujus mensis. Quoniam is venerat ex Polonia, cum rege,

& mihi promiserat se aibi narraturum totam historiam regii discessiis, seu fugae ut alii loquunturi ego de ea re adae. nihil scripsi. Tu videris mihi esisse paulo durior in Pibracum. Ego soleo de hominibus aliter judicare , quam plurimi faciant, nisi sint plane scelerati: nam talium vitia non puto esse dis simulanda. Decerpo virtutes, si qua sint, & si qua in re vel errore, vel animii imbecillitate peccant, illud tego,quan--οῦ tum in me est. Pibracus est eo ingenio, di ea eruditione, ac etiam eloquentia,

ut nestiam an Gallia habeat ipsi pa

rem. Summa est in eo humanitas, de juvat bonos, quantum in se est, nec puto eum unquam fuisse authorem sceεlerati alicujus consilii. Eo die, quo rex in Senatu Parisiensi professus est Ami- alium , & socios suo jussu& mandato

186쪽

L A N o v Ε π I. . caesos esse, Pibracus habuit coram eo luculentam orationem , qua monuit eum fere liberius, quam ea tempora ferrent, ut caedibus modum imponeret, & finem faceret, quum reliqui as sentarentur, & immane illud facinus laudarent. Reperti sunt in ejus aediabus Cavanius, qui cum Brichmaldo est affectus supplicio, & Custosius qui Ara gentorati Prosessor est Iurisprudentiae. .Ea res pene fuit ei exitio : nam multi erant, qui eum tollendum censerent. Coactus est vitam redimere ea epistola, ob quam tam graviter eum accusas, quod ejus factum nequaquam

Dudo: nam ut ait Poeta: lPhalaris licet imperet ut sis

Falsus , is admoto dictet periuria

rauros

Summum crede nefas animam p ferrepudori, Et 'opter vitam vivendi perdere causas.

Ego non sum Stoicus , nec credo aequalia esse peccata. Hoc est vitium nostrae gentis, ut si praestans aliquis vir erret vel in re levissima , eum statim numero sceleratissimorum hominum inscribat. Ego de natui a & vitae insti-

187쪽

tuto sum ab ejusnodi judiciis alienus

quod seio multos in me reprehendere,& dicere, me hoc habere a praeceptore meo Melanchthone . Me nec praeceptoris , nec iustituti mei adhuc poenitet, nec me ab eo abducent reprehensiones eorum, qui natura sunt magis morosi aut acerbi, quam ego sim. Si recte v

luisses, querelae tuae de inhumanitate corum ; qui te insalutato discesserunt, mihi risum commovissent. Tu , mi dulcissime Sydnare, putas forte homines communiter praeditos esse ea humanitate, qua tu es. Nisi mutaveris sententiam , nunquam deerunt, qui tibi bilem commoveant, ac ejusmodi querelarum causam praebeant. Judico hoc tempore eos multum praestare, qui amicos non decipiunt. Si quid praeterea humanitatis accedit, ik in lucro ponendum est, tan quam aliquid quod vulgaris amicitiae metas excedat. Tu tamen in posterioribus tuis literis videris bilem illam concoxis. se & passus esse tibi verba dari: ita ut quae mutari non poterat, tu ipse ve bis emendes quod consilium tibi saepius usurpandumierit, antequam ad meam aetatem pervenias: nisi forte ve

188쪽

re. Resignavi Lobetii ad te literas, quia ita jubes, ac etiam Corbet ii, quae sunt vestra lingua scriptae: quare non potui eas intelligere. Puto tamen ip sum eadem de adversa Richardi valetudinc scribete, quae ad me scripsit .Lobetius scribit se diligenter de Auberio

percontatum esse, sed nondum habere quicquam de eo compertum. Saluta D. Perrotum, quem Volo liberare anxietate. Pontifex Rom. & Hispani persuadebunt huic novo regi , nunquam. fore ipsum extra periculum

quandiu in Gallia supererit aliquis ex nostris. Nostri vero non patientur se opprimi, & sic nullus erit finis malorum. Ego ignosco iis, qui nondum per aetatem has res satis intelligunt, sed

miror senes, in reipub. administratione diu versatos : qui cum videant , ex quam tenuibus initiis nostri post Parisiensem tragoediam, ad aliquam potentiam Iervenerint, & suas opes ab

eo tempore esse multum imminutas nequaquam ignorent, non tamen deponunt illud stultum consilium, sedc nos senui perdendi. Benc Vale, & amicos saluta. Viennae 2 .die Iulii I s 7 . . H XL. Mul-

189쪽

Multa mihi a tuo discessii venerunt

in mentem, quae ad te scribenda existimavi, sed statim, ubi calamum in

manus sumo, & cogitationem in te intendo, ita perturbatur animus meus dolore, ut omnia, quae praecogitaVe'Iam, mihi memoria excidant. Scribam tamen confuse, quicquid mihi in mentem Veniet. Biauo post tuum distes sum , venit ad nos noster motionus,

qui mihi attulit literas a Dn. at syn-ghamo humanitatis plenas. Video Vestros coepisse aliquid suspicari de tua religione, eo qubd Venetiis sis familiarius usiis consiletudine eorum, qui religionem diversam a tua profitentur. Scribam de ea re ad D n. Hsynghamum,& dabo operam, si quam ejusmodi opinionem de te.concepit, ut eam. ipsi eximam, spero autem tantum pondus apud ipsum habituras meas literas, ut non solum credat esse Vera quae ad ipsum de te scribam, sed etiam det op tam ut idem aliis persuadeat. Interea moneo te, ut istic contrahas notitiam cum concionatoribus Gallicis , qui

sunt docti sic prudentes viri, ipsos ad

190쪽

eentorati. Cave autem, ne te mea vera perturbent: nam credo te non dubitare de meo summo erga te amore,& quorum vita est illustri loco posita,

dare operam ut non solum culpa, sed etiam culpae suspicione careant. Saluta Heidelbergae Doct. Ursinum,praestantissimum virum, ad quem de te scripsi. Mittam tibi intra paucos dies literas ad Comitem Ludov. a mitgenstein

praefectum aulae Palatin sis, ut praebeam tibi occasionem contrahendicum eo amicitiam:nam est vir eximius.

Habebis Argentorati nostrum Lobetium, tui amantissimum, cuius consilio in tuis rebus uti poteris. Sed mihi videtur conssilium , ut Argentorato in Burgundiam proficiscaris, & inde recta Lutetiam contendas. Apud Helvetios viae sunt asperae, & salebrosae: quare si eo iveris, metuo ne tui equi tam longi & dissicilis itineris laborem non ferant ; nec scio an tibi in aulam Gallicam ituro, sit satis tutum multum conversari cum iis, qui sunt propter religionem ex Gallia profugi. Ubi in Angliam vcneris, vide ut colas Ceci- . . H 2 lium,

SEARCH

MENU NAVIGATION