Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

injucundum, si de rebus publicis interdum ad te scriberem , & praesertim de

iis, quae in hac nostra vicinia geruntur & propterea petieram a te, ut Autver piae vel Bruxellis cum aliquo ageres, ut meas ad te literas mittendi curam susciperet, quod licet non feceris, nondum tamen mihi persuadeo te literas meas non expetere. Scripsi jam ad te

aliquoties: sed quia literas meas hominibus mihi ignotis credidi, Vereor ne tibi non sint redditae. Inde autem conjicere potes , quanto studio tenear ad te scribendi, quod has meas literas mi to Viennam ad nostrum Clusium , ut eas per amicos, quos habet Antverpiae, ad te mittendas curet. Nactus sum hic opera cujusdam amici , acta conventus

nuper in Polonia pera ti, quae libenter

ad te mitterem , nec existimarem tibi fore munus ingratum, sed non video,

qua ratione ici facere possim. QAoniam autem multus est ubique sermo de iis rebus , & plurimi existimant a Polonis decretum esse Interregnum, ita ut suum illum regem amplius non agnoscant, dicam, quid de ea re mihi videatur: nam loquutus sum cum plurimis, qui interfuerunt ipsi conventui

202쪽

cujus etiam aeta legi. Ut id quod res

est, uno verbo dicam, omnia fuerunt in eo conventu plena confusionum &dissensionum. Actum est aliquoties de alio rege eligendo , idque publice

denuntiatum est : sed nunquam fuerunt concordes Senatus & nobili tas,&inter Polonos & Lithuanos fuerunt perpetuae dissensiones. Legisti literas, quas superiore autumno Poloni cxconventu mariaviensi ad suum regem miserunt, quibus satis rustice ei significabant, indictum esse conventum regni ad duodecimum diem Maii, intra quod tempus nisi in Poloniam rediret, se non amplius eum habituros pro rege suo. Cum non accesserit,dicebant Poloni ex decreto marsa viensi ademptum ei esse regnum,& propterea de alio rege eligendo deliberandum esse. Lithuani contra dicebant, se non fuisse Narsa viae, cum factum est tale decretum , seque ejus authoritatem non. agnoscere: quare nec esse esse, ut communi omnium consensu aliud decretum fieret, quo regi regnum adimer tur , antequam ad alterius electionem

deveniri possit. Poloni vero judicabant se contra dignitatem suam facturos ., si

203쪽

18 EPIs ΤOLAE paterentur authoriratem decretii mar- seviensis revocari in dubium quare id perpetuo urserund, ut alius rex elige- Ietur: .quod tamen perficere non potuerunt. Semeb quidem in. id consenserunt Lithuani, sed ea conditione, ut

statim fieret electio : quod si factum fuisset, haud dubie electus fuisset Ar

bant sere omnes Lithuani, qui Polo nos numero superabant. Habuit & suos fautores in Senatu Polonico, sed .nobilitas Polonica ei palam adversabatur, ac clamabat, se non admissuram regem Germanum. Legatus Polonicus reversuS. Constantinopoli, retulit ad Senatum, Imperatorem Turcicum non fore Polonis amicum, si vel Moschum, vel Austriacum eligerent: jamque convenire in Valachia & Molda via copias ad turbandam Poloniam, si id sieret. In ipso Senatu lectae fuerunt Mahometis Bassae literae, quarum exemplum vidi, . quae in eandem plane .sententiam erant striptae. Solutus est conventus octavo die superioris mensis, nulla re communi omnium consensu decreta, aut peracta: sub cujusfinem plurimi testati sunt, se regis sua, autho

204쪽

titatem adhuc agnoscere : in qua sententia videtur fuisse Archiepiscopus Gnesinensis , qui est praecipuus regni Senator : nam dixit sibi videri audiendos est e regis oratores , & perpendendas causas, ob quas dicit se non potuisse tu Poloniam redire : nihil enim esse

in tantare temere decernendum , cum

fuerit legitime electus. Adjecit se suis

manibus ejus capiti coronam imposuisse, eique jusjurandum praestitisse.

Inde etiam conjicere licet , nondum esse in Polonia interregnum , quod oratores Caesariani& Ferrarienses invitati ad exponenda suorum principum mandata, responderunt, se nihil habere, quod diceren , antequam certo constaret, decretum eise interregnum. Orator Suecus in oratione , quam ad Senatores habuit, hortatus est eos , ne

quid durius adversus suum regem decernerent : sed si ipsis plane decretum sit, alium regem eligere, petiit ut sui

Domini rationem haberent. Ita Vides, regi non esse ita ademptum regnum , quin opus sit alio decreto, antequam ad alterius regis clectionem deveniatur. Rex hauddubie conseret demortuorum dignitates & sacerdo-

205쪽

18 6 EI Isaeo LuEtia, ut ante solitus est facere, quae res turbis & seditionibus occasion em tandem praebebit. Agnosco in elix fatum nostrae gentis , quae non tantum in suam perniciem incumbit: sed etiam dat operam, ut simul pereant ii, qui benevoli erga eam animo fuerunt. Pi- bracias mansit in Polonia, ut suo regi conciliet animos eorum , qui ab eo stat abalienati: sed videtur mihi provinciam duram suscepisse, vel potius jussus esse subire: nam errant nostri, si existimant, se aliquandiu posse potiri. eo regno pacato. Scis quandiu Imperator hic jam haereat: nam eo die quo in hanc urbem tu & ego venimus, se ctum est initium conventus , in quo hactenus nihil est peractum, quod in gni momenti esse videatur, Imperator nondum aperuit Boliemis sitam sententiam de confessione fidei , quam mense Majo ei exhibuerunt: ipsi vero negant se deliberaturos de conserenda pecunia , & de aliis rebus de quibus ipsos compellavit, antequam ab eo responsum acceperint. Jam v ero inte ruptis deliberationibus, messis causa, ad sua redeunt, huc reversuri ad decimum diem proximi mensis. Vix poterit

206쪽

L A N G v E T I. I 87rit hic res sitas expedire Imperator ante conventum Electorum , - quem diticunt indicendum Ratisbonam ad 2 6. Sept. Utinam usque ad id tempus mansisses in Germania , nunquam te poenituisset spectatorem fuisse celebritatis , ad quam convenient plerique Principes Germanici,& multi praestantes viri ex variis gentibus. Jam volo apud te accusare meam rusticitatem, ut nihil durius dicam. gandiu mihi licuit tuo conspectu frui, non magni- feci illam tuam imaginem, quam mihi donasti, & vix pro eximio munere

tibi gratias egi.: Tui desiderium fecit,

ut reversus Francofurto, eam affixam

tabulae collocarem in loco , ubi esset conspicua. Id ubi est factum, mihi vi se est adeo elegans, & te ita exprim re , ut jam nihil habeam in meis rebus, quod sit mihi ea charius. Dom laus Vulcobius ita ejus elegantiam admi- Latur, ut quaerat pictorem . qui eam imitetur. Pictor expressit te si ibtristem& cogitabundum. Mallem fuisses vultu magis ad hilaritatem composito, cum pingendum te praebuisti. Bene

vale. Pragae sexto die Junii, qui dies est festus Boliemis ob Joannem Hul-

207쪽

stantiar, ante centum &sexaginta annos. Ita autem celebratur ejus memoria , ut ea res aliquid superstitionis mihi habere videatur. ISI I

Saluta amicos, si qui adhuc istic stat nostri memores, & praecipue Dii. motionum fidum tuum itineris comitem. Bebessius exul Transsylvanus, quem hic novisti , collecto raptim milite in Polonia & vicinia Moldavia , ante viginti dies irrupit in Translylvaniam. Sunt qui dicantinon pauco Smilites Caesarianos ex praesi-. diis Hungaricis ad eum confluxisse. Vereor ne crabroneSirritemus. Turcae enim has res. non negligent, cum in eorum

clientela sit Transsylvania. XLIII. O Varro undecunqne possum levamen summo dolori, quem mihi

attulit tuus a nobis discessus: sed remedia quae adhibeo, eum potius exacer- bant, quam leniunt. QAandocunque enim

208쪽

L A N a V E Τ I. 18' enim venit mihi in mentem, quanta fuerit tua humanitas in perserendis molestiis , quas te perferre oportuit, dum una viximus, cum non habereturea tui ratio, quam decebat, totus dolore conficior, quoniam scio tuam erga me benevolentiam te in istas molestias conjecisse. ProfectuS sum nu- . per Francofurtum, ut tibi mea obsequia deferrem, cum metuerem, ne tibi non satis esset consultum a tuis: verum

nulla se ibi obtulit occasio aliquid pretestandi, quod tibi esset gratum. Pavi

quidem animum meum illo postremo tui conspectu,& ex ea re maximam Voluptatem coepi verum idem mihi accidit , quod solet accidere iis , qui aestuantqs febre frigidam avide bibunt:

dolorem enim meum brevis illa voluptas plurimum exacerbavit, ac contumaciorem reddidit. Superfuit mihi spes nonnulla alicujus solatii, eo quod discedentia te promiseris: te acturum Antverpiae cum quopiam, ut curam susciperet transnittendi literas, quas tu ad me, vel ego ad te scriberem , teque ejus nomen mihi significaturum. At video me etiam a spe excidisse, nullas enim literas a te accepi, praeter bre-

209쪽

rso EPIs To LAEves illas, quas ad me Heidelberga dedisti. Forte metuisti , ne te crebris meis literis obtunderem, & ad eas rescribi postularem importunius, ut solebam dum in Italia viveres. Ludebam tunc tecum, ut te ad scribendum excitarem, existinians illam scribendi consuetudinem tuis studiis plurimum psodesse. Iam vero longe aliud senus vitae sectaris. Scio aulam esse minime parcam temporis dispensatricem. Scio tibi obsequendum esse amicis & neces.sariis tuis, qui cupiunt frui tua suavitate, & colendos eos, quos moris est colia juvenibus ob aetatem di dignitatem. Itaque cum sciam te non admodum delectatum esse scriptionibus, dum tiabi suppetebat plus ocii, credo crebras illas amicorum interpellationes facile

impetraturas a te, ut vel raro, vel nunquam scribas. Ne ego quidem cupio tam saepe scribere , aut ad te mittere inanes & jocosas literas, ut antea soliatus sum facere , verum constitueram. ad te de rebus publicis scribere, sperans ejus argumenti literas tibi non sore ingratas , cum animadverterim te

flagrare incredibili cupiditate cognoscendi, quis sit rerum status apud eas

210쪽

gentes, cum quibus est nobis aliquid commercii, & quae mutationes ibi accidant, quae cupiditas cum sit magna laude digna, & fere necessaria iis, qui ad remp. sunt accessuri, nemo facile mihi persuadebit te eam prorsus abjecisse. Si rescripsisses: Literas tuas accepi, fruor commoda Valetudine , uXorem brevi sum ducturus , vel aliqdidaliud simile ; mihi abunde satisfactum esse putassem. Quod si ne id quidem libuiss et facere, satis fuisset jubere tuum Grimnum haec ad me scribere. QMmvis autem has meas literas ita incerto eventui committam , ut vix speremeas ad te perventuras, scribam tamen

aliquid de rebus Polonicis, in quarum eventum scio erectos esse plurimorum animos. Audivisti superiore autumno decretum fuisse in regni conventu, ut regi significaretur, Polonos suscepturos consilium de alio rege eligendo, nisi rediret in Poloniam intra duodecimum diem Maii, ad quem diem tunc fuit indictus Stencicetium regni conventus. Ex Lithuania ad eum conventum missi sunt legati Koshovicius masnus Lithuaniae Mareschalcus, Radaivilius, & quidam tertius, cujus

SEARCH

MENU NAVIGATION