장음표시 사용
211쪽
nomen jam non succurrit mihi , qui stipati quinque, aut sex millibus equitum , Venerunt StenZicetium nono die superioris mensis. Proceres autem ΡΟ- Ionici tantam numerum equitum coadduxerunt, ut multi existiment, haec comitia fore frequentiora iis, in quibus rex est electus ante biennium- Scriptum fuit huc ex comitiis, factum esse decretum de Interregno, seu novo rege eligendo, M. die superioris
mensis, quod biduo post publicari debuit. Ea res nostros hic in maximam spem erexit: nam qui eorum partibus sunt addicti, ad amicos scripserant, omnium fere vota in eos inclinare, idisumque Imperatorem expeti, ita tamen ut cuperent ipsum regnum administrari ab Archiduce Ernesto, tanquam a parentis vicario , quo possent
ejus ingenium & industriam explor re , & inde facere judicium an sit futurum ex re ipsorum, eum post mortem parentis sibi regem deligere. Imper tor delegerat legatos ad Comitia Po- Ionica, Episcopum Wratim viensem& Mareschalcum Moravita apud quem
fuimus, quos jusserat subsistere Nisi a quae non procul abest a finibus Polo-
212쪽
nicis , donec audirent factum esse decretum de Interregno , ne videretur contra ius gentium alterius regnum
ambire. Statim itaque, ubi est eis si gnificatum , factum esse decretum de interregno , progressi fiant ad locum Comitiorum et verum nescio qui factum sit, ut decretum illud non sit publicatum eo die, quo publicandu dicebatur: quae res nostras spes hic valde imminuit, & illam priorem alacritatem nobis ademit. Dicunt eo die redditas esse Senatui Polonico a Pibracoliteras, quibus significabat, se quamvis
in itinere in maximam calamitatem incidisset, properare tamen ad eos cum
mandatis regiis, quae ipsis non ingrata fore speraret: petebat autem ab ipsis ut hanc suam moram boni conside rent, cui praebuerit causam scelus lata tronum , a quibus in itinere si spoliatus. Venit huc Pibracus 28. die superioris mensis, & postridie Imperatoreuon salutato discessit, ita ut existimem ipsum ad locum comitiorum jam pervenisse. Fecit apud me honorificam tui mentionem, & dixit se dolere, quod per occupationes non licuerit ipsi Venetiis eam quam cuperet humanita-
213쪽
ay EPISTOLAE tem tibi exhibere. Regnum Polonicum ambiunt Austriacus, Moschus, suecus, Transsylvanus, Ferrariensis,
S aliquot proceres Polonici. Non ambit quidem noster Roetenbergius Boliemus, nisi sorte id clam faciat, nihilominus tamen audio ipsum habere plurimorum studia. Tureicias Imperator scripsit Polonis, ipsos recte facturos, si Suecum vel Transsylvanum,
vel aliquem ex suo corpore, regem eligerent: caVerent autem, ne quem ad Tegnum eveherent, cum quo non posset sordus inire, aut amicitiam colere: innuens, ut existimo, Austriacum MMoschum. Qui regnum ambiunt,pecunia inter se certant, tanquam esset
auctioni propositum, suntque ita V nalia plurium suffragia, ut credam fore rarum scelicitatis exemplum. si Poloni his moribus suam rempublicam diu
incolumem servaverint. Ajunt Ferra-xiensem uno Koshovicio Lithuano promisisse sexaginta millia coronatorum , si ejus opera regnum adipiscatur. Audio ipsum etiam timulare te flagrare amore illius vetulae virginis, educatae in Schola Bonae matris, & scribere ad eam lit as amatorias, ineptia
214쪽
etum plenas. Quibusdam ut aiuntlin- seruit se hactenus non minus fortiter militasse Veneri, quam Marti, seque constituiste illud suum institutum perpetuo urgere. Vides stultitiam ipsas etiam Alpes transvolare, & habere in Italia sitas clientelas. Hodie advenit quidam ex Polonia , qui assirmat in comitiis nihil esse actum, eaque rejecta esse in aliud tempus: quod si est verum, jam peractus est primus actus fabulae, de novo rege eligendo. Cogita
quantum pecuniae impendendum erit iis, qui ambiunt , antequam ad cata-
strophen deveniatur. Galli dicunt se
in Poloniam mittere ter centena aureorum millia: quod si est verum, quis
tantae scutatorummultitudini resistet 3 Sed unde tantum pecuniae in tanta egestateὶ Impetrarunt tamen literas ab Imperatore, quibus mandatur ordinibus Imperii, ut liberum transitum per suos fines concedant iis, qui eam pecuniam vehent. Poloni habent oculatas manus, nec patientur sibi in re pecuniaria verba dari. Meministi,dum . hic esses, coepisse agitari causam relisionis , & Imperatorem initio ita re-
spondisse iis , qui juoum Pontificium
215쪽
1yς 'E P I T s o L AE cusserunt, ut conceperint spem , se quidvis ab eo impetratum S. Iam Vero ipsorum spes sunt nonnihil labefactatae, cum Imperatori ante aliquot dies suam fidei confessionem exhibuerint , nec adhuc quicquam responsi ab
co acceperint. Credo Imperatorem respicere ad Comitia Polonica , & m tuere si cis concedat libertatem, quam petunt, ne offendat Rom. Pontificem cui scit longas esse manus. Εjusnodi perplexa consilia raro sortiuntur forticem exitum. Boliemi negant se dea venturos ad deliberationes de conserenda pecunia antequam responsum ab eo acceperint. Indicetur conVentus Electorum, utiperamus, ad finem Septembris. Jam convenerat inter ipsos Electores & Imperatorem, ut indiceretur Francofurtum ad x s. diem Iulii: verum Imperator ipse petiit, ut
rejiceretur in autumnum, di Ratisbonam indiceretur, cum ob tenuem Valetudinem & impendentia a Turcis pericula, sit ipsi valde incommodum. - tam procul a sua ditione discedere Iam in id consenserunt duo nobis vicini elechores. Quid sint facturi Rhenani. nondum certo scimus , quamvis spe-
216쪽
remus ipsos in ea re obsequuturo S Imperatori. Si vel in Gallia, vel in aliqua alia parte nostri orbis mansisses, spcrarem te posse ad eum conventum pertrahi , cui hauddubie intererunt praecipui Principes Imperii. Non fuisset tibi injucundum spectare ceremoniaS, quibus utuntur Germani in electione sui Principis. Sed nemo impetrabit a
te trans aequora verso, ut te pelago denuo committas. Sirenes patriae non patientur , ne quidem per somnium, haec tibi in mentem venire: nam non dubito te jam totum cohorrescere, quandocunque in animum tuum recurrit inhumanitas, qua sumus erga te usi. Etiamsi vix sperem has meas lite-xas ad te perventuraS, non potui tamen me continere, quin istos stultos meos affectiis in eas effunderem, S meo more tua humanitate abuterer. Cum autem nihil aliud tua causa facere possim,
oro Deum Omnipotentem , ut te sea
licitate patriae, & patriam tua virtute diu frui permittat. Bene vale. Pragan
217쪽
X LIV. Dolori quem ex tua absentia sentio, magnum levamen attulerunt
literae, quas ad me mense Junio Loii dino dedisti, quibus me certiorem fecisti, te non solum pericula, quae in itinere occurrere solent foeliciter superasse, sed etiam te tuae valetudini esse
pene restitutum. Eam autem testificationem tui erga me amoris continent, & adeo eleganter de ingeniose sunt scriptae, ut me in tui amorem dc admirationem facile pertrahere potuerint , nisi morum tuorum sitavitas,. judicii gravitas , & rerum major peritia , quam ista tua artas ferre videatur, id antea praestitissent. Scio pene ridiculum esse petere a te, ut inter aulae tumultus & tot occasi ones tempus
inutiliter collocandi, linguae latinae
exercitium non omnino intermittas:
verum quia literae illae testantur, quantos progressus in ea feceris,& quantum scribendo valeas , quando libet inge nium intendere , H ejus rei studium prorsus abjeceris, Vix potero me con- tinere, quin tibi objiciam te mollicie-nimi, α amore ocii id facere. Vide quam
218쪽
quam tibi gratiam reseram, pro suavis simis tuis literis , qui coner tibi persuadere, ut ea amplectaris , quae quando amplectuntur tuae conditionis homines , plerisque videntur sensu communi carere. Sed jam desinam te istis meis nugis molestia assicere. Scripsi antea Gasparem Behemum profugum ex Transsylvania , quem hic exulantem vidisti, collectis raptim copiis , irrupisse in Transsylvaniam , ut Stephanum Bainori qui iam ibi resnat, de
principatu deturbaret. Sciebat exosum esse ejus imperium Siculis illis agrestibus , qui incolunt montana Transsylvaniae ad orientem & Septentrionem versus Moldaviam, & propterea eorum ad se defectionem sibi promittebat. Verum Valuoda praecavit, ne id fieret: nam statim ubi audivit ipsum arma corripssisle , vocavit ad se omnes Siculorum magistratus, &eos tradidit custodite. Ita factum est ut homines barbari destituti suis ducibus, se commovere non potuerint,
cum praesertim dehessius procul ab eorum finibus copias duceret. Conciliaverat sibi Behessius animos plurimotum ex nobilitate TranssIlvanica, qui
219쪽
aci primam famam susceptae ab eo ex
peditionis, ad cum tranSfugerant. C-fapae autem erant eius copiae ex Ge
manis , Hungaris, & Polonis , quibus aliquot Turca: S: Valachi praedandi studiose admiscuerant. Plerique Germani fuerunt veterani milites, qui ex praesidiis Hungaricis ad eum confluxerant. Sub initium expeditionis res satis foeliciter ei successerunt: nam aliquot oppida ad eum defecerunt, & nemine obsistente in mediam Transsylvaniam progressus est, parumque abfuit, quin Valuodam imparatum Opprimeret. Conveniebant Valuodae copiae ad Albam Iuliam, quae est ipsius
regia r quo quanta potuit celeritate contendit Behessius, ut cum eo confligeret , licet numero militum esset ei donge impar, nam audio ipsum vix habuisse tria millia militum di Valuodam vero habuisse ad decem aut duodecim millia , do aliquot majora tormulata, quae non fuerunt minima causa victoriar : quoniam phirimum damni Be-hesii militi intulerunt, antequam manus cum hoste conserere potuerit. Germani qui Behessio militabant, fortissime pugnaverunt, & sunt fere omnes
220쪽
intersecti. Polonis& Hungaris equorum pernicitas fuit saluti.IpseBehemus fuga se recepit Baniam quae est ad Septentrionem Transsylvaniae. Quonam autem inde pervenerit, hic adhuc ignoramus. Desiderati sunt ex ejus exercitu
mille milites qui partim fuerunt caeui, partim capti ab hoste. Venerunt in potestatem Voluodae ad viginti ex praecipua nobilitate Transiylvaniae, qui ad Behessium defecerant, aut antea suerant profugi ex patria : inter quos maximi nominis est Ioannes Rendi, filius, illius Francisci Κcndi quem Imperator Ferdinandus praefecit Transl,lvaniae, cum eam proditione G corgii Monachi episcopi Varadini , in suam potestatem redegisset. Bassa Theme suu riensis miserat auxilio Valuodae quadringentos equites Turcico S: verum
Valuo da jussit eos subsistere ad fines Translylvani , cum existimaret sibi
non esse necessariam eorum operam,
nec ut puto J cuperet ejusinodi hospites sitie ditioni assuescere. Talem exitum habuit Behessii expeditio: qui quidem coactus est confligere cum hoste licet eum se validiorem sciret, quia videbat copias suas paulatim dilabi, de