Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

sui adversarii augeri: & metuebat nesquod saepe solet ab illis gentibus fieri; milites ipsius deditione liberarent

se a periculo in quod eos conjecerat. Haec autem inscclix expeditio videtur nobis conflavisse bellum in Hungaria, ex quo Vereor ne non possimus nos facile explicare. Turcae enim existimant se esse a nobis bello lacessitos i nam dicunt ab Imperatore summisitim esse Behessium ad turbandam Transsylvaniam quae est in ipsorum clientelasquare ut eam injuriam ulciscantur irruperunt in nostram Hungariam magno numero, & jam quatuor arces nobis demerunt , quarum nomina sunt Blaustein, Dyruyn, Serpen, & FOnod. Fonod est ultra Danubium ad lacum Balatonem non procul a Vesprinio,. reliquae tres sunt cis Danubium. Blau-stein & Dyruyn pertinuerunt ad Ioannem Balassi quem nosti, cujus etiam filius unicus dicitur venisse in potestatem Turcarum. Doleo vicem miseri

senis quem semper magni ci ex quo immortalibus illis bastonatis contudit arrogantiam do insolentiam Hispani, a quo injuria fuerat affectus

Magna est trepidatio ia Hungaria

222쪽

L A N G v v T I. et CyTurcis impune omnia diripientibus: nam ipsi Rubero & aliis praefectis Caesarianis mandatum est, ut se intra loca munita contineant , cnm non sint ita instructi milite, ut hostium incursioneS reprimere possint. Miseri coloni fugiunt in Austriam magno numero, nec tamen facile in urbes admittuntur. Conscribitur quidem miles Viennae, & in Silesia qui ipsis subsidio mittatur , sed potius ad firmanda oppida validioribus praesidiis, quam ad constituendum exercitum qui opponatur viribus Turcarum, quorum copiae in dies augentur Beglei eio Graeciae militem summittente ex Bulgaria, Servia, Rascia, & Bosea. Graviter hic accusant Ruberum, quem dicunt inconsulto & inscio Imperatore conatus Be-kessi adjuvisse, quae res nobis hoc bellum peperit. Dabitur quidem opera

ab Imperatore ut hoc incendium restinguatur antequam latius serpat, sed tamen ante hyemem vix poterit Hun-sariae restitui sua tranquillitas , cum lioc negocium transigendum sit Constantinopoli , & opus sit ad id perficiendum non parvo tempore. Hispani & Itali nihil intentatum relinquent

223쪽

eto EPIs TOLAE quo persuadeant Turcis ut deposito. st idio belli navalis vires suas in nos,

convertant, ut ea ratione bellum a se derivent: Verum cum nec aetaS, nec Valetudo Imperatoris, nec aliae ratione&ejus serant ud se bello tam periculoso implicet, spero ipsum nihil non factu rum quo pacem redimat, de potius de suo jure aliquid cessurum , quam'ud bello contendat cum hoste cujus ea esst potentia, ut de eo victoria vix sperari possit. Si Hispanis & Italis Turacae nihil facesserent negocii, illi haud-

dubie omnes suas vire S con erterent,

ad opprimendum eos qui puriorerre religionem in Gallia S in Belgio pro fitentur: quibus oppressis, nescio quandiu vobis liceret isto vestro opimo octo stili 'Scripsi de rebus Polonicis ante non multos dies, & ad te misi acta conventus StengicZiensis in quo videtur summo studio id esse aetiim ut nihil ageretur : Lithuani discessierunt Polonis animis ita abalienatis, ut vix sperem eos posthac ad ipsorum conventus reversuros. Ab eo tempore Po- Ioni habuerunt suos particulares co Ventus, ut loquuntur : in quolibet Pa-

224쪽

regnum, ut in Craco viensi. In aliis facta sunt alia decreta. Petrus S boroVvS-ky Palatinus Craco viensis curavit de cretum de interregno & rege exauthorato promulgari Craco viae decima quinta die superioris mensis r usus in ea re opera calonis seu bajuli, ut ignominia majore regem assiceret. Refert

eam gratiam quam debuit regi , qui eum praetulit multis praestantibus vixis, qui palatinatum illum una eum eo ambiverunt. Sboro ius est ex eo genere hominum quibus Caesar dicebat .

opus esse bello civili, & qui, ut dicebat Otho, satius esse judicant cadere in acie quam in foro sub creditoribus. Verum rex existimavit ejusinodi hominibus sibi maxime esse opus , quos credebat largitionibus induci posse ad

quidvis committendum adversus palliam. Cum vero jam nobis desit quod donemus , & verbis id conemur perficere quod antea pecunia perficiebamus : non mirum est nostram eloquentiam factam esse parum essicaricem, & Sborovios ac Laskios faciles aures nobis non praebere. Habebunt

denuo Poloni suos particulares cons

225쪽

Σo p E T O LAEventus ad quintum diem proximi mensis. Archiepiscopus Gnesnensis qui est praecipuus regni Senator , A babet jus convocandi Senatum , indixit generalem conventum Warsa-vviam ,ad tertium diem Octobris , in quo deliberetur quomodo sit cum rege agendum, & in quo communi omnium consensu dicatur dies Comitiis

ad alium regem eligendum , si hic nullam spem sit ad eos reditus faciat. Poloni dicunt Archiepiscopum haec

in regis gratiam facere, & plerique negant se ad alium conventum ventusos

quam ad eum qui regis eligendi causa

indictus erit. Etiamsi marsau viae conveniant Poloni, Lithuani certe eo non

venient, ut satis sunt testari quando Steneticetio distesserunt, &ita scindetur regnum illud in quo sunt eae animorum distractiones,& ita invalescunt iactiones ut videatur mihi gens illa properare ad suum exitium. Qui puriorem religionem profitentur , cupiunt Piastum eligere qui sit nostrae religionis. . Id nunquam serent Pontificii , a quibus nostri consilio & industria facile superabuntur: quod si ad arma deveniatur, Pontista Rom. Α-

226쪽

cheronta movebit ut suis subveniat. Vicini autem Principes qui nostrae religioni sunt addicti, parum ad se pertinere putabunt nostrorum oppressionem in Polonia, cujus erunt ociosi spectatores. Turcae non ferent ut Moschus vel Austriacus eligatur , α cum jam habeant copias in Hungaria, terrorem 'incutient Polonis, Audio Moschum hortari Polonos ut Austriacum eligant, & promittere, si id faciant , se initurum cum ipsis foedus adversis Turcas & Tartaro S. Ego profecto vereor ne omnes hae Vicinae nobis gentes magnis calamitatibus in ποιvantur si de Polonia armis certetur vquod mihi futurum videtur. Expectamus hic Lascium & quosdam alios proceres Polonicos, quibus ex mandato. Imperatoris jam sunt praeparata hospiria. Dicebantur venturi ante quinque aut sex dies : nescio quid intervenerit quod eos remoretur. QIIam ob causum huc veniant tu ipse conjicere potes. Faxit Deus ut de eo regno aliquid constituatur quod sit salutare orbi Christiano. Ut jam sunt res Polonorum, ego puto cos non posse suis rebo melius consulere quam si eligant

227쪽

eas putarem si fida esset Moschi socie-

ias. Imperator jam obruitur multitudine negociorum: nam in idem tum-pus incidunt Hungarica, Polonica, dc Bohemica, & jam instat Conventus Ratis bonensis, ante quem vix poterit hic sua expedire. Ipsi autem & toti aulae erit valde orave huc Ratisbona re-

dire, praesertim si Hungarici tumultus

interea non conquiescent. Nondum

hic deventum est ad deliberationes de conferenda pecunia, quam ab ordinibus regni petiit Imperator dum adhuc hic nobiscum eras: quia autem pecunia quam petit videtur ingens istis hominibus, deliberatio de ea re non parum dissicultatis habebit. Jam etiam petit Imperator ut filius ipsi in regno surrogetur: de qua re voreor ne oriatur gravis disceptatio , cum dicat regnum ad suos jure haereditario pertinere: Bohemi vero id nequaquam fateantur. Male habet eos qui puriorem religionem profitentur , quod nondum iptis expo- se it Imperator suam sententiam de confessione fidei quam ei ante tres menses exhibuerunt: quare se minus

saciles ei praebent in iis quae cupit, ab

228쪽

ipsis impetrare. Cogetur quidem intra paucos dies suam sententiam proferre, sed vereor ne sit ejusmodi ut a plurimis non probetur, cum Pontificem Rom. in consilium de ea re adhibeat, & n e inde oriatur contentio. Ad haec incommoda accedit quod superio ribus diebus gravissime conflictatus est cum adversa valetudinervarii enim morbi uno & eodem tempore eum corripuerunt & fere oppresserunt; quibus quidem Dei beneficio jam est liberatus, sed ita sunt prostrarae omnes vires corporis ejus , ut opus sit multo tempore antequam se plane colligere possit. Ego oro Deum omnipotentem ut eum nobis diu incolumem servet:

nam si quid ei jam humanitus accideret, id non fieret sine maximo, reip. Christianae incommodo. Sub id tempus quo Vienna discessimus, scripsi ad

Dia. Davidem Ungnadium Caesareum oratorem in aula Ottomannica ,. &petii ab eo, ut de ingenio & moribus hujus novi Principis Amuratis ad me scriberet: quod nuper fecit diligentissime. De ea re forte aliquid postea ad te scribam: video enim me esse ineptum qui meas literas alioqui insta

229쪽

2rct EPISTOLAEves, nimia prolixitate insuaviores rςddam, nec cogitem tibi non deesse amicos a quorum jucunda consuetudine e rum lectio te aliquandiu abducet: nam

vix fieri posse puto quin elegantiae aulicae & sodalium sitavitas ita animum tuum emolliverint, ut haec nostra jam fastidias, aut saltem cum taedio & molastia legas. Adjiciam tamen ex literis D. Ungnadii etiamsi sorte id aliunde habeas , Cicatam Genuensem qui vix egressus annos adolescentiae factus est praesemis Praetorianorum seu Aga IaniZZarorum ut loquuntur in in tanta esse gratia apud Amuralem ut dicatur ei daturus in uxorem filiam quae annos undecim tantum est nata. Talibus illecebris oppugnabuntur animi Italorum , & invitabuntur ad prodendam patriam , & sane metuo ne plurimorum pietas talibus machiniν non difficulter expugnetur. Nuper, ut audio,

praefectus esi Alexandriae AEgypti qui

dam Mantuanus, qui ante novem annos captus ad Zissetum, defeeit a religione Christiana ad Mahometanicam. Principes Italici videntur haec parum curare, cum suscipiant inter se nugacissima certamina, & ambiant regum

230쪽

titulos , imo sui audioὶ sunt inter eos qui ambiunt ut regia dignitas attribuatur eorum ditionibus, quae forte convertentur paulo post in Begler-beiatus aut Sangiacatus. Miror istud novum genus intiniar : nam de ejus modi nugis tanto conatu in hac aula agitur ab ipsis, ut nobis ampla materia ridendi praebeatur. Faxit Deus ut novum istud institutum de conjugio, nostro. Wittono juveni optimo feliciter succedat. Is praeit tibi exemplo , sed credo tibi sponte properanti non esse opus monitore. Vides quo progrediar studio nugandi tecum,.quod fere non permittit, ut finem

scribendi faciam. Habeo pro summo beneficio quod Illustres tui parentes me sita benevolentia dignum judicaverunt. Vtinam aliqua re testari possem me esse cupidissimum ipsis inserviendi. Bene vale & amicos saluta. Pragar Idid. Augusti Ita s.

Descripsi tibi pugnam in qua caesae

sunt copiae Behessit, ut hic habuimus extiteris eorum qui ex Hungaria de ea reprimi scripserunt. Iam vero accepi literas ab amicis Hungaris & Transsyl-Vanis

SEARCH

MENU NAVIGATION