Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

vanis quorum aliqui tibi non sunt ignoti , qui rerum momenta diligentius& certius d cscribunt: quod ideo adji- .cio, quia id tibi non fore ingratum spero. Metui etiam ne me accusares quod incerta pro certis ad te scripserim:

quamvis sane habi rim, ea quae scripsi, ab iis qui hic videntur ista maxime curare : sed quia locorum & regionum sunt minus petiti, facilius hallucinantur, quam ii qui illis in locis sunt nati. Postquam Behessius transegit in Hungaria cum milite qui eum sequi debuit, significavit Transsylvanis qui cum eo

conspiraverant, diem quo ad ipsum venirent in oppidum Zahmar, Ut conjunctis copiis inde in Trans sylvaniam progrederentur. Ea aute res tanto silentio est acta, vi venirent ad fines Transsyl- aniae antequam eos convenire sciret Valuoda : qui re inopinata perturba tus, accersivit ad te Lipa & ex vicinis

locis octingentos Turcas salii scribunt millet quibus mensis unius stipendium

praenumeravit. Suis a. subditis mandavit ut armati statim accurrerent, & sudantea scripsi in Siculorum seu Carculos magistratus & praefectos tradidit custodiae, ne populus quem sciebat addictum

232쪽

ctum Behessio convenire posset, & ad eum proficisci. Behessius magnis itineribus contendebat Albam Iuliam ubi conveniebant Valuodae copiae, quem sperabat se imparatum oppressurum:

verum ubi animadvertit .eum habere copias validiores suis, coepit retrocedere eo animo ut se ad Siculos reciperet. Id ubi intellexit Valuoda, curavit, ut majorum fluminum pontes dejice-xentur, & viarum ahgustiς obsiderentura suis, & ita Behessius intercluderetur, quem cum sitis copiis sequutus octava

die superioris mensis ad S. Pauli Castellum in ripa Maryssii fluvii quinque milliaribus ab oppido Torda. uterque ibi castrametatus est, & eo die ac sequenti commissa sunt inter ipsos

leviora certamina. Decima die commissum est praesium. Germani & Burgundi quos eo miserat noster Roussellus, primi Trans sylvanos tanto impetu in v erunt, ut eos loco nonnihil cedere coegerint: sed displosis in eos majoribus tormentis quibus abundabatVai-voda, magna strages eorum est edita,& cum supervenisset secunda acies

Transsylvanorum, coacti sunt pedem referre, ita tamen ut nihil indignum vi .

233쪽

ar EPISTOLAE.ris sortibus committerent. Hungari de Poloni ubi viderunt suorum aciem inclinatam, non sub venerunt ipsis ut decuit eos facere, sed se cum suo Behessio fugae commiserunt , ut ea ratione suae saluti consul rent. Itaque miseri Ged

mani & Burgundi desertia sociis, omnes fere sunt intersecti aut capti. Valvo-da insecutus est fugientes per quatuor milliaria H angarica, & ex iis plurimos interfecit. Dicuntur periisse ex Behes.sianis in pugna & in suga non pauciores mille , ex exercitu Valuodae non plures viginti. Capti sunt ex praecipua nobilitate Trans ylvanica Ioan. Ken-dy, Georg. Patochi, & Joan. HarInnyay assinis Behessi, quorum bona sunt adjudicata fisco, sicut & aliorum omnium qui ad Behessiu defecerant,& una cum eo aufuserunt. Scributit et Ons- sylvanum redemisse sua pecunia a Tu cis plures Germanos quos suae libertati restituit, & dedisse ipsis Turcis quadraginta millia a treorum ut suorum stibaitorum agris parcerent. Behessius cum pluribus fugit primo Keres-Baniam, & inde Zahmarum cum paucis. Zahmaro contendit Casso viam ad Ruberum, a quo non fuit admissus,& pro-

234쪽

pterea recepit se in Eperies adfines Poloniae. Haec addidi sub noctem, nullum facturus scribendi finem si tempus suppeteret. Iterum vale.

SI, ut promiseras, egisses Antverpiae

cum aliquo de cvxandis nostris literis, jam non cogerer Hamburgum has meas mittere, quae vel forte nunquam tibi reddentur, vel adeo tarde vi ut peritura omnis gratia eorum quae de rebus Polonicis ad te mitto: quae tamen Vt consequerer mihi fuit plurimum laborandum, & si celerit ad teperfer. Ientur, possent occurrere multis fabellis quae de Conventu Stengicetiensi jam sunt confictae, & cum ubique dissem, nentur, non dubito quinaci vos etiam tandem perveniant. Hoc scriptum est

instar diarii quod scriptum est ab aliquo qui deliberationibus ipsis interfuit, & ad Imperatorem mistum, quod ubi legeris non poteris satis mirari illorum hominum stultitiam, qui cum on venissent ut agerent de rebus maximis Sc quae ad reip .salutem pertinebant,nihilominus totum illud tempus quo una fuerunt,contriverunt inanibus concer

235쪽

xis E PIs TOL Etationibus, & tandem discesserunt r.ebus longe magis perturbatis quam essent ante conventum. Poloni tuebantur pertinaciter authoritatem decreti facti arsaviat superiore autumno, α dicebant eo ipso regem esse exauthoratum quod ad Conventum Steneticetiensem non venisset: nam id continebat

decretum marsaviense quod ad ipsummissum fuit in Galliam. Lithuani re, spondebant se non interfuisse conven- . tui Warsaviensi, & propterea se non agnoscere authoritatem decreti ibi foeti, nec sibi debuist e tantum sumere

Polonos, ut de tanta re ipsis inconsul- tis decernerent : quare petebant ut omisso decreto arsaviensi, de exau- thorando rege deliberaretist. Poloniverδ existimantes convelli sitam au- thoritatem Lithuanorum petitione,dicebant regem este Gauthoratum, nec de ea re amplius esse disceptandum, sed alterum esse eligendum. Totum tempus conventus ejusmodi altercationibus & rixis contriverunt, & tandem nulla re peracta discesserunt. Ita

videtur' egi in eo con ventu reS ex ani

mi sententia silcccssisse: quamvis sane sit in elix ille successus

qm gens de

236쪽

ipso bene merita in maxima pericula conjiciatur, nec ex ea re quicquam sperare possit praeter infamiam, & ingens ac perpetuum odium illius gentis adversus Gallicam : imo si rem introspi-iciamus, videbimus regem Vere regno excidisse: nam etiamsi conserat dignitates & sacerdotia demortuorum, tamen id ab eo frustra fit: nam Poloni non patiuntur eorum possessionem

adipisci illos in quos ea contulit. Scripsi antea aliquid de Gasparis Bethessii

expeditione in Transsylvaniam. Hodie huc allatum est copias ejus caesas esse a Transsylvano , & TurcaS conqueri de nobis, & dicere violatas esse inducias , quia nostri eorum clienti

bellum intulerint. Dedi has literas Doc. Ioachimo Mollero qui ante annum fuit tecum Viennae in publico diversorio. Est vir doctus & pius, de cui

res Germanicae sunt bene notae. Si serenissimae reginae opus esset viro aliquo qui res Mus in Saxonia procuraret , hie ad id maxime idoneus videretur: nam est in rebus agendis exercitatus, & est notus principibus & apud plerosque valet authoritate. Frater eous gerit consulatum in repub. Hambu

237쪽

118 EPIs ΤΟ LAEgeris. Defert autem Serenissimae reginae suam operam & sua obsequi si in aliqua re inservire possit. Haec petiit ut ad te scriberem, & tu ossiciose ejus

nomine salutarem. Ego eum ut Veterem amicum tibi commendo. Scripsi ad te copiosius ante paucos dies. Haec raptim. Bene vale. Pragaea 6.die Iulii Onstitui accusare tuam constantiam, ut argumenti absurditate literas quibus tuam existimationem tuearis, ex te eliciam. Dedisti ad meliteras sub initium Iunii mensis, quibus nullae mihi unquam fuerunt magis gratae: nam visus es mihi in iis teipsum superare ingenio & prudentia, & ex iis

primum scivi te incolumem ad tuos rediisse, ac etiam tuae valetudini restitu tum esse : ex quibus rebus me maximam voluptatem cepisse credoete non

dubitare. Scripsisti autem te aliquandiu abfuturum Londino, & interea nihil ad me literarum daturum et quod sane bona fide praediitisti: imo ego vereor ne dudum Londinum sis reversas, nec tamen ad me scribas. Illa est con

XLVI

stantia

238쪽

stantia quam ego accuso. Qqid aliud

conjicere possum quam illas unicas ex patria ad me tanta elegantia & diligentia scriptas literas, fuiste extremiuri conatum illius industriae quam pepererant miseriar quas nobiscum pertulisti, quae videbat sibi esse succumbendum illecebris voluptatum quae animum tuum jam labascentem oppugnabant. Iudicabis forte me inique tecum agere quod coner tibi persuadere ut amicorum suavitatem scribendi molestiis interdum postponas δίmetuo ne tandem sint tibi minus gratae meae literae, quia suavi illi tuo octo nubeculam aliquam offundent. Mi generose Sydnaee, vitanda est improba Siren, Desidia. Nos etiam sumus tibi amici, nec dubitamus quin nos ame S, sed cupimus ex nostro amore fructum aliquem percipere , quem capiemus uberrimum quandocunque nobis significabis te prospera valetudine frui, & eum in tuis rebus successum habere, quem meretur tua virtus & nos tibi optamus. Si non prorsus decrevisti nihil amplius scribere , ego consulo ut scribas ad Ioan. Baptistam de Taxis qui stationariorum equorum procu-

239쪽

strum Clusium scripsit se dolere quod

te non viderit Antverptae , & se esse

cupidissimum tibi gratificandi inserviendi. Qi Ioniam ea mihi videtur esse expeditissima ratio mittendi ad te literas, ego jam ad ipsam scribam,& rationem aliquam contrahendar cum ipse amicitiae inibo. sed desinam tibi esse molestus, idque saeiam cum aliqua mea molestia : nam si animo meo indulgere vellem, nullum finem

facerem accusandi te.

Nos hic jam triumphum agimus de

Pont. Rom. eo. quod Bohemitandem extorserint Imperatori cam religionis Iibertatem quam ab eo tanta contentione tamdiu flagitarunt. Imperator variis modis conatus est eorum postulata eludere , & paucis diebus antequam ipsis obsequeretur, paulo asperius quam antea visus est cum ipsis agere. Verum ea asperitas fuit in causa ut animos magis obfirmarent, ac de dissol vendo hoc conventu inter se consilia inirent: quod ubi rescivit Imperator, judicavit satius esse cedere necessitati, quam nimis adversando istos a se prorsus abalienare. Secunda itaque

240쪽

que die hujus mensis dixit se permittetere ipsis professionem ejus religionis quae continetur in confessione fidei quam mense Majo ei exhibuerunt, &se suscipere eorum patrocinium, seque haec promittere antiqua fide Bohemica & non Gallica , suo & sui successoris, nomine. Dixit postea filios quidem sitos este addictos ei religioni quae vulso catholica nominatur, sed a se ita este informatos ut nihil ab ipsis futurum sit periculi iis qui diversam profitebuntur: ipsis autem factam esse magnam injuriam ab iis qui post car-dem illam Parisiensem insimularunt ipsos conspirationis factae Viennae adversus quosdam proceres Austriacos ob diversae religionis professionem. Miror ipsum Imperatorem in tam frequente hominum consessia ita acriter Gallos, perstrinxisse, cum alias videatur affectare laudem moderatioris animi , &ita perstringere alias gentes vel

potius principes, sit quasi ipsis inimicitias indicere. Ego suspicor ipsum recente aliqua injuria a nostris affectum esse sorte in Polonia, nam credere T Urcas a nostris hominibus persuasos irrupisse in Hungariam squod vulgo hic

SEARCH

MENU NAVIGATION