Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a in

dicitur in nimis est ineptum & puerile. Qgasi vero homines prudentissimi

patiantur se a nobis persuaderi, vel in consilium adhibeant nos quorum stultitia ipsis nequaquam est ignota. Imperator hac concessione libertatis in

xeligione viam sibi reddidit faciliorem ad ea impetranda quae petit a Bohemis, qui sextadie hujus mensis filium ejus Rodolphum regem Bohemiae designarunt: inaugurabitur autem die Iovis proxima. Turba: Hungaricae nondum sitiat compositae: Turcae tamen de suo impetu nonnihil. remiserunt & qui dam corum ad famam adventantium copiarum Germanicarum se ad loca tutiora receperunt, alii muniunt arce&. quas initio hujus tumultu S nobis eri- puerunt. Praefectus arcis Dyyyn , quae etiam est nobis erepta, dicit urbes metallicas Hungariae ad jurisdi- ictionem illius arcis pertinere, sibique sumit in eas imperium, & pecuniam ab eis exigit, quam si non conferant, minatur eis extrema. Ante paucos dies praffectus Romarae incidit in Begum Strigoniensem quingentis equitibus stipatum, cum quo commissa pugna propclaram quidem victoriam Ob--

242쪽

obtinuit inam plerosque interfecit aut repit sed quae nobis minus laetitiae at tulit , quia metuimus ne sit in causa ut T urcae in concedenda nobis pace prae beant se difficiliores. Quo sint evasurae res Polonicae , nondum possiimus prospicere. Nobilitas Polonica magis inclinat in Moschum quam in quenquam aliuA , quoniam judicat Poloniam ejus patrocinio sore tutam ab incursionibus Tartarorum a etiam Turcarum, qui jam incipiunt nescio quod imperium sibi in Polonos sumere.

Quoniam proceres metuunt ne Moschus istam nimiam ipsorum licentiam' reprimat, ac eos in Ordinem redigat, abhorrent plane ab eo. Munt ipsos facta conspiratione cum Lithuanis, , constituisse invita etiam nobilitate Polonica, Austriacum eligere. Andreas Dudithius venit huc ante aliquot dies, proculdubio ut de his rebus cum Imperatore deliberet. Heri eum salutavitantum, postea cum eo coli sequar: nam mihi significavit se id expetere. QEOniam Poloni pecunia expleri non possunt, nostri regnum illud jam minus.

alacriter ambiunt. Celebrarunt in Minore Polonia conventum eorum Pa

243쪽

2.2ψ EPISTOLAE

latinatuum qui ad eam pertinent in quo decretum est ut petatur ab Archie- jpiscopo Gnesnensi, ut conventum re- gni indietum ad tertium diem Octob. rejiciat in 17. diem, ita tamen ut in comae eligatur. Majores Poloni celebraia Iunt etiam conventum suorum Palatat in aluum, ex cujus decret8 petierunt ab Archiepiscopo ne properetur ad novi regis electionem: esse enim rem tanti momenti, ut de ea mature sit deliberandum, & se nondum abselutos esse a juramento quod suo regi praestiterunt.λNescio quorsiim haec sint evasura, sed vereor ne non sit facile Imperatori regnum illud pacatum acquirere. Regna autem iam armis quaerere Velle non videtur .convenire ejus rationibus , imminente ei praeserdim

ravissimo hoste, qui se haud dubie

is rebus immiscebit. Ego nihil magis. metuo quam ne Turcae relicta Italia

suas vires in nos convertant: nam audio Hispanos agere cum ipsis de indu cus, & quidem non sine spe eas impetrandi : quod si fiat, vae nobis & vobis qui pereuntes Belgas ocioso animo spectatis. Jam accingimus nos adit Ratis bonense, quod post regis inau

244쪽

L A N G V E T I. 22 igurationem statim aggrediemur. Si auderem sperare te aliquando ad me scripturum, peterem ut mihi signis: cares quasnam ex meis literis acceperis : nam ad quinas aut senas nihil respondisti. Bene vale. Pragae 18. die Septemb. 11 7j.

XL VII. RE te tu quidem Antverpia ad me scripsisti me nimis diu ingratam

Spartam coluisse: id enim verum esse jam sum magis quam unquam anica expertus. Ratisbonae, ubi multi ex iis cum quibus bonam partem aetatis contrivi, & qui antea visi sunt me bene volentia perseqηi , aversati sunt me perinde ac si simultates mecum exercerent. Non autem hoc ideo fecerunt

quod judicarent me jus ham aliquam odii causam ipsis praebuisse, sed voluerunt suo theatro servire, & existimaverunt se ea ratione inituros gratiam apud eos quibus assentari volunt. Ea res initio me male habuit: postea istos homines & eorum ineptias contempsi: quod mihi facile fair, cum ex variis locis eo consilixissent multi praestantes

vixi cum quibus mihi amicitia inter-

Κ 1 cedit

245쪽

cedit quorum consuetudine mihi frui licuit. Conquestus sum tamen de istorum erga me inhumanitate apud Illu strissimum meum Principem, & quidem scripto, quod ut praecaverem calumnias eorum de quibus conquere

bar, ipsi primum exhibui pridie quam

discederet: quare cum esset tunc occupatior in Imperatore & aliis Principibus salutandis, factum est ut scriptum, quod ipsi exhibueram, ibi non legerit.

Verum cum jam a Ratisbona abesset. unius diei itinere, dedit ad meliteras plenas humanitatis, in quibus scribebat tme non recte fecisse , quod haec ipsi prius non indicassem. Sua autem erga me liberalitate tunc testatus est isto - 1um inhumanitatem sibi minime placere. Merito quidem commovit me istorum, quos mihi amicos esse puta bam, ingratitudo erga me : sed longe magis perturbat me pertinax istud, tuum silentium , cum totis quinque aut sex mensibus nihil a te literarum acceperim , licet ad te sepius scripserim, tuque ad alios scripseris. Vereor, enim ne quid commiserim quod te alieniorem a me reddiderit : nam nisi quid tale accidisset, potuisses tanto temporα

unam

246쪽

L A N G v Ε Υ r. 21 unam saltem horam amico tribucrC.

Sum mihi conscius non solum semperfuisse exii 1iam meam erga te Voluntatem : sed etiam me summopere admiratum este , ac etiam apud amicos praedicasse praeclaras illas animi dotes quibus te Deus liberaliter ornavit, & ma

gnae faelicitatis loco posui quod in hac

mea misera & aerumnosa senecta mihi contigerit ad tui notitiam ita pervenire , ut me etiam a te diligi crederem.

Qisod si mea stultitia vel rusticitate amisi id quo nihil mihi fuit charius,

non possum non deplorare meam in scilicitatem. Sed has querelas jam omittam. Imperatori omnia ex animi sententia Ratisbonae successerunt. Filius ejus Rodolphus designatus est Rex Romanorum 2 7. die Octob. & estinauguratus Calend. hujus mensis. Nulla alia re memorabili peracta solutus est conventus ita properantibus domum Principibus, ut Imper. quarto die ab inauguratione filii omnium po- stremus Ralisbona discesserit. Cum ageretur de formulajurisjurandi quod reges Romanorum praestare solent, disceptatum est nonnihil de religione: nam nostri petebant, ut decretum de

247쪽

pace religionis factum in conventu Augustano anno Isss. magis explicaretur : sed Pontificii responderunt eam rem non pertinere ad solos Electores, sed ad omnes ordines Imperii , & propterea rejiciendum esse ad Imperii conventum. Interfuerunt conventui Omnes Electores praeter Palatinum, cujus vicenninis est Ludo vicus ejus filius. Interfuerunt etiam Bavariae Dux A

chiepiscopus Saltet burgensis,& aliquot alii principes non magni nominis. Conventus Imperi, indictus est Rarisbonam ad as. diem Febr. Proximo mense peragentur. ab Ihaperatore conventus regnorum Hungariae & Bohe-iniae , in quibus de bello Turcico deli berabitur , hoc est de pecunia confercnda. Jam fuit celebr*tus Warsaviarconventus a Polonis, in quo actum fuit de novo rege cligendo, qui an sit sellitus, nondum hic scio, quamvis interea, dum haec seribo quidam amicus mihi

significaverit, , electionem rejectam esse in mensem Ianuarii. Germani dicunti plurimorum animos inclinare in Imperatorem & fratrem ejus Ferdinan-.dum. Itali vero certo despondent regnum Terrarie ns, qui est formidabilis,

248쪽

L A N G v E T I ra suis competitoribus, quia pecunia gras satur. Scio plurimos ex nobilitate Polonica expetere Moschum, ut habeant patronum adversus Turcas Sc Tartaros , proceres Vero , qui metuunt ne Moschus eorum licentiam compescat,& eos iiij ordinem redigat si regnum adipiscatur, abhorrent ab eo & Austriacum praeferunt. Turcae autem profitentur se non fore amicos Polonis si Austriacum vel Moschum eleSerint, quae res forte proderit Ferrarienu: nam excursio quam Tartari superiore mense fecerunt in Rustiam, Polonos admodum terruit. Haec ad te scripsi non ea alacritate qua antea solitus sum scribere, cum dubitem an sintsuturae tibi gratas meae literae : non tamen propterea minuetur meliS. erga te amor, cui tua

virtus initium praebuit . Bene vale. Viennae 28. die Novemb. 11 I.

sex dies paulo vehementius scriptas, quam sorte jam cuperem : quamvis meae vehementiae ''n me valde poeniteat : ex meis emita literis intelliges quam sim impatiens injuriae. Etiamsc

249쪽

23o E P I s Υ o L MEtiamsi literas tuas heri. acceperim, nondum tamen mihi persuasisti negli

gentiam tuam a me immerito accu1a

ii, cuin post quintum mensem ad me demum scribas. Praetexes tuae cessationi vestros progressus, & deductio nem Illustiis tui parentis.' At Caesarte occupatior scripsit in castris suos commentarios. Perpende tecum obsecro quid sit tanto tempore noluisse tribuere unicam horam amicis a quibus scis te summopere diligi, & qui sunt de te magis quam de seipsis soliciti. Facta in mensem unius saltationis jactura potuisses nobis abunde satisfacere. Superiore anno fuisti hic nobis

cum per tres aut quatuor mense S tantum. Revoca in mentem quot praeclaros scriptores tam parvo tempore evolveris, & quem fluctum ex eorum

lectione retuleris, quod si tam parvo tempore tam multa istic didicisti quae ad vitam recte instituendam pertineant, nihil obstat quominus te totum immergas delitiis. Fieri quidem potest ut te immerito accusem, & ut nihil de vetere tua d gentia remiseris squod utinam sit verum leverum tua negligentia in scribendis literis nobis aliud

250쪽

L A N G v E Τ I. 13rsuadet, & facit ut metuam ne eximius ille ingenii tui fulgor rubigine obdu-

stimes Deum ornasse te tam excellen te ingenio ut illud octo marcescere si- . .

nas : sed crede ipsum plura a te exigere quam ab aliis erga quos fuit minus liberalis. Quod si diu ocio assuesces, &postea ingruant tempestates quae tibi illud excutiant, dissicilius erit tibi ea rum impetum sustinere quam si malis& laboribus esses exercitatus. Vide quam sim inhumanus qui pro humanissimis tuis literis talem tibi gratiam

referam, nec quantum in me est, patiar ut otioso animo expleas te volup tate quam summam ex tot amicorum

suavi consuetudine te percipere non dubito. T e tuis & bonis omnibus fore gratissimum ac charissimum nunquam dubitavi: quare nihil de. ea re scribis quod non antea mihi persuaserim se ita habere. Mihi tamen jucundum fuit

id ex tuis literis cognoscere , magnamque ex ea re Voluptatem cepi. . Te in hac aetate esse incerta valetudine d

leo: sed sorte ideo non recte vales quia tibi est nimis bene: nam quandiu extra patriam tibi minus bene fuit , usus es

SEARCH

MENU NAVIGATION