Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

commoda valetudine , si excipiam morbum in quem paulo ante tuum a nobis discessum incidisti, quem cave ne vel nimis violento exercitio , Vel alia ratione irrites. De uxore quod ludens scribis, ego serio accipio. . Noli

nimium fidere tuae constantiae. Cautiores te interdum irretiuntur. Quantum ad me attinet, optarem te jam eii

irretitum ut posses tui similes patriae gignere. Quicquid sit de ea re futurum, Oro Deum ut . sit faustum es fora Iix. Vides quam magno animo subierit illud periculum noster motionuS, cujus animi praesentia videtur exprobrare tibi putillanimitatem. Fatum in hac re plurimum potest: quare non est quod existimes te totam hanc rem tua providentia ita posse regere, ut sis ab omni parte beatus, & ex animi sententia omnia tibi succedant. Si ea quae literis tuis inseruisti de causis odii Hispanorum erga vos non persuadent Vestris hominibus esse vobis ab ipsis metuendum & cavendum , frustra quis, conabitur id ipsis persuadere. Vestri serte somniant se esse veteres illos Chandosios & Talbotos, Perpendandsecum Hispaniam suisse piimam exter

252쪽

L A N G v E T T. narum provinciarum quae Romanorum jugum subierit: jam vero Hispanos bonae parti Italiae imperare. Sunt qui dicant regem Hispaniae ita esse aere alieno obrutum, ut nihil magnum pocsit aggredi. At ii non cogitant esse in ipsius potestate non satisfacere creditoribus , & sunt persuasi nostrae aetatis Principes , stultum esse fidem servare quando aliquid incommodi inde ad ipsos redit. Qui dicunt regem Hispaniae non esse ambitiosum , aliquid dicunt, Verum gens ipsa est ambitiosissima &aliarum gentium contemptrix. Legimus autem Corbulonem, Aglium nostrum Carolum Martellum, &plures.

alios , sub ignavis Principibus magnas res gessisse. Iohannes ab Austria est jam florent e aetate, & est charus militibus, estque ipsi opus praesidio : quod si res Belgicae componerentur, habet ibi Rex Hispaniae militem exercitatum & rapinis afluctum, quo nisi liberentur eae provinciae, nunquam bene habebunt: quare utile esset regi eum in Angliam induci , etiamsi certo constaret eum ibi periturum: tanta autem, est jam vestra humanitas, ut permittatis classibus Hispanicis vestros portus per

253쪽

strum Clusium scripsit se dolere quod te non viderit Antverptae , & se est e cupidissimum tibi gratificandi S inserviendi. oniam ea mihi videtur esse expeditissima ratio mittendi ad te literas, ego jam ad ipsum scribam, α rationem aliquam contrahendar cum ipse amicitiae inibo. sed desinam tibi esse molestus, idque faciam cum aliqua mea molestia : nam si animo meo indulgere vellem, nullum finem

facerem accusandi te.

Nos hic jam triumphum agimus de

Pont. Rom. eo quod Bohemi tandem extorserint Imperatori eam religionis Iibertatem quam ab eo tanta contentione tamdiu flagitarunt. Imperator variis modis conatus est eorum postulata eludere , & paucis diebus antequam ipsis obsequeretur , paulo asperius quam antea visus est cum ipsis agere. Verum ea asperitas fuit in causa ut animos magis obfirmarent, ac de dissol vendo hoc conventu inter se consilia inirent: quod ubi rescivit Imperator, judicavit satius esse cedere necessitati , quam nimis adversando istos a se prorsis abalienare, Secunda itaque

254쪽

que die' hujus mensis dixit se permittetere ipsis professionem ejus religionis quae continetur in confessione fidei quam mense Majo ei exhibuerunt, &se suscipere eorum patrocinium, seque haec promittere antiqua fide Bohemica dc non Gallica , suo &sui successbris, nomine. Dixit postea filios quidem sitos esse addictos ei religioni quae vulgo catholica nominatur, sed a se ita esse informatos ut nihil ab ipsis futurum sit periculi iis qui diversam profitebuntur: ipsis autem factam esse magnam injuriam ab iis qui post caedem illam Parisiensem insimularunt ipsos conspirationis factae Viennae adversus quosdam proceres Austriacos ob diversae religionis prosessionem. Miror ipsum Imperatorem in tam frequente hominum consessu ita acriter Gallos perstrinxisse, cum alias videatur affectare laudem moderatioris animi , dcita perstringere alias gentes vel

potius principes, sit quasi 1psis Inimicitias indicere. Ego suspicor ipsum recente aliqua injuria a nostris affectum esse forte in Potoma, namcredere Turcas a nostris hominibus persuasos ir

255쪽

dicitur) nimis est ineptum & puerile

Qui asi vero homines prudentissimi patiantur se a nobis persuaderi, vel in consilium adhibeant nos quorum nultitia ipsas nequaquam est ignota. Imperator hac concessione libertatis in xeligione viam sibi reddidit faciliorem ad ea ampetranda quae petit a Bohem qui sextadie hujus mensis filium Uus Rodolphum regem Bohemiae designarunt . inaugurabitur autem die Iovis proxima. Turba: Hungaricae nondum sunt compositae: Turcae tamen de suo ampetu nonnihil remiserunt & qti dam corum ad famam adventantium copiarum Germanicarum se ad loca tutiora receperunt, alii muniunt arceS

quas initio hujus tumultus nobis eripuerunt. Praefectus arcis Dyyyn , quae etiam est nobis erepta, dicit urbes metallicas Hungariae ad juris licionem illius arcis pertinere, sibique lumit in eas imperium, & pecuniam ab eis exigit, quam si non conferant, minatur eis extrema. Ante paucos dies prafectus Romarae incidit in egum S trigoniensem quingentis equitibus stipatum, cum quo commissa pugna pra claram quidem victoriam - ob-.

256쪽

obtinuit inam plerosque interfecit aut repitὶ sed quae nobis minus laetitiae attulit , quia metuimus ne sit in causi ut Turcae in concedenda nobis pace prae beant se difficiliores. Quo sint evasurae res Polonicae , nondum possumus prospicere. Nobilitas Polonica magis

inclinat in Moschum quam in quenquam aliua , quoniam judicat Poloniam ejus patrocinio sore tutam ab in cursionibus Tartarorum ae etiam Turcarum, qui jam incipiunt nescio quod imperium sibi in Polonos iumere.

Quoniam proceres metuunt ne MO

schus istam nimiam ipsorum licentiam reprimat, ac eos in ordinem redigat, abhorrent plane ab eo. Munt ipsos facta conspiratione cum Lithuanis, constituisse invita etiam nobilitate Polonica, Austilacum eligere. Andreas Dudithius venit huc ante aliquot dies, proculdubio ut de his rebus cum Imperatore deliberet. Heri eum salutavitantum, postea cum eo colloquar: nam mihi significavit se id expetere. QEOniam Poloni pecunia expleri non possisunt, nostri regnum illud jam minus. alacriter ambiunt. Celebrarunt in Minore Polonia conventum eorum Pa

257쪽

Σα E P I s Τ o L AElatinatuum qui ad eam pertinent in quo decretum est ut petatur ab Archiepiscopo Gnesnensi, ut conventum re- igni indictum ad tertium diem Octob. rejiciat in 27. diem, ita tamen ut in comae eligatur. Majores Poloni celebra Iunt etiam conventum suorim Palatinatuum, ex cujus decreti petierunt ab Archiepiscopo ne properetur ad novi regis electionem: este enim rem tanti momen i , ut de ea mature sit deliberandum, & se nondum ab lutos esse a juramento quod suo regi praestiterunt.ὶNescio quorsum haec sint evasura, sed vereor ne non sit facile Imperatori regnum illud pacatum acquirere. Regna autem jam armis quaerere velle non videtur . convenire ejus rationibus , imminente ei praesertim

gravissimo hoste, qui se haud dubie his rebus immiscebit. Ego nihil magis

metuo quam ne Turcae relicta Italiastas vires in nos convertant: nam audio Hispanos agere cum ipsis de indu - ciis,& quidem non sine spe eas impetrandi : quod si fiat, vae nobis & vobis qui pereuntes Belgas ociose animo, spectatis. Jam accingimus nos adit Ratis bonense , quod post regis inau

258쪽

gurationem statim aggrediemur. Si auderem sperare te aliquando ad me scripturum, peterem ut mihi signifi- cares quasnam ex meis literis acceperis : nam ad quinas aut senas nihil re spondisti. Bene vale. Pragae 18. die Se

ptemb. IJ 7j. i

XL VII. REcte tu quidem Antverpia ad me scripsisti me nimis diu ingratam

Spartam coluisse: id enim verum esse jam sum magis quam unquam anica expertus. Ratisbonae, ubi multi ex iis cum quibus bonam partem aetatis contrivi, & qui antea visi sint me bene volentia perseqηi , aversati sunt me perinde ac si simultates mecum exercerent. Non autem hoc ideo secerunt

quod judicarent me iustam aliquam odii causam ipsis praebuisse, sed voluerunt suo theatro servire, & existimaverunt se ea ratione inituros gratiam apud: eos quibus assentari volunt. Ea res initio me male habuit: postea is hos homines & eorum ineptias contempsi: quod mihi facile fuit, cum ex variis locis eo confluxissent multi praestantes

xui cum quibus mihi amicitia inter-

S 1 cedit

259쪽

cedit quorum consuetudine mihi frui licuit. Conquestus sum tamen de istorum erga me inhumanitate apud Illustrissimum meum Principem, & quidem scripto, quod ut praecaverem calumnias eorum de quibus conquerebar, ipsi primum exhibui pridie quam

discederet: quare cum est et tunc occupatior in Imperatore & aliis Principibus salutandis, factum est ut scriptum quod ipsi exhibueram, ibi non legerit. Verum cum jam a Ratisbona abesset. unius diei itinere, dedit ad meliteras. plenas humanitatiscin quibus scribebat me non recte fecisse , quod haec ipsi prius non indicastem. Sua autem erga me liberalitate tunc testatus est istolum inhumanitatem sibi minime placere. Merito quidem commovit me istorum, quos mihi amicos esse putabam, ingratitudo erga me : sed longe magis perturbat me pertinax istuci, tuum silentium , cum totis quin qu . aut sex mensibus nihil a te literarum acceperim , licet ad te saepius scripserim, tuque ad alios scripseris. Vereor enim ne quid commiserim quod te alieniorem a me reddiderit : nam nisi quid tale accidisset,potuisses tanto temporα

unam

260쪽

Sum mihi conscius non solum semperfuisse existitam meam erga te Voluntatem : sed etiam me summopere admiratum este, ac etiam apud amicos praedicasse praeclaras illas animi dotes quibus te Deus liberaliter ornavit, & magnae faelicitatis loco posui quod in hac

mea misera & aerumnosa senecta mihi contigerit ad tui notitiam ita pervenire , ut me etiam a te diligi crederem.

QiIod si mea stultitia vel rusticitate amisi id quo nihil mihi fuit charius,

non possum non deplorare meam in scelicitatem. Sed has querelas jam omittam. Imperatori omnia ex animi sententia Ratisbonae successerunt. Filius ejus Rodolphus designatus est Rex Romanorum 27. di. Octob. & estinauguratus Calend. hujus mensis. Nulla alia re memorabili peracta solutus est conventus ita properantibus domum Principibus, ut Imper. quarto die ab inauguratione filii omnium postremus Ralisbona discesserit. Cum ageretur de formula jurisjurandi quod reges Romanorum praestare solent, disceptatum est nonnihil de religione: nam nostri petebant, ut decretum de Pacu

SEARCH

MENU NAVIGATION