장음표시 사용
261쪽
pace religionis factum in conventu Augustano anno Issy. magis explica- retur: sed Pontificii responderunt eam rem non pertinere ad solos Electores, Ased ad omnes ordines Imperii, & propterea rejiciendum esse ad Imperii con-
Ventum. Interfuerunt conventui omnes Electores praeter Palatinum, cujus vice funeriis est Ludovicus ejus filius. Interfuerunt etiam Bavariae Dux Archiepiscopus Satir burgensis,&aliquot alii principes non magni nominis. Conventus Imperii indictus cst Ratisbonam ad as. diem Febr. Proximo mense peragentur. ab Imperatore conventus regnorum Hungariae & BOEemiae, in quibus de bello Turcico de i berabitur , hoc est de pecunia conferenda. Jam fuit celebr tus Warsavi conventus a Polonis, in quo actum fuit de novo rege cligendo, qui an sit soli1- Pus, nondum hic scio, quamvis interea, dum haec stribo quidam amicus mihi significaverit , electionem rejectam es
se in mensem Ianuarii. Germani dicunti plurimorum animos inclinare in Imperatorem & fratrem ejus Ferdinandum. Itali vero certo despondent re
nnum Arrariens, qui st formidabilis.
262쪽
L A N G v ET I ra suis competitoribus, quia pecunia grai satur. Scio plurimos ex nobilitate Polonica expetere Moschum, ut habeant patronum adversus Turcas Sc Tartaros , proceres vero , qui metuunt ne Moschus eorum licentiam compescat,& eos in, ordinem redigat si regnum adipiseatur, abhorrent ab eo & Austriacum praeferunt. Turcae autem profitentur se non fore amicos Polonis si Austriacum vel Moschum eleSerint, quae res forte proderit Ferrarienu: nam excursio quam Tartari superiore mense fecerunt in Russiam, Polonos admodular terruit. Haec ad te scripsi non ea alacritate qua antea solitus sum scribere, cum dubitem an sintsuturae tibi gratae meae literae : non tamen propterea minuetur me PS. erga te amor, cui tua
virtus initium praebuit. Bene vale. Viennae 28. die Novemb. 1sTI.
D Edi ad te literas ante quin quo aut
sex dies paulo vehementius scriptas, quam sorte jam cuperem : quamvis meae vehementiae ''n me valde poeniteat : ex meis enim literis in-
relliges quam sim impatiens injuriae. Etiamfr
263쪽
23o EPIsaeo LAEEtiamsi literas tuas heri. acceperim, nondum tamen mihi persuasisti negligentiam tuam a me immerito accusari, cum post quintum mensem ad me demum scribas. Praetexes tuae cessationi vestros progressiis, & deductionem Illustiis tui parentis. At Caesarte occupatior scripsit in castris suos commentarios. Perpende tecum obsecro quid sit tanto tempore noluisse tribuere unicam horam amicis a quibus scis te summopere diligi, & qui sunt de te magis quam de seipsis soliciti. Facta in mensem unius saltationis jactura potuisses nobis abunde satisfacere. Superiore anno fuisti hic nobis.
cum per tres aut quatuor menses tantum. Revoca in mentem quot praeclaros scriptores tam parvo tempore
evolveris, & quem fructum ex eorum lectione retuleris, quod si tam parvo tempore tam multa istic didicisti quae . ad vitam recte instituendam pertineant, nihil obstat quominus te totum immergas delitiis. Fieri quidem potes hut te immerito accusem, & ut nihil de- vetere tua d gentia remiseris squod utinam sit verum leverum tua negligentia in scribendis literis nobis aliud
264쪽
L A N G V r Τ I. 13ν suadet, & facit ut metuam ne eximius
ille ingenii tui fulgor rubigine obducatur, si ipsum non exerceas. Ne exi stimes Deum ornasse te tam excellen te ingenio ut.illud octo marcescere si-
nas : sed crede ipsum plura a te exigere quam ab aliis erga quos fuit minus liberalis. Quod si diu ocio assuesces , &postea ingruant tempestates quae tibi illud excutiant, dissicilius erit tibi ea rum impetum sustinere quam si malis& laboribus esses exercitatus. Vide quam sim inhumanus qui pro humanissimis tuis literis talem tibi gratiam
referam, nec quantum in me est, patiar ut otioso animo expleas te volup tate quam summam ex tot amicorum
suavi consuetudine te percipere non dubito. T e tuis &honis omnibus fore gratissimum ac charissimum nunquam
dubitavi: quare nihil de. ea re scribis quod non antea mihi persuaserim se ita habere. Mihi tamen jucundum fuit
id ex tuis literis cognoscere, magna que ex ea re voluptatem cepi. Te in hac aetate esse incerta valetudine d
leo: sed forte ideo non recte vales quia tibi est nimis bene: nam quandiu extra patriam tibi minus bene fuit , usus e&.
265쪽
rum jugum subierit: jam vero Hispanos bonae parti Italiae imperare. Sunt qui dicant regem Hispaniae ita esse aere alieno obrutum, ut nihil magnum possit aggredi. At ii non cogitant este in ipsius potestate non satisfacere creditoribus , & sunt persuasi nostrae aetatis Principes , stultum este fidem servare quando aliquid incommodi inde ad ipsos redit. Qui dicunt regem Hispaniae non esse ambitiosum , aliquid dicunt, Verum gens ipsa est ambitiosissima de
aliarum gentium contemptrix. Legimus autem Corbulonem, AElium nostrum Carolum Martellum, &plures
alios , sub ignavis Principibus magnas res gessisse. Iohannes ab Austria est
jam floren te aetate, S. est charus militibus, estque ipsi opus praesidio : quolsi res Belgicae componerentur , habet ibi Rex Hispaniae militem exercitatum & rapinis afluctum, quo nisi liberentur eae provinciae, nunquam bene habebunt: quare utile esset regi eur in Angliam induci , etiamsi certo constaret eum ibi periturum: tanta auten, est jam vestra humanitas, ut permittatis classibus Hispanicis vestros portus per
266쪽
α E P I s T O L AEper otium explorare, & quandiu volunt in iis consistere. Regnum Galliae anteda aec tempora fuit ilistar repaguliquo Hispanorum ambitio utcunque
coercebatur. Jam vero es devenerunt res nostrae ut metuam ne nobis serviendum sit Hispanis, & ne Pontificii, fessi malis, & saepius experti in suo rege sibi parum esse praesidii, Hispanos ultro accersant, & se in eorum clientelam tradant : quod meo judicio, face rent si res Belgicae est ent compositae. Turcae quidem facessent aliquid negotii Hispanis in Italia& Sicilia: verum hic Amurates qui recens ad Imperium pervenit, non videtur futurus admodum acer , & regitur consiliis Mahometis Bassar senis, qui nunquam erit ipsi author ut quicquam aggrediatur quod aliquid periculi in se contineat : quare si Hispani volent suas
vires adversus alios convertere, & muniant Siciliam, Apuliam,& Calabriam mediocribus praesidiis , & instruant classem quadraginta aut quinquaginta triremium qua piratas coherceant,& impediant ne classis Turcica nimis libere evagetur, non potarunt Turca
multum damni ipsis inferre, cum ipse-
267쪽
ium oppida littoralia sint munita, nec defutura sint ipsis ad illud bellum auxilia omnium Italiae Principum , si Venetos excipiam, qui ne quidem cupiunt T urcas aliquid in Sicilia aut Italia occupare, ne eos gravioreS vicinos experiantur , quam nactenus experti
sint Hispanos. De Pontificis Rom. . in cujus manu est cor regis Hispaniaeὶ benevolentia quid sit vobis sperandum, non ignoras. Ego sane vidi in conventu Ratisbonensi Pontificios Principes animosiores quam speravissem aut cupivissem. Superant nOS consilio, dc augent ipsis animum nostra dissensiones , quae vereor ne Germaniae tranquillitatem tandem turbent. . Certe faciunt ut Pontificii, qui nos antea coluerant, Videantur jam nos quodammodo contemnere, quia amplius non metuunt. acherus ante unum aut alterum mensem reversus est ex
Italia. Scribet ad te de suis rebus. Est vir optimus & tui studiosissimus. Saluta , obsecro , ossiciose meo nomine D n. motionum, cui cupio optime esse. Saluta etiam D n. Corbet tum &alios amicos . . Ne autem posthac rejicias tuae neglizentiae culpam in metum
268쪽
E P v s T O L AEPrisciani, ego impetrabo tibi ab eo multorum annorum indulgentias, ita ut liceat tibi eum impune caedere quandocunque libebit. Bene vale &cogita tibi esse negotium cum homine qui non facile patitur sibi verba dari. Viennae 3 die Decemb. Ins. Salutant te meus hospes&tota ejus familia, ac Monavius, qui he-ii hinc discessit. Cratonem nonsim salutavi tuo nomine.
XLIX. Volo jam esse rigidior mei. censor& a me exigere mulistam ob illam animi commotionem, quae me impulit ut in superioribus meis literis liberiuste monerem, ne tam cito abjicias mem oriam eorum , qui nunquam conveniunt quin se oblectent commemoratione illius summae voluptatis, quam hic ex tua consuetudine perceperunt. In te autem tantum humanitatis sunt
experti, ut nondum sibi persuadere possint te probare eorum sententiam, qui dicunt non poste voluntate esse conjunctos eos qui longislocorum intervallis sunt disjuncti: nam ne qui,
269쪽
LANGUETI. 237dem per somnium ipsis in mentem' venit fuisse simulatam illam benevolentiam quam ipsis hic exhibuisti. Narratio eorum quae jam in Polonia accuderunt , erit mulcta quam ego tibi persolvere constitui: non enim dubito quin fama de electione Imperatoris jam ad vos pervolaverit: sed vix credo vobis satis esse explicatum quid in ea
intervenerit. Convenerunt Poloni ad
arsaviam sub initium Novembris animo eligendi regem: de qua re toto mense acriter est inter ipsos discept
tum. Ambiverunt regnum Maximit. Imperator, Ferdinand. & Ernestus Archiduces, Moschus , Suecus , Ferrariensis, Transsylvanus , & aliquot Pyasti ut ipsi loquuntur. Inter Pyastos praecipua: authoritatis erant Po- doliae, Sandoiniriensis& Belgensis P a Jatini. Quidam huc scripserunt, regem Tauricae seu Tartarum Praeco plensem ambivisse etiam regnum, ita ut Polonis promitteret si illud assequπetur, se abjecta religione Mahometa na Christianam suscepturum, & so-
Irorem regis Sigism. Augusti defuncti
ducturum uxorem. Roetembergius Bo-
hemus habuit quorundam suffragia:
270쪽
238 E P I s T o et sed non puto eum ambivisse. Paul tim eo devenerunt Poloni disceptando, ut suppressis aliis factionibus Austriaca & Pyastorum solae consisterent. Austriacae favebat maxima pars Senatus : Pyastis Vero uulgus nobiliaetatis Polonicae erat addictior. Dbe'. superioris mensis in tantarsi conten tibnem dissentientes exarserunt , ut
parum abfuerit quin inter se confligerent : sed Laskius sua promptitudine
Pyastos serocientes coercuit, ac in onficio continuit. Archiepiscopus G ne Daiensis voluit eo die Imper. nominare
regem: sed Palatinus Podoliis qui inter Pyastos fuit Iraecipuus, obtestatus est eum ne faceret, cui nisi obsecutus fuisset Archiepiscopus, ad arma haud dubie deventum fuisset. Eo die factio Myastorum secessionem fecit, nec postea ad alios rediit: Podoliae vero Palatinus ab ipsis ad Austriacos defecit, non solis verbis ut existimo persita-
sus. Nequaquam tamen eum secuta
est nobilitas Podolica: sed Pyastis constanter adhaesir. Duodecima die superioris mensis sub occasum solis A chiepiscopus Gnesnensis Imperat. no- minavit regem a quod ejus factum ap-