장음표시 사용
271쪽
T A N G V E T I. 23'yrobarunt omnes propter eos qui triduo ante secesserant. Duce S eorum
qui secesserunt , sunt Craco viensis,.Sandom triensis, Beletensis, Lublinensis, Russiar& Podolachiae Palatini, de plures alii illustres viri, cum tota fere nobilitate Minoris & Majoris Poloniae, Rustiae & Podoliar. Sandom. ScBelgensis Palatini ambiverunt regnum. Craco viensis est tanquam caput illius factionis : is autem multum Valet gratia & authoritati apud n bilitatem , quam sibi devinxit humanitate & liberalitate. Vitae autem splendore id est consecutus ut sit ex eo genere hominum quibus Caesar dicebat opus esse bello civili ,α habet tres aut quatuor fratres qui omnes sunt i dustrii, factiosi, audaces, & egenteS. Arx Cracoviensis est in ejus potestate;
in qua re plurimum situm esse existimo, cum corona & reliqua ornamenta
regia ibi asserventur , ac etiam suppellex quam rex ex Gallia attulit, quam nostri Galli tanti aestimant, ut non audeam ejus pretium asscribere ne tibi vanus videar. Qili elegerunt Imperatorem, significaverunt iis qui secessionem secerunt, ut approbarent id quod
272쪽
2. o EPIsaeo LAEa maxima parte senatus & nobilitatis
est decretum : quod nisi faciant, se jus,eip. armis persecuturos. Munt Gra- coviensem Palatinum respondisse se Turcarum auxilium imploraturum, si quis Vim ipsi inserre conetur. Imperator praeter Senatum, habet sibi addictam nobilitatem Lithuanicam,'utenicam& Massoviensem. Quam causam alii afferant quare eum regem agnoscere nolint, noladum audivi. Scribitur eos indixisse conventum ad I . diem hujus mensis ad eligendum regem. Fertur eos velle eligere Trans-1ylvanum ea conditione ut ducat uxorem sororem regis Sigism. Augusti defuncti ridque ei jam significasse.Imperator scripsit ad eum ne se immi-1ceret rebus nihil ad ipsum pertinentibus, nec paucorum factiosorum hominum fiducia statum illius regni turbaret. Senatus per Plocensem Episcopum significavit sorori regis Sigismundi Augusti electionem de Imperatore factam, & quid molirentur illi qui secessionem fecerunt: quae respondit se semper fore in potestate Senatus, &se appr'bare decretum de Imperatore facium. Quid sit sequuturum,
273쪽
postea videbimus. Spero Imperato. rem pro sua prudentia & animi moderatione placide acturum cum iis qui secesserunt, & persuasurum eis ne pacem & tranquillitatem patriae turbent. Esset sane ipsi valde incommodum armis persequi jus quod in illo regno
jam est adeptus, quod quam sit exuccum , nostri Galli satis sunt experti.
Praeterea metuendum esset ne Turcae
ac Tartari, & tandem etiam Moschi, vel ultro, vel accersiti se iis rebus immiscerent. Huc accedit quod ipsius valetudo est tenuis & incerta , nec esta re pecuniaria satis instructus. Quod si filium ejus Ernestum elegissent, hauddubie has res agendas alacrius suscepisset. Verum erit ei parum gloriosum non persequi id, quod ipsi jure
obtigit, & praesertim adversus Trans sylvanum, quem suum clientem esse dicit. QiIod si haec initia turbarum ita. oppresserit,ut quod sperol pacatum illud regnum adipiscatur, vix poterit nominari princeps cui a multis annis tam multa fassiciter tam brevi tempore Obtigerint, cum paucorum mensium spa-cio filium regnorum suorum successorem designari curaverit, Polonicum L sia:
274쪽
suae familiae acquisiverit, & quod non in postrema foeticitatis ejus parte ponendum censeo in prorogationem induciarum in octo annos a Turcis impetraverit. Credo esse fatum hujus miliae, ut & in nos & in vos tandem imperium obtineat: quod ejus fatum nos nostra stultitia & mutuis caedi bus acceleramus , vos vestra Machia- vellica sapientia ad eundem fere col- Iimatis scopum jam enim oppugnatis Geusios, in quorum incolumitate consistit vestra salus. Speratis forte VOS Caratione deleturos memoriam injuriae,
vel potius gravissimi vulneris quod Hispanis inflixiliis, quod, crede mihi,
manet alta mente repostum. Audio Uilterium esse pastorem ecclesiae Gaiaticae quae est Londini. Cuperem tecum eo noticiam. contrahere, est enim vir doctus, facundus, & admodum ingeniosus, quare sperarem te ex ejus col loquiis & fructum & voluptatem per cipere post e. Oro Deum omnipotentem ut sit tibi faustus & foelix annus cujus hodiernus dies est initium , & ut
sis magis memor amicorum quam fueris superiore anno. Viennae Calend. Ianuarii, I 3 6. L. Scria
275쪽
SCriberem ad te saepius , nisi ex
isto pertinace tuo silentio conjicerem vel tibi non esse gratas nostras literas, Vel te parum eas curare. Scimus nostram. amicitiam nullius usiis tibi esse posse: tuae tamen humanitatis erat
non , tam cito abjicere memoriam eorum cum quibus ita vixis i ut ostenderes tibi non esse ingratam corum constetudinem, & qui te vehementis sime amant, ac plurimi faciunt. Ne vero existimes de me solo haec dici: reliqui enim amici quos tua virtute ac morum suavitate in Germania tibi comparasti , eodem modo quo ego sunt assecti, & quandocunque ad me
scribunt, conqueruntur te praeter eorum expectationem contemnere amicitiam , quam tecum ita contraxerant ut diuturnam fore sperarent. Sed haec ingrata omittamus. Res Polonicae nos hic variis modis exercent: nam non sint exiguae vires eorum qui in Polo--nia adversantur Imperatori, & Turcae
qui jam hic legatum habent, videntur
istarues rerum majorem curam suscia pere quam cuperemus. Ante duos L 2 menses
276쪽
α EPIs TOLAE menses venerunt huc ex Polonia decem legati quorum princeps est Las. kius quem tu nosti. Proposuerunt Imperatori conditiones quibus ei regnum desertur, quarum quaedam videntur mihi non solum graves, sed etiam iniqua . Verum cum non sit in potestate legatorum aliquid de iis remittere, graviter ferunt se hic tandiu detineri. Videtur Imperator nondum apud se
plane constituisse quid sibi in hac re sit
agendum, nec sane eum immerito angi judico: nam res de qua deliberatur, multum in se dissicultatis habet. Si regnum acceptaverit , nunquam ejuSpossessionem sine bello adipiscetur cujus eventus erit incertus. Quod si etiam omnia ex animi sententia nobis succederent, exigua tamen essent victoriae praemia ob gentis illius egestarem. Scis Romanos non recepisse quandam gentes quae sua sponte corum imperium subire volebant, eo quod plus impendendum esset in earum conservationem quam fructus aut utilitatis ex iis sperari posset. Si vero cesserit Transsylvano, metuendum est ne eum habeat gravem vicinum,& Tuscis sitis
hostibus nimis addictum. Adde quod
277쪽
parum gloriossem esset tali aemulo vel rivali hanc Helenam concedere . Ii qui
partes Imperatoris tuentur in Polonia, convenerunt nuper Lovvicii, seceruntque decretum de indicendis Comitiis Warsaviam ad nonum diem proximi mensis, in quibus constitue runt alium regem eligere, nisi Imperator intra illud tempus in Poloniam veniat. Non desunt qui dicant iam convenisse inter dissentientes in Polonia, ut iejecto Imperatore ac Transsylvano alium Iegem communi consensu sibi eligant, ad evitandum exitium Quod ipsorum reipubl. ex hac dissentione imminere videtur. Id si facerent, sibi& patriae non male consulerent, & credo quod Imperatori non foret valde ingratum, modo talem eligerent quem speraret sibi sore vicinum non incommodum. Transsylvanus non tam facile patietur sibi eripi jus quod existiinae
se esse ad illud regnum consequutum, cum octava die superioris mensis acceptaverit conditiones sibi propositas a Polonis, traditumque sit ei decretum de eo factum ad Warsaviam, & sit salutatus rex a legatis Polonicis. Suas autem res ita composuit in Transsyl-L 3 'ania,
278쪽
2 6 E P Is τ 62 ' vania, ut jam sit ad iter Polonicum accinctus. Caesariani quantum in se erit impedient ejus iter, suntque ad Rube-rum ob eam rem missa supplementa militum. Non tam facile erit Polonisse ex his dissicultatibus explicare quam ipsi exiistimare videntur: nam si elegerint quempiam qui non sit gratus Turracis, Turcae opponent ei Transsylva num, cui si1bministrabunt auxilia ad depellendum aemulum: nam non dissi-.mulant se erga ipsum bene esse affectos. Moschus contra prolixe defert Imperatori sua ossicia & auxilia , Sceum vehementer hortatur ut regnum. Polonicam acceptet. Promittit autem
Polonis foedus &amicitiam si eum aliis
praeferant: si autem eum respuant, pro- .fitetur se ipsis fore inimicum. Ipsum
Imperatorem monet ne ab incepto desistat Tartarorum metus, qui Tranς sylvano adfuturi dicuntur: se enim cia fecturum ut se domi contineant. Vi-ides in quas angustias sint redactae res, Polonicae, ex quibus si Poloni potue- .rint se explicare, judicabo eos & prudentes, foetices : Si tam fervida essent eorum ingenia quam simi nostrorum hominum, ipsi dudum periistent. Ra-i
279쪽
rius ad te posthac scribam, quia suspicor meas literas jam non esse tibi gratas, & metuo ne exciderim ea sorticitate, quam in tua benevolentia reponebam. Sive autem me anaes sive oderis , optabo semper tibi bene esse, &orabo Deum ut tibi adsit ac te diuincolumem servet. Bene vale. Viennae I 7. die Mart. Is 76.
Quocunque modo factum si ut tibiliteras elicuerim, vel potius extuderim , gaudeo esse factum, cum is sit praecipuus fructus quem jam ex nostra amicitia percipere possim. Video quidem mci commovistb tibi bilem, sed interea fruor illa voluptate quam mihi literarum tuarum lectio adfert, quae eo est jucundior quia judico me mea industria eam mihi comparasse , nisi
enim aculeatas literas scripsissem, perisset mihi mea opera , nec fuistet a te peei andum responsum. At non parum est amicum commovere 3 Esto sane: verum ut ait poetat mens generosa faciles motus capit : α qui facile commoventur, solent etiam facile placari. QMdam etiam iracundiam no-L mina-
280쪽
eam maxime adversari pigritiae, a qua sane ego te non prorsus libero: reliqua vero quae in meis literis tibi objeci, sunt a me joco dicita, ut te ad scribendum excitarem. An existimas mihi in mentem venire posse, ut vel minimum dubitem de sinceritate animi tui, quem' ut de vesstro Moxo scribit Erasmus icio ipsa nive esse candidiorem λ Quanti autem me facere existimas, quod tutam Illustri loco natus, & qui ut cum poeta loquar j superas animi nobilitare genus, quique ea judicii acrimonia
es praeditus, & tanta rerum cognitione instructus, quantam in tuam aetatem cadere non posse existimabam antequam tibi factus essem familiaris, quod tu sin quam tot dc tantis dotibus
ornatus non sis aspernatus meam amicitiam 3 Imo ut aliquid inepte &gloriose de me dicam sum persuasus, me non minimam fuisse causam quare huc ex Italia sis reversus, & multa; miserias nobiscum pertuleris. Utinam, mi generose Sydnare, scires quanti istud beneficium faciam, & quantum me eo nomine tibi debere credam. Desine igitur mihi objicere ea quae in tuis lite