Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ris objecisti, quae si vel per somnium

mihi in mentem venirent,ego me quovis supplicio dignum judicarem , dccrede quae ad te scripsi esse a me jocose

scripta, ut te vel nolentem ad rescribendum adigerem. Tuus a nobis dis. cessus tantum mihi dolorem attulit, ueamici nostri communes vicem meam

dolerent: quem tantum abest ut ipsum tempus minuerit, ut jam longe impatientius tui desiderium feram, quam fecerim quum a nobis discessisti: quare necesse erit ut tui conspectu istud meum desiderium adhuc expleam, nisi ejus rei facultatem mors mihi brevi

ademerit. Si quid hic belli oriretur. quod te ad nos reduceret cujus rei in tuis literis spem nobis facere videris ego me multum bello illi debere judicarem, sed longe mallem in loco p

eato tua consuetudine frui. Utinam. caperet te cupiditas spectandi inlaeticis nostrae Galliae rudera, aut in te adhuc vigeret vetus illud tuum deside rium calcandi solum, quod ante quingentos annos majores tuos in lucem venientes primum excipiebat. Quod

fi fieret, ego sane me sorticem judicarem, & quocitaque modo me hinc e x-

282쪽

te tibi est et ingratum apud Alciaconium 'a quo scribis te humaniter invi tatum, aliquot menseS Vivere, &n0strorum hominum mores & ingenia considerare, ut Germanorum & Italorum considerasti: nam in elicia tempora in quae antea incidisti, id tibi nequaquam permiserunt. Sed ia mihi optare potius quam sperare licet : nam non sum eo sydere natus, ut mihi tan tam Delicitatem contingere posse credam , ac metuo ne totus cohorrescas quandocunque tibi in mentem veniunt incommoda, quae sunt perferen dam quibus est extra patriam Vivendum. Porro quum reversus in patriam eximiam omnium erga te benevolentiam sis expertus, non dubito quin ea Ies animum tuum ita emolliverit, ut 'istic tanquam adamantinis cateni S revinctus, sis perpetuo haesurus: nec tibi . quicquam futurum est tanti ; ut ob id oposthac patiaris te a patriae dulcedine avelli. Ego omnem curam adhibuim possem consequi imaginem quam dixeras te expetere, & usus sum in ea re. opera nostri Clusii, quem jusseram suo nomin: redimere eam pecunia ab eo Hud,

283쪽

apud quem erat , quoniam sciebam

nebulonem illum nequaquam cana mihi venditurum, eo quod sciret se munera a me accepist e, quae ipsius tabulae precium lon .excederent: referre autem gratiam pro accepto beneficio,

non est moris illi hominum generi. Respondit Clusio se eam destinasse ac jam promisisse nostro Iordano , nec postea in ejus aedibus est conspecta. De Jordano quod dixit, fuit merum figmentum. Nec satis fuit ei gratiam illam pro acceptis beneficiis mihi retulisse , postquam enim huc reversus sum Ratis bona, mihi in quadam alia re impudentissime imposuit. Verum tutest in proverbio j frustra Neptunum accusat qui iterum naufragium facit. quare hoc postiemum ego meae stultitiae asscribo. Haec ideo scripsi, ut videas quomodo soleant nos hic amici beare. Quoniam ad me scripsisti vos rccens iniisse foedus cum Persis , ubi

nactus fuero occasionero, mittam ad re quaedam de moribus & administra.

tione reipubL illius gentis quae Venetus quidam tempore belli Cyprii exploravit. Missus erat lutajunt in a Sernatu Veneto ad regem ut eum adversus

284쪽

sus Turcas concitaret. Haec spero tibi fore gratiora & utiliora conspectu illius ineptae imaginis. Res Sarmaticae

nos hic multis modis exercent. Bathorius noster aemulus tandem perve-

nit in Poloniam per Moldaviam , Po- doliam, & Russiam: quod praeter expectationem nobis accidit : eramus enim persuasi nos posse eum a Polonia arcere, si obsideremus aditus viarum quibus ex Transsylvania eo itur per Hungariam. Quoniam MoIdavia αea pars Podoliae per quam oportuit eum iter facere , sunt proximis annis ita devastatae a Turcis & Tartaris, ut pene sint in solitudinem redactae, non plures quam septingentos equites desquingentos pedites secum duxit: si

enim majus agmen duxistet per illas

solitudines, defuissent ipsi res ad victum necessariae. Propius accedenti ad Cracoviam plures ex nobilitate Po- Ionica iverunt obviam, ita ut urbem

ingressus sit stipatus septem aut octo millibus equitum, quod factum est 23. die superioris mensis. Calendis Maii inaugurati sunt ipse & soror regis Sigismundi Augusti quam duxit in uxorem. Caesariani induerant conventum

285쪽

L A N o v E T r. 2s3 suorum marseviam ad testium diem Iunii, sed audio eos mutasse sententiam postquam audiverunt Bathorium constituisse eo accedere , & in aliud tempus conventum rejecis e. Dicunt

ipsum Bathorium constituisse bello persequi eos, qui ipsi adversentur,quorum duces sunt in Polonia Archiepist.

Gnesciensis & Laskius , cujus arcem primariam Landshroniam obsidet. Quando est inauguratus legatilathuanorum, qui tunc temporis fuerunt Craco viae, significav erunt Polonis se potius discessuros ab unione facta ante aliquot annos, quam ut hunc regem agnoscant, & sine videntur constanter manere in sua sententia. Moschus etiam Imperatori nostro stam operam alacriter defert, & hortatur eum

ut jus quod ad regnum Poloniae est

consequutus, armis persequatur. Tartari persuasi a Turcis, nuper magno numero progressi sunt ad fines Lithu niae, ut res Bathorii adjuvarent: Verum Moschus corrupit eos pecunia, & pe secit ut ad sua redirent. Ego metuo ne Imp. nolens volens involvatur bense, a quo tamen adhorrere videtur, quidem non immerito . nam non est

286쪽

α1 E P I s T O L AEdubium quin Turcae suscepturi sint Bathorii patrocinium, & moturi bellum Imperatori in Hungaria , si .ipse

Bathorio moveat in Polonia. Ajunt zΟ-. Ium esse novem aut decem millia ad

Themessi variam , qui hauddubie irrumpent in nostros fines statim, ubi audient nos mittere militem in Poloniam: quod jam fieri puto. Fama est etiam Beglerbeium Graeciae esse ad Adrianopolim cum validis copiis, quM

res nobis terr em incutit: quamvis multi assirinent Turcas tanta rerum ad victum necessariarum , & praesertii frumenti penuria laborare, ut nihil magnum hac aestate tentare possint. Imperato am prosccturus est ad Imperii conventum. Intelliget ibi quantum sto auxilii sperandum ab ordinibus Imperii si bellum moveat. Itali & Hispani

nihil non faciunt , ut Imperatorem aiu llum impellant: quod credo eos facere, ut derivent in Germaniam periculum, quod a Turcis imminet Italiae. Imperator est eo ingenio & ea prudentia, ut non dubitem quin satis intelligat, quo haec eorum consilia spectent:. Verum metuendum est ne Bathorius sit

nobis vicinus, si patiamur anares su as

287쪽

stabilire in Polonia, cum credat se a nobis affectum esse injuria, & multis beneficiis sit devinctus Turcis. Orandus est Deus omnipotens, ut quicquid in ea re statuet Imperator, sit ipsi ac toti orbi Christiano faustum & elix. Accepi literas quas ad me dedisti Calend. Febr. & ΣΙ. die Apr. Misi Docti Thaddaeo literas filii Pragam, quo est

profectus cum rege Romanorum. Male sibi consulit filius quod non diligentius incumbit literis : nam non sunt ei expectandae magnae opes a parentibus. Litoris quas ad me Calendis Februarii dedisti, nullae erant adjunctie ad Clusium, ut postea ad ipsum scripsisti, sed ad macherum unae quas ipsi misi,. discessit enim a nobis. Dominus Vul-cobius expectat hic successorem Carolum de Harlay, qui te Venetiis salutavit. Petiit a me ac etiam Bouchetetulus, ut tibi salutem asscriberem. Putonos hinc discess uros, post shptem aut octo dies: quare si voles restribere,mi tendae erunt literae Ratisbonam. Bene vale, & D n. Vottonum meo nominet tiluta. Viennae a 3. die Maii, I 176.

288쪽

LII.

SAtis conjicio ex literis quas M. die Junii ad me Londino dedisti, te habuisse in animo nihil mihi de illo tuo

itinere in Hiberniam indicare , nisi sub ipsum tuum discessum literas meas accepisses: nam istud tuum consilium dudum ad alios amicos pei scripseras qui mihi illud significaverant, & jam eras in procinctu cum ad me scripsisti. Forte metuebas ne non tibi bene precarer, & aliorum benevolentiam erga te majorem esse judicasti quam meam. Sed cum. ejusmodi querelis effecerim antea ut sic de me sentias, ab iis posthac abstinebo, & tantum accusabo meum fatum. Laudo tuam pietatem quod Illustrem tuum parentem tuo conspectu diutius carere non patiaris , nec tam longi itineris pericula & molestias reformides modo ipsi voluptatem adfe-xas, quam summam percipiet cum te conspiciet ornatum iis virtutibus, quas viti sapientes suis liberis optant potiusquam sperare aΗdeant. Laudo quidem praeclarum illud tuum institutum, sed cum salebrosos Cambriae montes de

tuma

289쪽

L A es c , T T r. a Druin, & ubique fere pestilentem autumnum mente revolvo, solicitudo de te mirum in modum me exercet. Quare per illum amorem quo me antea es prosequutus, te adjuro , ut quamprimum in vestrae aulae portum ac delicias reversus fueris, me de tua incolumitate certiorem facias, & me liberes

cura quae cut ait vetus poeta in me coquit & versat sub pectore fixa. De Hibernicis miraculis ad nos hauddubie diligenter scribes, α aliquid mittes ex reliquiis avium, quae illic ex arboribus nasci dicuntur. De hoc Imperii conventu nescio quid scribam , quamvis enim totos duos menses hie haeserimus, nihil tamen quod sciain, hactenus decretum est quod ad reipub. Germanicae salutem magnopere pertinere videatur. Deliberatur de repellendis Turcis, de invadenda Polonia & deturbando Bathorio, & de ineundo scedere cum Moselio vitarum principe, qui huc misit legatos aspectu dc moribus adeo foedos, ut Turcae videri pos fini culti & elegantes, si cum his barbaris eo erantur. Ad haec perficienda de quibus delissi eratur opus est grandi pecunia, quam ut liberaliter conse

rant.

290쪽

α18 Kr Is To L AErant, Imperator hortatur ord nes Imperii , qui in ea re se minus alacres praebent, quam ipse cuperet. Quoniam, autem nulli fere principes adsunt, Imperator in suis rebus magnas dissicultates experitur: nam absentium legati

dicunt se a suis principibus habere mandata, quae non licet ipsis excedere: quod si adestent ipsi principes, possent de multis rebus ab Imperatore edoceri ac persuaderi. Disceptatum estctiam hic &. adhuc disceptatur de religione: sed cum nostri principes non sint satis

concordes, nec etiam valde serio hanc rem agere videantur, eorum conatu Sfacile eluduntur a Pontificiis, qui hic

ad omne genus Versutiarum magistrum habent Cardin. Moronum aulae Romanae artibus imbutum , ut etiam

suis collegis sit formidabilis, & ob eam rem aliquoties exciderit Pontificatu, licet collegae qui alios praetulerunt, non ignorarent eos esse minus industrios quam hic sit, & minus instructos iis artibus, quae necessariae sunt ad retinendum in ossicio principes Christianos , & ad fulciendum labefactatam Pontificatus authoritatem. Ego sane metuo ne ejus adventus in Ger-

SEARCH

MENU NAVIGATION